صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

59. Semper debet in conspectu esse promissio, quod Deus propter suam promissionem, propter Christum velit esse propitius, velit iustificare, non propter legem aut opera nostra. In hac promissione debent pavidae conscientiae quaerere reconciliationem et iustificationem, hac promissione debent se sustentare, ac certo statuere, quod habeant Deum propitium propter Christum, propter suam promissionem. Ita nunquam possunt opera conscientiam reddere pacatam, sed tantum promissio. 60. Si igitur praeter dilectionem et opèra alibi quaerenda est iustificatio et pax conscientiae, ergo dilectio et opera non iustificant, etsi sunt virtutes et iustitiae legis, quatenus sunt impletio legis; et eatenus haec obedientia legis iustificat iustitia legis. Sed haec imperfecta iustitia legis non est accepta Deo nisi propter fidem.1) Ideo non iustificat, id est, neque reconciliat, neque regenerat, neque per se facit acceptos coram Deo.

94 61. Ex his constat 2), sola fide nos iustificari coram Deo, quia sola fide accipimus remissionem peccatorum et reconciliationem propter Christum, quia reconciliatio seu iustificatio est res promissa propter Christum, non propter, legem. Itaque sola fide accipitur, etsi donato Spiritu Sancto sequitur legis impletio.

B. Responsio ad argumenta adversariorum.

62. Cognitis autem huius causae fundamentis, videlicet discrimine legis et promissionum seu evangelii, facile erit diluere ea, quae adversarii obiiciunt. Citant enim dicta de lege et operibus, et omittunt dicta de promissionibus. 63. Semel autem responderi ad omnes sententias de lege potest, quod lex non possit fieri sine Christo3), et si qua fiunt civilia opera sine Christo, non placent Deo. Quare quum praedicantur opera, necesse est addere, quod fides requiratur, quod propter fidem praedicentur, quod sint fructus et testimonia fidei.4) 64. Ambiguae et periculosae causae multas et

Not. 1) Var. add.: nec potest conscientias reddere pacatas. Id tantum efficit fides, quae statuit, quod propter Christum pontificem habeamus Deum propitium. In hac promissione quaerere debent piae et perterrefactae conscientiae reconciliationem et iustificationem, "hac promissione debent se erigere ac sustentare etc. 2) Var.: Ex his omnibus satis apparet, quod sola fides iustificat, i. e. primum consequitur remissionem peccatorum et reconciliationem propter Christum, et quod sola fides regenerat (nam sola fide Spiritus Sanctus concipitur); deinde quod illa inchoata impletio legis non placeat per se coram Deo. 3) Germ. dass das Gesetz ohne Christo Niemand halten kann. 4) Var. add.: ,,Quid potest simplicius hac nostra doctrina dici? Necesse est enim ad cognoscenda beneficia Christi discernere promissiones a lege." Germ. haec explicatius tradidit.

varias solutiones gignunt. Verum est enim illud veteris poetae1): Ὁ δ ̓ ἄδικος λόγος,

νοσῶν ἐν αὑτῷ, φαρμάκων δεῖται σοφῶν.

Sed in bonis et firmis causis una atque altera solutio, sumpta ex fontibus, corrigit omnia, quae videntur offendere. Id fit et2) in hac nostra causa. Nam illa regula, quam modo recitavi, interpretatur omnia dicta, quae de lege et operibus citantur.

65. Fatemur enim Scripturam alibi legem, alibi evangelium seu gratuitam promissionem peccatorum propter Christum tradere. Verum adversarii nostri simpliciter abolent gratuitam promissionem, quum negant, quod fides iustificet, quum docent, quod propter dilectionem et opera nostra accipiamus remissionem peccatorum et reconciliationem. Si pendet ex conditione operum 95 nostrorum remissio peccatorum, prorsus erit incerta 3). Erit igitur abolita promissio. 66. Proinde nos revocamus pias mentes ad considerandas promissiones, et de gratuita remissione peccatorum et reconciliatione, quae fit per fidem in Christum, docemus; postea addimus et doctrinam legis 4). Et haec oportet ovozoμsiv, ut ait Paulus. 5) Videndum est, quid legi, quid) promissionibus Scriptura tribuat. Sic enim laudat opera, ut non tollat gratuitam promissionem.7)

67. Sunt enim facienda opera propter mandatum Dei8), item ad exercendam fidem, item propter confessionem et gratiarum actionem. Propter has causas necessario debent boná opera fieri, quae quamquam fiunt in carne nondum prorsus renovata, quae retardat motus Spiritus Sancti et adspergit aliquid de sua immunditie: tamen propter fidem sunt opera sancta, divina,` sacrificia et politia Christi regnum suum ostendentis coram hoc mundo. In his enim sanctificat corda et reprimit diabolum, et ut retineat evangelium inter homines, foris opponit regno diaboli confessionem sanctorum, et in nostra imbecillitate declarat potentiam suam. 68. Pauli Apostoli, Athanasii, Augustini et similium, qui docuerunt ecclesias, pericula, labores, conciones sunt sancta opera, sunt vera sacrificia Deo accepta, sunt cer

Not. 1) Sunt verba Euripidis Phoen. v. 481. 482.; in Germ. habetur: In baufälligen Sachen bedarf man viel Glossen. 2) Rech. et Tittm. om. et. 3) Var. add.: Nunquam enim facimus opera sufficientia. 4) Var. pergit: non quod lege mereamur remissionem peccatorum, aut quod propter legem iusti reputemur, non propter Christum, sed quia Deus requirit bona opera; oportet enim prudenter ooooτoμsiv legem et promissiones. 5) Vid. 2 Tim. 2, 15. 6) Rech. et Tittm. om.: legi, quid. 7) Var. add.: nec tollat Christum. 8) Verba §. 67-79. multo brevius leguntur in ed. var. et Germ.

tamina Christi, per quae repressit diabolum et depulit ab his, qui crediderunt. 69. Labores David in gerendis bellis et in administratione domestica sunt opera sancta, sunt vera sacrificia, sunt certamina Dei, defendentis illum populum, qui habebat verbum Dei, adversus diabolum, ne penitus exstingueretur notitia Dei in terris. 70. Sic sentimus etiam de singulis bonis operibus in infimis vocationibus et in privatis. Per haec opera triumphat Christus adversus. diabolum, ut quod Corinthii conferebant 96 eleemosynam, sanctum opus erat et sacrificium et certamen Christi adversus diabolum, qui laborat, ne quid fiat ad laudem Dei. 71. Talia opera vituperare, confessionem doctrinae, officia caritatis, mortificationes carnis, profecto esset vituperare externam regni Christi inter homines politiam. 72. Atque 1) hic addimus etiam de praemiis et de merito. Docemus operibus fidelium proposita et promissa esse praemia. Docemus bona opera meritoria esse, non remissionis peccatorum, gratiae aut iustificationis (haec enim tantum fide consequimur), sed aliorum praemiorum corporalium et spiritualium in hac vita et post hanc vitam, quia Paulus inquit2): Unusquisque recipiet mercedem juxta suum laborem. Erunt igitur dissimilia praemia propter dissimiles labores. 73. At remissio peccatorum similis et aequalis est omnium, sicut unus est Christus, et offertur gratis omnibus, qui credunt sibi propter Christum remitti peccata. Accipitur igitur tantum fide remissio peccatorum et iustificatio, non propter ulla opera, sicut constat in terroribus conscientiae, quod non possunt irae Dei opponi ulla nostra opera, sicut Paulus clare dicit 3): Fide iustificati pacem habemus erga Deum, per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus fide etc. 74. Fides autem quia filios Dei facit, facit et coheredes Christi. Itaque quia justificationem non meremur operibus nostris, quia efficimur filii Dei et coheredes Christi, non meremur vitam aeternam operibus nostris; fides enim consequitur, quia fides iustificat nos et habet placatum Deum. Debetur autem iustificatis iuxta illud 4): Quos iustificavit, eosdem et glorificavit. 75. Paulus commendat 5) nobis praeceptum de honorandis parentibus mentione praemii, quod additur illi praecepto; ubi non vult, quod obedientia erga parentes iustificet nos coram Deo: sed postquam fit in iustificatis, meretur 5) alia magna praemia. 76. Deus tamen varie exercet sanctos, et saepe differt

Not. 1) Rech. et Tittm.: at. 2) Vid. 1 Cor. 3, 8. 3) Rom. 5, 1. 4) Rom. 8, 30. 5) Vid. Ephes. 6, 2. 6) Rech. et Tittm.: me

remur.

praemia iustitiae operum, ut discant non confidere sua iustitia, 97 ut discant quaerere voluntatem Dei magis, quam praemia; sicut apparet in Iob, in Christo et aliis sanctis. Et de hac re docent nos multi Psalmi, qui consolantur nos adversus felicitatem impiorum, ut Psalm. XXXVI.: Noli aemulari. 1) Et Christus ait2): Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

77. Ilis praeconiis bonorum operum moventur haud dubie fideles ad bene operandum. Interim etiam praedicatur doctrina poenitentiae adversus impios, qui male operantur, ostenditur ira Dei, quam minatus est omnibus, qui non agunt poenitentiam. 78. Laudamus igitur et requirimus bona opera, et multas ostendimus causas, quare fieri debeant. Sic de operibus docet et Paulus, quum inquit3), Abraham accepisse circumcisionem, non ut per illud opus iustificaretur. Iam enim fide consecutus erat, ut iustus reputaretur. Sed accessit circumcisio, ut haberet in corpore scriptum signum, quo commonefactus exerceret fidem, quo etiam confiteretur fidem coram aliis, et alios ad credendum suo testimonio invitaret. 79. Abel fide gratiorem hostiam obtulit 4). Quia igitur fide iustus erat, ideo placuit sacrificium, quod faciebat, non ut per id opus mereretur remissionem peccatorum et gratiam, sed ut fidem suam exerceret et ostenderet aliis ad invitandos eos ad credendum.

80. Quum hoc modo bona opera sequi fidem debeant, longe aliter utuntur operibus homines, qui non possunt credere ac statuere in corde, sibi gratis ignosci propter Christum, se habere Deum propitium gratis propter Christum. Hi quum vident opera sanctorum, humano more iudicant, sanctos 5) promeruisse remissionem peccatorum et gratiam per haec opera. 6) Ideo imitantur ea, et sentiunt se per opera similia mereri remissionem peccatorum7) et gratiam, sentiunt se per illa opera placare iram 98 Dei, et consequi, ut propter illa opera iusti reputentur. 81. Hanc impiam opinionem in operibus damnamus: Primum, quia obscurat gloriam Christi, quum homines proponunt Deo haec opera tanquam pretium et propitiationem. Hic honos, debitus uni Christo, tribuitur nostris operibus. Secundo, neque tamen inveniunt conscientiae pacem in his operibus, sed alia super alia

Not. 1) Ps. 37, 1. 2) Matth. 5, 10. 3) Hebr. 11, 4. 5) Var. add.: operibus illis. opera iustos reputatos esse coram Deo. 7)

Rom. 4, 9. sq. 4) Vid. 6) Var.: propter illa Var.: conantur placare

iram Dei, et confidunt se propter talia opéra iustos reputari. Has impias opiniones etc.

Libri symbol.

7

in veris terroribus cumulantes tandem desperant, quia nullum opus satis mundum1) inveniunt; semper accusat lex et parit iram. Tertio, tales nunquam assequuntur notitiam Dei: quia enim irati fugiunt Deum iudicantem et affligentem, nunquam sentiunt se exaudiri. 2) At fides ostendit praesentiam Dei, postquam constituit, quod Deus gratis ignoscat et exaudiat.3)

82. Semper autem in mundo haesit impia opinio de operibus. Gentes habebant sacrificia, sumpta a patribus. Horum opera imitabantur, fidem non tenebant, sed sentiebant opera illa propitiationem et pretium esse, propter quod Deus reconciliaretur ipsis. 83. Populus in lege imitabatur sacrificia hae opinione, quod propter illa opera haberent placatum Deum, ut ita loquamur, ex opere operato. Hic videmus, quam vehementer obiurgent populum Prophetae. Psalm. XLIX.: Non in sacrificiis arguam te. 4) Et Ierem.: Non praecepi de holocaustomatis.5) Tales loci damnant non opera, quae certe Deus praeceperat, ut externa exercitia in hac politia 6), sed damnant impiam persuasionem, quod sentiebant se per illa opera placare iram Dei et fidem abiiciebant. 84. Et quia nulla opera reddunt pacatam conscientiam, ideo subinde nova opera excogitantur praetermandata Dei.7) 85. Populus Israel viderat Prophetas in excelsis) sacrificasse. Porro sanctorum exempla maxime movent animos, sperantes se similibus operibus perinde gratiam consecuturos 99 esse, ut illi consecuti sunt. 9) Quare hoc opus mirabili studio coepit imitari populus, ut per id opus 10) mereretur remissionem peccatorum, gratiam et iustitiam. At Prophetae sacrificaverant in excelsis, non ut per illa opera mererentur remissionem peccatorum et gratiam, sed quia in illis locis docebant, ideo ibi testimonium fidei suae proponebant. 86. Populus audierat,

einen gnä

Not. 1) Germ. add. das wichtig, köstlich gnug sey, digen Gott zu machen, das ewige Leben gewiss zu erlangen, in Summa, das Gewissen ruhig und friedlich zu machen. 2) Var.: quum conscientiae fugientes iram Dei non possint pacem consequi, nec statuere unquam, quod a Deo exaudiantur. 3) Var.: At quum accessit fides, quae credit, quod gratis reputemur iusti, haec audet invocare Deum, et sentit se exaudiri et consequitur veram notitiam Dei. 4) Psalm. 50, 8. 5) Ierem. 7, 22. 6) Germ. als äusserliche Uebungen in demselbigen seinem Volk. 7) Germ. add. mit bösem Gewissen, wie wir im Papstthum gesehen. Var. sic pergit: Ac maxime movent homines exempla sanctorum, horum imitatione sperant se perinde consecuturos esse reconciliationem, ut illi consecuti sunt. Populus sacrificasse. Hoc opus etc. 8) Germ. auf den Höhen und Hainen. 9) Germ. add. Aber die Heiligen gläubeten. 10) Var.: placaret iram Dei.

« السابقةمتابعة »