صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sacramenti (de praesentia corporis et sanguinis Christi et de remissione peccatorum omnibusque beneficiis, quae nobis Christi · morte et sanguinis profusione parta sunt et nobis in testamento Christi donantur) per verba testamenti Christi excitetur, confirmetur et quam certissima reddatur. 79. Praeterea, ut elementa panis et vini ad hunc sacrum usum (quo videlicet nobis una cum illis Christi corpus manducandum et sanguis eius bibendus exhibeatur) sanctificentur seu benedicantur, ut d. Paulus inquit: Calix benedictionis, cui benedicimus etc.; haec autem benedictio non alia ratione fit, quam verborum institutionis repetitione et recitatione.

80. Haec tamen benedictio seu recitatio verborum institutionis Christi sola non efficit sacramentum, si non tota actio coenae, quemadmodum ea a Christo ordinata est, observetur, verbi gratia quum benedictus panis non distribuitur, sumitur aut participatur, sed vel includitur vel sacrificatur vel circumgestatur. Mandatum enim Christi: Hoc facite, quod totam actionem complectitur, totum et inviolatum 1) observandum est. 81. Ad huius autem sacramenti administrationem requiritur, ut in conventu aliquo piorum hominum panis et vinum benedictione conseerentur, dispensentur, sumantur, hoc est, edantur et bibantur, et mors Domini annuntietur. Ad hunc enim modum d. Paulus totam actionem, in qua panis frangitur seu distribuitur et sumitur, ob oculos nobis proponit.2)

82. Accedamus iam etiam ad alterum caput, de quo paulo 750 ante mentio est facta.3) Ut vera et pia doctrina de coena Domini sincere conservaretur, et multiplices idololatrici abusus átque corruptelae huius sacrosancti testamenti Christi vitarentur et abolerentur, utilis haec regula et norma ex verbis institutionis coenae desumpta est:,,Nihil habet rationem sacramenti extra usum a Christo institutum seu extra actionem divinitus institutam."4) Haec regula nequaquam reiicienda est, magno enim cum fructu in ecclesia Christi 5) retineri potest et debet. 83. Vocabula autem usus seu actio in hoc negotio proprie non significant fidem nec solam manducationem, quae ore fit, sed totam externam visibilem actionem coenae Dominicae a Christo institutam. Ad eam vero requiritur consecratio seu verba institutionis,

Not. 1) Germ. unzertrennet und unverrucket. 2) Germ. add. 1 Cor. 10. [16.]. 3) Lat. add.: Acced.- facta. 4) Germ. verbis Latinis add.: Das ist, wenn man die Stifftung Christi nicht helt, wie ers geordnet hat, ist es kein Sacrament. 5) Germ. add. getrieben und.

Libri symbol. III.

12

distributio et sumptio seu externa, quae dicitur, oralis manducatio benedicti panis et vini, item corporis et sanguinis Christi perceptio. 84. Et quum extra hunc usum panis in missa Ponti- · ficia non distribuitur, sed vel offertur vel includitur vel circumgestatur, aut adorandus proponitur, non est ille pro sacramento agnoscendus, quemadmodum etiamı aqua baptismi, si ad campanas baptizandas aut ad curandam lepram adhiberetur, aut adoranda proponeretur, nullam haberet sacramenti (baptismatis) rationem. Huiusmodi Pontificiis abusibus haec regula initio renascentis evangelii opposita et ab ipso D. Luthero 1) pie declarata est.

85. Interim tamen dissimulare non debemus, quod Sacramentarii hanc utilem et necessariam regulam vafre, subdole et malitiose ad negandam veram et substantialem praesentiam et oralem manducationem corporis Christi, quae hic in terris fit et dignis atque indignis communis est, falsa interpretatione depravent. Interpretantur enim eam de spirituali usu fidei interno 751 ac sentiunt, sumptionem coenae Dominicae indignis non esse sacramentum, et fieri communicationem corporis Christi tantummodo spiritualiter per fidem, aut fidem hoc praestare, ut corpus Christi in coena praesens sit; inde porro colligunt, indignos, infideles, hypocritas corpus Christi nec praesens habere nec accipere.2) 86. Atqui fides nostra sacramentum non efficit, sed tantum omnipotentis Dei atque salvatoris nostri lesu Christi certissimum 3) verbum et institutio hoc praestant. Verbum enim Domini in ecclesia efficax est manetque, neque vel dignitate vel indignitate ministri, neque sumentis incredulitate quidquam ei derogatur aut virtus eius enervatur. Sanctum 4) Christi evangelium est permanetque evangelium, etiamsi impii quidam auditores nullam illi fidem adhibeant, in quibus etiam illud non est efficax ad salutem; idem etiam fit in sumptione sacramenti, ut Christus in verbis suis: Accipite, edite, hoc est corpus meum, verax maneat, sive communicantes in ipsum credant sive non credant; praesentiam, enim corporis et sanguinis sui non per nostram fidem, sed per omnipotentiam suam efficit. 87. Quare perniciosus error est, quem adversarii impudenter defendunt 5), et subdola depravatione usitatae huius regulae plus fidei nostrae, quippe quae ipsorum opinione corpus Christi praesens nobis sistat atque participet, quam omnipotentiae Domini atque salvatoris nostri Iesu Christi adscribunt.

Not. 1) Germ. et (in marg.) Lat. add.: Tom. 4. Ienens. 2) Cf. Epit. p. 49. §. 35. 37. 3) Germ. wahrhafftiges. 4) Germ. gleich wie das Ev. etc. 5) Germ. Derhalben es ein schedlicher unverschampter Irrthumb ist, dass etzliche etc.

G.

88. Iam quod ad Sacramentariorum varia et imaginaria fundamenta atque futiles obiectiones attinet, quas illi de essen. tialibus et naturalibus humani corporis proprietatibus, de adscensu Christi ad coelos et de ipsius ex hoc mundo discessu, et si quae sunt his similia, afferunt: hae nugae, inquam, omnes et singulae argumentis e verbo Dei desumptis 1) solide, nervose et copiose D. Luthero in polemicis ipsius scriptis refutatae sunt. Quare pium lectorem brevitatis studio ad illius scripta 752 remittimus. In his autem principem locum habent libellus, quem contra coelestes Prophetas, ut tum vocabantur, edidit 2), et aliud opusculum, cuius inscriptio est: Quod verba, hoc est corpus meum, adhuc firma constent3); item maior ipsius et minor post aliquot annos edita confessio de coena Domini4), et alia praeterea eiusdem de hoc negotio evulgata opuscula. Neque enim fanatici spiritus 5) a morte D. Lutheri ullum novum argumentum in medium attulerunt.

89. Quod autem nullis argumentis ab hominibus argute excogitatis, utcunque rationi blandiantur 6), abduci nos patimur nec pati vel volumus vel possumus vel debemus a perspicua, simplicissima et clara verborum testamenti Christi sententia in aliam opinionem, quae ab expressis verbis Christi recedit, sed simpliciter potius ea intelligimus et credimus: haec nostra sunt fundamenta, quibus hactenus post motam controversiam in hoc articulo constanter nixi sumus; quae etiam D. Lutherus 7) initio exortae huius dissensionis contra Sacramentarios sequentibus verbis posuit:,,Mea fundamenta, quibus in hoc negotio nitor, haec sunt. 90. Primum est hie articulus fidei: Iesus Christus est substantialis, naturalis, verus, perfectus Deus et homo in una persona, indivisus et inseparabilis. 91. Secundum, quod dextera Dei est ubique. 92. Tertium, quod verbum Dei neque falsum est neque fallax. 93. Quartum, quod Deus varios modos habet novitque, quibus aliquo in loco esse potest, neque uno illo tantum modo contentus esse cogitur, de quo fanatici homines nugantur, quem philosophi localem vocant. 94. Et Christi unicum corpus, inquit Lutherus, tribus modis seu triplici ratione

Not. 1) Germ. mit Gottes Wort. 2) A. 1525. Vid. Opp. t. XX. p. 186. sqq. ed. Walch. 3) A. 1527. Vid. Opp. XX. p. 1112. sq. 4) A. 1528. et 1544. 5) Germ. Rottengeister. 6) Germ. was für ein Schein und Ansehen sie immermehr haben mögen. 7) Lat. (et Germ.) in marg. add. : D. Luth. in maiori sua de coena Domini confessione.

potest alicubi esse. 95. Primo, comprehensibili et corporali 753 ratione, quali usus est, quum in his terris corporaliter conversaretur, quum certo loco secundum quantitatem suam circumscriberetur.1) Hoc modo etiam hodie uti potest, quoties ipsi visum fuerit, id quod post resurrectionem suam aliquoties fecit, et in novissimo die tali ratione praesentiae sese manifestabit; sicut Paulus de Christo docet inquiens 2): Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex Regum et Dominus dominantium; et ad Coloss. 3) ait: Quum Christus apparuerit, vita vestra etc. Hoc modo non est in Deo aut apud Patrem aut in coelis, sicut fanaticus ille spiritus 4) somniat, Deus enim non est corporalis locus. Et de hoc modo agitur in illis Scripturae dictis, quae a fanaticis hominibus afferuntur 5), quod 6) videlicet Christus munduin reliquerit et ad Patrem iverit. 96. Deinde alio incomprehensibili et spirituali modo alicubi esse potest, ut loco non circumscribatur, sed per omnes creaturas penetret pro liberrima sua voluntate7), quemadmodum (ut crassa quadam similitudine rem utcunque adumbrem) visus meus per aerem, lumen aut aquam penetrat atque in iis rebus est, neque tamen · loco circumscribitur, et quemadmodum sonus per aquam, aerem, asserem aut parietem transit et in iis rebus est, neque tamen loco circumscribitur; eodem modo etiam lux et calor per aerem, aquam, vitrum, crystallum et per similes materias penetrant et in iis rebus sunt, nec tamen loco circumscribuntur; et quidem eius rei multae comparationes adduci possent. Hoc modo usus est Christus, quum resurgens e sepulcro clauso et obsignato prodiret, et quando per ianuas clausas ad discipulos ingrederetur, et sicut est in pane et vino coenae; atque hoc modo creditur de sanctissima virgine Maria, matre sua, natus esse.8) 97. Praeterea alicubi esse potest divino et coelesti modo, secundum 754 quem cum Deo una est persona. Ea ratione creaturae longe illi praesentiores et penetratu faciliores sunt 9), quam iuxta secundum modum. Si enim iuxta illum secundum modum potest esse in creaturis et apud creaturas, ut tamen ipsum non sentiant, tangant, circumscribant aut comprehendant: multo profecto magis secundum hunc tertium, admirandum, sublimem modum in omni

Not. 1) Germ. do er Raum gab und nahm nach seiner Grösse. 2) Germ. add. 1 Timoth. 6. [15.]. 3) Germ. Col. 3. [4.]. 4) Germ. der tolle Geist.-Luth. intell. Cinglium cum suis. 5) Germ. so die Geistler führen. 6) Germ. wie. 7) Germ. fehret, wo er will. 8) Germ. und wie man gläubet, do er von seiner Mutter geboren ward. 9) Germ. durchleufftiger sein müssen.

bus creaturis multoque mirabilius erit, ut ipsum non includant, circumscribant aut comprehendant, sed potius, ut ipsas praesentes habeat, circumscribat et comprehendat. Hunc enim praesentiae Christi modum 1), quem ex unione personali cum Deo habet, longissime extra creaturas, quam longe videlicet Deus extra creaturas est, ponere te oportet. Rursus autem tam profunde et prope eundem modum in omnes creaturas, quam profunde et prope Deus in omnibus creaturis est, pones. Est enim una inseparabilis persona cum Deo; ubi igitur Deus est, ibi ipsum quoque esse aut fidem nostram falsam esse oportet. 98. Quis autem explicare aut saltem cogitationibus suis assequi poterit, quomodo hoc fiat? Scimus quidem rem revera ita se habere, quod videlicet sit in Deo extra omnes creaturas et cum ipso una sit persona, modum autem, quo ista fiant, ignoramus. Excedit hoc mysterium naturam et rationis humanac, imo etiam Angelorum in coelis captum: soli Deo notum est. Quum igitur hoc arcanum nobis incomprehensum et tamen verissimum sit, non decet nos ipsius verbo contradicere, nisi firmis argumentis probare possimus, quod Christi corpus nequaquam ibi esse valeat, ubi Deus est, et quod hic modus praesentiae confictus sit.2) Hoc fanaticis illis hominibus probandum incumbit, sed nunquam id praestabunt. 99. An vero Deus etiam plures modos habeat et norit, iuxta quos Christi corpus alicubi sit, ego haudquaquam negaverim. Hoc saltem indicare volui, quam crassi et stupidi 755 homines sint fanatici illi3), qui Christi corpori non nisi unicum illum, primum et comprehensibilem praesentiae modum tribuunt. Sed neque de illo modo probare poterunt, quod cum nostra sententia pugnet. Ego enim nunquam asserere velim, quod potentia Dei non efficere valeat, ut unum corpus simul in pluribus locis, etiam corporali et comprehensibili modo, adesse possit. Quis enim et quibus argumentis evincet, quod hoc Deo sit impossibile? Quis potentiae ipsius finem deprehendit? Fanatici quidem id cogitant: hoc Deus praestare non potest4); sed quis ipsorum cogitationibus credet 5), et quo argumentorum genere. has cogitationes suas confirmabunt?" Hactenus Lutherus.

100. Ex his D. Lutheri verbis etiam manifestum est, in qua significatione vocabulum spiritualiter in ecclesiis nostris quoad hoc negotium usurpetur. Vocabulum enim spiritualiter Sacra

Not. 1) Germ. dis Wesen Christi. 2) Germ. dass solche Weise zu sein falsch sey. 3) Germ. wie grobe Hempel unsere Schwermer sind. 4) Cf. Epit. p. 49. not. 1. et 4. 5) Rech. Tittm.: credat.

« السابقةمتابعة »