صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

MATTHIAE DE JANOV

DICTI

MAGISTER PARISIENSIS

REGULAE

VETERIS ET NOVI TESTAMENTI.

PRIMUM IN LUCEM EDIDIT

VLASTIMIL KYBAL.

VOLUMEN I.

SUBSIDIO ACADEMIAE SCIENTIARUM, ARTIUM ET LITTERARUM BOHEMICAE

PRAGENSIS.

OENIPONTE.

SUMPTIBUS LIBRARIAE UNIVERSITATIS WAGNERIANAE.

1908.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

,,Regulae Veteris et Novi Testamenti" Mag. Matthiae de Janov prodeunt in duabus editionibus: altera est tota latina, altera titulum atque praefationem in lingua bohemica continet.

Volumen secundum typis excudetur initio a. 1909. Volumina sequentia, scilicet vol. III, IV, V et VI, postea annis continuis, quantum fieri poterit, in lucem prodibunt.

1-2

Praefatio.

Matthias de Janow, dictus Magister Parisiensis (* ante a. 1355, † a. 1393)1), cum scriptis suis tum sententiis in iis expositis inter maxime insignes auctores illorum studiorum et consiliorum est numerandus, quae in Bohemia saeculo XIV. et XV. ad reformandam religionem catholicam pertinebant, quatenus quidem studia haec ex illorum temporum ratione de religione et moribus cogitandi nascebantur. Natura autem ipsa perinde ac voluntate et iudicio ad opus illud Johannis Milicii († 1374) continuandum ductus, ea elementa, ex quibus saeculo XIV. exeunte studia illa bohemica crescebant, scriptis suis comprehendit et ad summum adduxit, ut ea perfecta assectatoribus suis discipulisque porro curanda traderet, imprimis Magistro Jacobello de Misa († 1429), qui post mortem Magistri Johannis Hus clarissimum fuit columen dogmaticae husiticae.

Scripta Matthiae de Janow, quantum viri docti adhuc pervestigaverunt, haec nostris quoque temporibus exstant: 1) Trac

1) Vide ampliorem librum bohemicum editoris, qui inscribitur: M. Matěj z Janova. Jeho život, spisy a učení (Ex libris praemio saeculari a Regia Societate Scientiarum Bohemica donatis num. XVII). Pragae, 1905, gr. 8o, pp. XXI † 330. Nomen,,Magister Parisiensis" ortum est ex studiis Matthiae in universitate Parisiensi, in qua tres annos artibus et sex annos theologiae studuit (intra a. 1373—1381).

[ocr errors]

a*

tatus „Super passione Christi", quem a. 1378, cum adhuc in universitate Parisiensi studiorum causa versabatur, scripsit. 2) Tractatus,,De decem praeceptis", qui post a. 1381 compositus esse videtur. 3) Sermones, quorum tempora non constant (fortasse post a. 1389 sunt scripti), et ex quibus tantum novem fragmenta servata sunt. 4) Opus potissimum atque amplissimum, quod Regulae Veteris et Novi Testamenti" inscribitur.

„Regulae Veteris et Novi Testamenti" principale opus Magistri Parisiensis iure dici possunt, nam gravissima iudicia eius summasque sententias, quae ad theologiam et doctrinam moralem pertinent, complectuntur. Quas certis de causis et ad certum finem et secundum certas formas vel regulas esse conscriptas iam carum argumentum atque divisio, quae in Prooemio ab auctore intexta sunt, luculenter demonstrant. Constat autem totum hoc Regularum corpus ex quinque libris, quorum quisque aliquot tractatus vel distinctiones continet. Singuli libri secundum tredecim regulas scripturae sacrae dispositi sunt. Primus quattuor praecepta exponit ex Vetere Testamento sumpta et ad „discretionem variorum spirituum in prophetis“ (tractatus 1.) atque ad communionem venerabilis sacramenti Eucharistiae pertinentes (tractatus 2.). Alter octo regulas Novi Testamenti complectitur, quarum quattuor falsos christianos, praecipue clericos (tractatus 1.), quattuor veros praedicatores e doctores (tractatus 2., deperditus) iudicare et cognoscere docent. In libro tertio una tantum regula ex vita ac doctrina Jhesu Christi sumpta inest (tractatus 1.), eaque ad testes veritatis (tractatus 2.), ad communionem sacramenti Eucharistiae (tractatus 3), ad unitatem et communitatem ecclesiae (tractatus 4), ad Antichristum (tractatus 5.), ad abominationem stantem in loco sancto (tractatus 6.) applicatur. Liber quartus regulam tertiam decimam ad raram et frequentem laicorum communionem sacramenti Eucharistiae re

« السابقةمتابعة »