صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Fabro quasi divino

Sol virtu rintracciando il tuo pensiero Vide in ogni confino Chi di nobil valor calca il sentiero;L'ottimo dal miglior dopo scegliea Per fabbricar d'ogni virtù l'idea.

Quanti nacquero in Flora

0 in lei del parlar Tosco appreser l' arte,
La cui memoria onora

Il mondo fatta eterna in dotte carte,
Volesti ricercar per tuo tesoro,
E parlasti con lor nell' opre loro.

Nell' altera Babelle

Per te il parlar confuse Giove in vano,

Che per varie favelle

Di se stessa trofeo cadde su'l piano:

Ch' ode oltr' all' Anglia il suo più degno idioma

Spagna, Francia, Toscana, e Grecia, e Roma.

1 più profondi arcani

Ch' occulta la natura e in cielo e in terra,
Ch' a ingegni sovrumani
Troppo avara, talor gli chiude e serra,
Chiaramente conosci, e giungi al fine
Della moral virtude al gran confine.

Non batta il Tempo 1' ale,

Fermisi immoto, e in un ferminsigli anni,

Che di virtù immortale

Scorron di troppo ingiuriosi ai danni;

Che s' opre degne di poema e storia

Furon già, l'hai presenti alla memoria.

Dammi tua dolce cetra

Se vuoi eh' io dica del tuo dolce canto,

Ch' inalzandoti all' Etra

Di farti uomo celeste ottiene il vanto,

H Tamigi il dirà che gli è concesso

Per te ano cigno pareggiar permesso.

Io che in riva del Arno

Tento spiegar tuo merto alto e preclaro,

So che fatico indarno,

E ad ammirar, non a lodarlo imparo;

Freno dunque la lingua, e ascolto il core

Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del sig. Antonio Feancini, gentiluomo Fiorentino.

JOANNI Miltoni, Londinensi:
Juveni patria, virtutibus eximio;

Vino, qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca, perspexit; ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguse jam deperditse sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet, ut admirationes ct plausus populorum ab propria sapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, scd venustate voccm laudatoribus adimunt:

Cui in memoria totus orbis; in intellcctu sapientia; in voluntate ardor glorias; in ore eloquentia; harmonicos coelestium sphsrarum sonitus astronomic duce, audienti; characteres mirabilium naturse per quos Dei magnitude describitur, magistra philosophic, legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduil autorum lectione,

Exqulrentl, restaurant!, percurrenti.
At cur nitor in arduum t

Illi, in cujus virtutibus evulgandis ora Famse non sufficiant, nee hominum stupor in laudandis satis est, reverentias et amoris ergo hoc ejus mentis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus 1 Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantas virtutis amator.

1 'Carolus Datus:' Carlo Datl, one of Milton's Florentine friends.

ELEGIARUM LIBER.

ELEG. I.

AD CAROLUM DEODATUM.1

Tandem, chare, tuse mihi pervenere tabellse,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit, occidua Devse Cestrensis ab or&

Vergivium prono qua petit amne salum. Multum, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quddque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,

Meque nee invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles:
'Quam male Phoebicolis convenit ille locus!
Nec duri libet usque minas perferre Magistri,

Cseteraque ingenio non subeunda meo.

1 'Carolum Dcodatum:' Charles Deodati, one of Milton's most intimate friends, was an excellent scholar, and practised physic in Cheshire. He was educated with our author at St Paul's School in London; and from thence went to Trinity College, Oxford, where he was entered in the year 1621, at thirteen years of age. He was a fellow-collegian there with Alexander Gill, another of Milton's intimate friends, who became successively usher and master of St Paul's School. He died in 1638.

Si sit hoc exilium patrios adiise penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen sort^mve recuso,

Lsetus et exilii conditione fruor.
0, utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima, Maro. Tempora nam licet hie placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me, mea vita, libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hseres,

Seu procus, aut posita casside miles adest, Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Ssepe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Ssepe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit:
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens:
Seu moeret Pelopeia domus, seu nobilis Hi,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper, nee in urbe, latemus;

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.

Ssepius hie, blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas prateriisse choros.
Ah quoties dignse stupui miracula formse,

Quse possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus! Collaque bis vivi Pelopis quse brachia vincant,

Quseque fluit puro nectare tincta via! Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quse fallax retia tendit Amor! Pellace'sque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite, laudatse toties Heroides olim,

Et qusecunque vagum cepit amica Jovem. Cedite, Achsemenise turrita fronte puellse,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danase fasces submittite Nymphse,

Et vos Iliacse, Romuleseque nurus: Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis;

Extera, sat tibi sit, foemina, posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mcenia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo scintillant astra sereno,

Endymionese turba ministra dese
Quot tibi, conspicuse formaque auroque puellse

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur hue geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus; Huic Cnidon, et riguas Simoentes flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.

« السابقةمتابعة »