صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,
Moenia quàm subitó linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Schola.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucáque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ETATIS XVII.

IN OBITUM

PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.1

TE, qui, conspicuus baculo fulgente, solebas
Palladium toties ore ciere gregem ;
Ultima præconum, præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis,
Sub quibus accipimus delituisse Jovem ;
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies;
Dignus, quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante deâ.

Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer à Phoebo nuntius ire tuo;

Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ
Alipes, æthereâ missus ab arce Patris :
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.

1 The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University beadles, and a Master of Arts of St John's College, Cambridge.

Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ;
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,
Personet et totis nænia mosta Scholis.

ELEG. III. ANNO ÆTATIS XVII.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.1

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam ;
Hærebántque animo tristia plura meo :

Protinus en subiit funesta cladis imago,
Fecit in Angliaco quam Libitina solo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,
Dira sepulchrali Mors metuenda face;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,
Intempestivis ossa cremata rogis :

Et memini Heroum, quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:
"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,

1 Lancelot Andrews, Bishop of Winchester, had been originally Master of Pembroke Hall in Cambridge, but long before Milton's time. He died at Winchester House in Southwark, September 21, 1626.

Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,
Et quòd in herbosos jus tibi detur agros?
Quòdque afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa?
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur, avis.
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis ;
Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus?
Nobiléque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideámque animam sede fugâsse suâ?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo, Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum Phoebus, ab Eoo littore mensus iter: Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, Condiderant oculos nóxque sopórque meos: Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro; Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cùm juga sole rubent.

Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favonî,
Aura sub innumeris humida nata rosis.

Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.

Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce! mihi subitò Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dúmque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tubâ.

66

Quisque novum amplexu comitem cantúque salutat,
Hósque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.'
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

[ocr errors]

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos; Talia contingant somnia sæpe mihi!

ELEG. IV. ANNO ETATIS XVIII.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM,

APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES, PASTORIS MUNERE

CURRE

FUNGENTEM.1

per immensum subitò, mea litera, pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos.

Æolon, et virides sollicitabo deos,

1 Thomas Young, pastor of the church of English merchants at Hamburg, was Milton's private preceptor, before he was sent to St Paul's school.

S

Cæruleámque suis comitatam Dorida Nymphis ;
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem
fertur clava dedisse neci.

Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves :

Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt aliâ parte carere mei!

Charior ille mihi, quàm tu, doctissime Graiûm,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quámque Stagyrites generoso magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios, illo præunte, recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriôsque hausi latices, Clióque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Vade igitur, cursúque Eurum præverte sonorum ;
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.

« السابقةمتابعة »