صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Illa tibi ostentat quascunque sub sequore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes. Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas prsecipitaris aquas, "Cur te," inquit, "cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cserula Mater aquis?
Quid tibi cum Tethy 1 Quid cum Tartesside lympliS,?

Dia quid immundo perluis ora salo 1
Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra;

Hue ados, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi somnus in herb&;

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo: Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni;

Huc ades, et gremio lumina pone meo." Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum csetera turba ruunt: Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languente"sque fovet solis ab igne faces: Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo:
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quseque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymensee! per urbes,

Littus, Io Hymen! et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amoeni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus:

[ocr errors]

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quse jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro;
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque deus, semideusque caper.
Quseque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Msenalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prsedatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo prseponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet:
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea, dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Ssecla; quid ad nimbos aspera tela red is?
Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales

Qu& potes, et sensim tempora veris eant, Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM,

RURI COMMOKANTKM,

Qui cam Idibus Decemb. scripsisset, et sua Carolina excusari postulasset si aolito minus cssent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu, distento, forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,

Nee sinit optatas posse sequi tenebras 1
Carmine scire velis quam te redame^mque colamque;

Crede mihi, vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis iucluditur arctis,

Nee venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque coelifugam quse coluere deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin 1

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro prseposuisse suse.
Ssepius Aoniis clamavit collibus, Euoe!

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallseis mala carmina misit ab agris:

Non iUic epulse, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyseum,

Cantavit brevibus Tela Musa modis?
Pindaricdsque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quseque merum;

Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques Quadrimdque madens Lyricen Romanus Iaccho,

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum

Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse deos. Nunc quoque Thressa tibi cselato barbitos auro

Insonat, arguta molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula quse regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phcebum,

Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; Liber adest elegis, Eratoque, Cere'sque, Venusque,

Et cum purpurea Matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Ssepius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove ccelum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,

Me qifidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos prsebeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus;
Qualis, veste nitens sacra, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos, augur, iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, sene'mque

Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseise Phoebados aulam,

Et vada foemineis insidiosa sonis;
Pe'rque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos;

Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modo saltein

Esse putas tanti noscere siquid agam,) Paciferum canimus coelesti semine Regem,

Faustaque sacratis ssecula pacta libris; Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto,

Qui suprema suo cum Patre regna colit; Stelliparumque polum, modulantesque sethere turmas,

Et subitb elisos ad sua fana deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

« السابقةمتابعة »