صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ELEG. VII. ANNO .ETATIS XIX.

Nondum, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Ssepe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas;

Conveniunt tenero mollia bella duci:
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos;

Hsec sunt militise digna trophsea tuse.
In genus humanum quid inania dirigis anna?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summse radians per culmina villse

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quserebant lumina noctem,

Nee matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;

Prodidit astantem mota pharetra deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in seterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantseus Naiade raptus Hylas.
Addiderdtque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle, minas. "Et miser, exemplo sapuisses tutius," inquit,

"Nunc, mea quid possit dextera, testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras, Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravies tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeseque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hserebunt lateri spicula nostra Jovis.
Ca3tera, quse dubitas, melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuse poterunt defendere Musse,

Nec tibi Phoebseus porriget auguis opem."
Dixit; et, aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modb villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias:
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat;

Fallor? An et radios hinc quoque Phoebus habet? Hsec ego non fugi spectacula grata severus;

Impetus et qub me fert juvenilis, agor; Lumina luminibus male providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam forte aliis supereminuisse notabam;

Principium nostri lux erat illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina deum conspicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multseque sagittse,

Et facis a tergo grande pependit onus:
Nee mora; nunc ciliis hsesit, nunc virginis ori;

Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi: mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea, misero quse jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis, non reditura, meis.
Ast ego progredior tacite querebundus, et excors,

Et dubius volui ssepe referre pedem.
Findor, et hsec remanet: sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitb- gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos prsecipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces! Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O! certe est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis, nec minus igne, potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris.

Deme meos tandem, verum nee deme, furores;

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modb da facilis, posthsec mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Rmc ego mente olim lsev&, studidque supino,

Nequitise posui vana trophsea mese. Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque setas prava magistra fuit: Donee Socraticos umbrosa Academia rivos

Prsebuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

I. IN PBODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor 1 An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus 1 Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit Iordanios turbine raptus agros.

II. IK EANDEM.

Siccine tentasti coelo donasse Iacobum,

Quse septemgemino, Bellua, monte lates 1
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos; Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

« السابقةمتابعة »