صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

III. IN EANDEM.

[ocr errors]

Purqatorem animal derisit Iacobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus,
Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax.
"Et nec inultus," ait, " temnes mea sacra, Britanne;

Supplicium, spreta religione, dabis.
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter."
O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad sethereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.

Quem modd Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnarat, Tsenarioque sinu;

Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque deos.

V. IN INVENTOREM Bombards.

Iapetionidem laudavit cseca vetustas,
Qui tulit setheream solis ab axe facem;

At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen, surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM, ROJLE CANENTEM.1

Angelus unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit sethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua prsesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli,

Per tua secreto guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Senslm immortali assuescere posse sono. Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te una loquitur, csetera mutus habet.

VII. Ad Eandem.

Altera Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah! miser ille tuo quanto felicius sevo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieri& sensisset voce canentem

Aurea maternse fila movere lyrse!
Quamvis Dircseo torsisset lumina Pentheo

Ssevior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cseca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua;
Et poteras, segro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

1 Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world.

VIII. AD EANDEM.

Credula quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Acheloiados; Littoreamque tua defunctam Naiada ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo 1
Illa quidem vivitque, et amoena Tibridis und&

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic, Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque deos.

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari 1
Magister artis venter, et Jacobsei
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Qu5d si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modb primatum Papse
Miuatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrb Cardinalitium melos.

X. IN SALMASIUM.

Gaudete scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidii hyeme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius, Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartseque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, prseferentes Claudii
Insignia, nom^nque et decus, Salmasii:
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

XI. IN MOKUM.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis bene moratam, morigeramque, neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit domino: Hinc, incredibili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis sevo,

Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, " Heu quanto satius fuit illa coloni,

Parva licet, grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frsenare, gulamque voracem

Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens."

XIII. AD CHRISTINAM SUEOORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

Bellipotens virgo, septem regina trionum,

Christina, Arcto-i lucida stella poli! Cernis, quas merui dura sub casside, rugas,

Ut'que senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra:

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

[merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »