صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors][ocr errors]

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.1

ANNO Jetatis XVII.

Parere Fati discite legibus,
Manusque Parcse jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iapeti colitis nepotes.

1 This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice-chancellor of that university, in October 1626.

Vos si relicto mors vaga Tsenaro
Semel vocarit flebilis, heu! morse
Tentantur incassum, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,
^Emathi4 jacuisset Oeta.
Nec fraude turpi Palladis invidse
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quern larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecateia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
^Egiali soror usa virgiL
Nume'nque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta:
Lsesisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnse perlita sanguine;
Nec tela te fulme'nque avitum,
Csese puer genitricis alvo.
Tuque, 0 alumno major Apolline,
Gentis togatse cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam prsefuisses Palladio gregi
La3tus, superstes; nec sine gloria;
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,

Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Prases, membra, precor, tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosse calthseque busto,
Purpuredque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium iEaci,
Subrideatque ^Etnsea Proserpina;
InteVque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO .ETATIS XVII.

Jam pius extrema veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lat^que patentia regna
Albionum, tenuit; jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificiisque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, sethereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros:
Hic tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace:
Et quoscunque videt purse virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, casse'sque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prsedam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cserulese fumanti turbine flammse.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Ciu nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
^Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatse crudelia ssecula Trojse.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Qu6dque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in ^Etna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stride"tque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
"Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni," dixit; "gens hsec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aere pennis:
Qua volat, adversi prsecursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausonise fines; a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nee non

Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigense consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; prseeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cseci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia tsedis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Ssepe tholos implet vacuos et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cav& responsat rape Cithseron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Prsecipite'sque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchsete'mque ferocem,
Atque Acherontseo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hseres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prsedatorque hominum, falsa sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pende'tque cucullus
Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.

« السابقةمتابعة »