صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Talis, utì fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
“ Dormis, nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor, O, fidei, pecorúmque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademáque triplex,
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe;
Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age ; surge, piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersáque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorúmque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontëâ nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signáque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses ;
Irritus ille labor : tu callidus utere fraude :
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jámque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævósque patres, trabeâ canisque verendos ;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,

Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinùs ipse igitur, quoscunque habet Anglia fidos,
Propositi, factique, mone : quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsósque metu subito, casúque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divásque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.”
Dixit ; et, adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras ;
Mostáque, adhuc nigri deplorans funera pati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :
Cùm somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hîc inter cæmenta jacent, præruptáque saxa, Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hîc Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiáque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror ; Perpetuòque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes ; nullóque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,

atata De

COSTIO

Joben

Diffigiant sontes, et retrò lumina Tortant :
Hos parles Romæ per sæcula longa fideles
Erorat antistes Babylonis, atque ita fatur.

“Pinkos occidnis circumfusum incolit æquor
Geng exosa mihi ; prudens Natura negavit
Indimam penitus nostro conjungere mundo;
Illac, sic jabeo, celeri contendite gressu,
Tartareóque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapa, scelerata propago :
Et, quotquot fidei caluere cupidine rere,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.”
Finierat; rigidi cupidé paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce,
Vanáque perverse ridet conamina turbæ ;
Atqui sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidémque fenestræ. Ampláque per tenues translucent atria muros : Excitat hîc varios plebs agglomerata susurros ; Qualitèr instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce ; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murnura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno,

Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli :
Millenisque loquax auditáque visáque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicèt Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente ;
“Fama siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in méque meósque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Täcobo ?”

Nec plura ; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis ; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit : Et primò Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertáque murmura, spargit : Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authorésque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet ; stupuere relatis Et paritèr juvenes, paritèr tremuere puellæ, Effætique senes paritèr : tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis

Papicolùm ; capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ;
Compita læta focis genialibus omnia fumant ;
Turba choros juvenilis agit : Quintóque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS. 1

ANNO ÆTATIS XVII.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cùm centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,.

Populósque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore ;

Graiúsque vates parciùs

| Nicholas Fulton, Bishop of Ely, died October 5, 1656, not many days after Bishop Andrews, before celebrated. He had been master of Pembroke Hall, as well as Bishop Andrews.

« السابقةمتابعة »