صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Talis, utl fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
"Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus 1
Immemor, 0, fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex,
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe;
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge, piger, Latius quern Csesar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicse possit custodia clavis;
Et memor Hesperise disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosse,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quselibet hsereticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandsevosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,

Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
iEdibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur, quoscunque habet Anglia fidos,
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papse 1
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel ssevus Iberus.
Ssecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit; et, adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illsetabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque, adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis:
Cum somnos pepulit stellatse janitor aulse,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus seterna septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotseque biUnguis, EfFera quos uno peperit Discordia partu. Hie inter csementa jacent, prseruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hie Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque vise moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror; Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,

Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt:
Hos pugiles Romae per ssecula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

"Finibus occiduis circumfusum incolit sequor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo;
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapse, scelerata propago:
Et, quotquot fidei caluere cupidine verse,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat; rigidi cupide' paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit setherea Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversse ridet conamina turbse;
Atqui sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua' distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hie turris posita est Titanidos ardua Famse, JErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossa?. Mille fores aditusque patent, totide'inque fenestra. Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hie varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis sestivum coeU petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride, servator iniquc juvencse Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno,

Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sa3pe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modb confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus sequa.
Te Deus, seternos motu qui temperat ignes,
Fulmine prsemisso alloquitur, terraque tremente;
"Fama siles 1 An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in me'que meosque Britannos,
Et nova sceptrigero csedes meditata Iacobo V

Nee plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesseo ex fere sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prsevertere nubes: Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit: Et primo Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura, spargit: Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authore'sque addit sceleris, nec garrula csecis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis Et pariter juvenes, pariter tremuere puella3, Effoetique senes pariter: tantseque ruinse Sensus ad setatem subitb penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto JSthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis

Papicolum; capti poenas raptantur ad acres:
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita lseta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintdque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PILESULIS ELIENSIS.1

ANNO iETATIS XVII.

Adhuc madentes rore squalebant gense,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum moesta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Prsesulis.
Cum centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britannise,

Populdsque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum ill& fuisti in insulib

Quse nomen Anguillse tenet.
Tunc inquietum pectus ir& protinus

Ebulliebat fervid^,
Tumulis potentem ssepe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcius

1 Nicholas Fulton, Bishop of Ely, died October 5, 1656, not many days after Bishop Andrews, before celebrated. He had been master of Pembroke Hall, as well as Bishop Andrews.

« السابقةمتابعة »