صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub auret, flamine:
"Csecos furores pone; pone vitream

Bile'mque, et irritas minas:
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao;
Ast illa, coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole earned reconditas

In lucem et auras evocat:
Ut cum fugaces excitant Horse diem,

Themidos Jovisque filise;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris:

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas."
Hanc ut vocantem lsetus audivi, cito

Feodum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad coelum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia;

Non ensis, Orion, tuus.
u

Prsetervolavi fulgidi solis globuin,

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coercebat suos

Frsenis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem ssepe miratus novam;

Donee nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hie tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci? Mihi

Sat est in scternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.1

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit

Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis

Oedipodioniam volvit sub pectore noctem!

Quse vesana suis metiri facta deorum

Audet, et incisas leges adamante perenni

Assimilare suis, nulldque solubile sseclo

Consilium fati perituris alligat horis!

Ergdne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturse facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab sevo 1
Et, se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput 1 Num tetra vetustas,
Annorumque seterna fames, squalorque, situsque,

This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's College.

Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapi&que in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes 1
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in iEgseam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli 1
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Prsecipiti curru, subitaque ferere ruin&
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hsemi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater Omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summse, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine suinmo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia, vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.
Floridus seternum Phcebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone deus; sed, semper arnica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
^Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cceli;

[ocr errors]

308 SILVAKUM LIBER.Temporis et gemino dispertit regua colore.

Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,

Cseruleumque ignem paribus complectitur ulnis.

Nec variant elementa fidem, solitoque fragore

Lurida perculsas jaculantur fulmina nipes.

Nee per inane furit leviori murmure Corus,

Stringit et armiferos sequali horrore Gelonos

Trux Aquilo, spir&tque hyemem, nimbosque volutat.

Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori

Rex maris, et rauca circumstrepit sequora concha

Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem

Mgseona ferunt dorso Balearica cete.

Sed neque, Terra, tibi ssecli vigor ille vetusti

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,

Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,

Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim

Terra datum sceleri celavit montibus aurum

Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in sevum

Ibit cunctarum series justissima rerum;

Donee flamma orbem populabitur ultima, late

Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;

Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM
ARISTOTELES INTELLEXIT.

Dicite, sacrorum prsesides nemorum dese,
Tuque, O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quseque in immenso procul
Antro recumbis, otiosa ^Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,

[ocr errors]

Coelique fastos, atque ephemeridas Deum;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
^Eternus, incorruptus, sequsevus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei 1
Haud ille Palladis gemellus innubse
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunse globum:
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remote forte terrarum plag&
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum csecitas lumen dedit,
Dircseus augur vidit hunc alto sinu;
Non huuc silente nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci prsepes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, lice't
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hsec monstra si tu primus induxti scholis,)
Jam jam poetas, urbis exules tuse,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

« السابقةمتابعة »