صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totùmque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundáque Tartara carmen
Ima ciere valet, divósque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cùm repetemus Olympum,

Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis ;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen ;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissóque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cùm nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum, de more sedens festa ad convivia vates,
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroúmque actus, imitandáque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantésque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensúsque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non citharâ; simulachrâque functa canendo
Compulit in lacrymas: Habet has à carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
Nec vanas inopésque puta, quarum ipse peritus
Munere mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine, sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,

*

Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; Dividuúmque Deum, genitórque puérque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certáque condendi fulget spes aurea nummi : Nec rapis ad leges, malè custoditáque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures; Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis ; Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores; Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ; Quæ'que Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cœlum, subjectáque cœlo Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit : Dimotâque venit spectanda scientia nube, Nudáque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna, præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato,

Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram.

Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurósque sedebo;
Jámque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabúntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul, vigiles Curæ, procul este, Querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus;
In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securáque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitáque munera grato Percensere animo, fida'que reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucémque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatúmque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM,

POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.1

Scazontes.

O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanióque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Deiope suras

1 Giovanni Salsilli had complimented Milton at Rome in a Latin tetrastich, for his Greek, Latin, and Italian poetry. Milton, in return, sent these elegant Scazontes to Salsilli when indisposed.

Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quámque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impoténsque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virósque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitúmque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat.
Nec id pepercit impia, quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vósque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursùm Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidúsque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;

Nec in sepulchris ibit obsessum reges,

« السابقةمتابعة »