صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

AD PATREM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nee novimus ipsi
Aptius a nobis quse possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quse redditur arida verbis.
Sed tamen hax; nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quse mihi sunt nullse, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbrse.
Nee tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil sethereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethe-se retinens vestigia flammsa.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulse pallentes ora Sibyllse:
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum,

^ternseque morse stabunt immobilis sevi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastseque immensa vorago
Nota gulse, et modico spumabat coena Lyseo.
Tum, de more sedens festa ad convivia vates,
^Esculesi intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptante'sque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum ^Etnseo qusesitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non cithara.; simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas: Habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
Nec vanas inope'sque puta, quarum ipse peritus
Munere mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hseres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine, sequamur 1
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,

Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitdrque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures;
Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aonise jucunda per otia ripse,
Phoebseo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis;
Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu
Cum mihi Romulese patuit facundia linguse,
Et Latii veneres, et quse Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus;
Quse'que Palsestinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet coelum, subjectaque coelo
Terra parens, terrseque et coelo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit:
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Peruanaque regna, prseoptas.
Quse potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, coelo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,

[ocr errors]

Atque Hyperionios currus, et frsena diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctse pars quamlibet ima catervse,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul, vigiles Curse, procul este, Querelse,
Invidiseque acies transverso tortilis hirquo,
Sseva nee anguiferos extende, Calumnia, rictus;
In me triste nihil, foedissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non sequa merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidse'que reponere menti.

Et vos, 0 nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modb perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, luce'mque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Oreo; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis sevo.

AD SALSILLUM,

POETAM ROMANUM, .EGKOTANTEM.1
Scazontes.

0 Musa, gressum quse volens trahis claudum,
Vulcanidque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deiope suras

1 Giovanni Salsilli had complimented Milton at Rome in a Latin tetrastich, for his Greek, Latin, and Italian poetry. Milton, in return, sent these elegant Scazontes to Salsilli when indisposed.

Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hsec s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prsetulit immerito divis.
Hsec ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superb& cognitas urbes fama.,
Virdsque, doctseque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsillo,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Pracordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone cseso, sive tu magis Psean
Libenter audis, hie tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen segro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium seternum,
Suam reclinis semper ^Egeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuse colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,

« السابقةمتابعة »