صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nimium sinistro laxus irruens loro;
Sed frsena melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.1

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, turn literarum studio, nee non et bellica virtute, apnd Italos clarus in primis est. An quem Torquati Tassi Dialogus extat De Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campania? principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20.

M Fra cavalier magnanimi, e cortesi,
Eisplende U MANSO."

Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multdque ei detulit humanitatis officia. Ad liuno itaque hospes ille, antequam ab eS urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

H.EC quoque, Manse, tuse meditantur carmina laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phoebi;Quandoquidem ille alium haud sequo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecsenates Hetrusci. Tu quoque, si nostra tantum valet aura Camoense,

Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et seternis inscripsit nomina chartis:

Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divum prolixus amores;

Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:

Nee manes pietas tua chara fefellit amici;Vidimus arridentem operoso ex sere poetam.

1 At Naples, Milton was introduced to Giovanni Battista Manso, Marquis of Villa, who had been the friend of Tasso; and Milton, at leaving Naples, sent this poem to him.

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant

Officia in tumulo; cupis integros rapere Oreo,

Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges:

Amborum genus, et varia. sub sorte peractam

Describis vitam, more'sque, et dona Minervse;

^Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam

Rettulit ^Eolii vitam facundus Homeri.

Ergo ego te, Clius et magni nomine Phoebi,

Manse pater, jubeo longum salvere per sevum,

Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.

Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,

Quse nuper gelida vix enutrita sub Arcto,

Imprudens, Italas ausa est volitare per urbes.

Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos

Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,

Quit Thamesis late puris argenteus urnis

Oceani glaucos perfundit gurgite crines:

Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo, Qua plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longa sub nocte Booten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas, Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. Gens Druides antiqua, sacris operata deorum, Heroum laudes, imitandaque gesta, canebant; Hinc quoties festo cingunt altaria cantu, Delo in herbosa, Graia3 de more puellse, Carminibus lsetis memorant Corineida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicom4 Hecaerge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,

Claraque perpetui succrescet fama Marini;

Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,

Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates

Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:

At non sponte domum tamen idem, et regis adivit

Rura Pheretiadse, coelo fugitivus Apollo;

Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;

Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,

Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,

Peneium prope rivum: ibi ssepe sub ilice nigra,

Ad citharse strepitum, blanda prece victus amici,

Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo

Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,

Nee sentit solitas, immania pondera, silvas;

Emotseque suis properant de collibus orni,

Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter sequus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu Diis superis, poterit magno favisse poetse. Hinc longseva tibi lento sub flore senectus Vernat, et ^Esonios lucratur vivida fusos; Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. 0 mini si mea sors talem concedat amicum, Phoebseos decorasse viros qui tam bene norit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem! Aut dicam invictse sociali fcedere mensse Magnanimos heroas; et, 0 modo spiritus adsit, Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges!

Tandem ubi non tacita? permensus tempora vita?,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curse;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna:
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si prsemia certa bonorum,
Ipse ego cselicolum semotus in a?thera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hsec aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et, tota mente serenum
Ridens, purpureo sufFundar lumine vultus,
Et simul sethereo plaudam mihi lsetus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem vicinise pastorcs, eadem studia sequuti, a pneritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causS profectns peregrfe de obitu Damouis nuncium accepit. Demum postea reversns, et rem ita esse comperto, se, sudmque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persons! hie intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruria? Luca" paterno genere oriundus, csetera Anglus; ingenio, doctrinS, clarissimisque cseteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.1

Himerides nymphas (nam vos et Daphnin, et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),

1 Charles Deodate's father, Theodore, was born at Geneva, of an Italian family, in 1574. He came young into England, where he married an English lady of good birth and fortune. He was a doctor in physic; and, in 1609, appears to have been physician to prince Henry, and the princess Elizabeth, afterwards queen of Bohemia.

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quse murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus;
Dum sibi prsereptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musse Thusca retinebat in urbe:
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assetua seditque sub ulmo,
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quse terris, quse dicam numina coelo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virga qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certe nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longiimque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus, amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piiimque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Usee tibi certa manent, tibi erunt haic prsemia, Damon;

r

« السابقةمتابعة »