صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ore sacro. Quin tu, coeli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive sequior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Coelicolse norint, silvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lsetaque frondentis gestans umbracula palmse,
^Eternum perages immortales hymenseos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionseo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.
AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIC BIBLIOTHECARIUM.1

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denub mitti postulabat, ut cum aliis nostria in BibilothecS public^ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unS demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nee versuum nnmero, nee certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiiis fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kara axco-iv, partim dn-oXeXu/ieva. Pbaleucia quse sunt, Spondseum tertio loco bis aduiittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

Gemelle cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemma,

1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, Fellow of Oriel College, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April 1652, and was buried in the chapel of his college.

Munditieque nitens non operosa!
Quem manus attulit
Juvenilis olim,

Sedula tamen hand nimii poetse;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patri, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

AXTISTBOPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribrs
Subduxit reliquis dolo 1
Ciim tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cserulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celebe'rque futurus in sevum 1

STROPHE II.

Modb quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
AlmUque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pene totis finibus Angligenum;

Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licit mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili

Callo tereris institoris insulsi,

Lsetare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam

Fugere Lethen, vehique superam

In Jovis aulam, remige penna:

STROPHE III.

Nam te Roiisius sui

Optat peculi, numeroque justo

Sibi pollicitum queritur abesse;

Rogatque venias ille, cujus inclyta

Sunt data virum monumenta curse:

T^que adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse prsesidet,

iEternorum operum custos fidelis;

Qusestorque gazse nobilioris,

Quam cui prsefuit Ion,

Claims Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvdsque tripodas, donaque Delphica,

Ion, Actsea genitus Creusa.

ANTISTROPIIE.

Ergo, tu risere lucos

Musarum ibis amoenos;

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graise simul et Latinse

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,

Quicquid hoc sterile fudit ingenium,

Jam ser6 placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedfeque beatas,

Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roiisi;

Qub neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe

Turba legentum prava facesset:

At ultimi nepotes,

Et cordatior setas,

Judicia rebus sequiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Roiisio favente.

THE EHD.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »