صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, silvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.1

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibilothecâ publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κarà oxéow, partim aroλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licèt geminâ,

1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, Fellow of Oriel College, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April 1652, and was buried in the chapel of his college.

4

Munditiéque nitens non operosâ!
Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamèn haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patri, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede :

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cùm tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasúsque sacer,

Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celebérque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almáque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;

Immundásque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineámque abigat pestem procul amne Pegasëo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licèt malâ

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,

Lætare felix: en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige pennâ:

STROPHE III.

Nam te Rousius sui

Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogátque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet,
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstórque gazæ nobilioris,

Quàm cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvósque tripodas, donáque Delphica,
Iön, Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diámque Phœbi rursus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,

Bifidóque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandèm, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedésque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi;

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset:

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Rousio favente.

THE END.

BALLANTYNE, PRINTER, EDINBURGH,

« السابقةمتابعة »