صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

habendum igitur plene et pacifice quiete et libere in puram et perpetuam elemosinam ita quod nullus heredum meorum hanc meam donationem valeat in posterum perturbare vel aliquid juris in ordinatione dicte ecclesie sibi retinere vel vendicare. Hoc autem jus meum in dicta ecclesia dedi et concessi et Sancto Johanni et monachis de Brechonia statim postquam certus fui de obitu Milonis decani de Biford rectoris ejusdem ecclesie. Quum autem volo ut hec mea donatio rata sit et in perpetuum stabilis permaneat presentem cartam sigilli mei attestatione duxi confirmandam. hijs testibus J. priore tunc de Brechonia, Radulfo tunc precentore Sancti (Petri) Gloucestrie, Alexandro ejusdem loci monacho, Renegim capellano de Pipertun, Ricardo Pulein, diacono de Brechonia, Nicholao preposito meo de Piperton, Willelmo Pec, Ricardo serviente meo, et multis alijs."1

William de Weldeboef grants his wood, formerly of Bernard Unspac, above the road leading from Brecon to Abereskyr. (Date, end of twelfth century):

"Carta Willelmi de Weldeboef.-Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Weldeboef et heredes mei pro salute animarum matris et uxoris et omnium antecessorum et successorum meorum dedimus et concessimus Deo et beate Marie et ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et monachis ikidem Deo servientibus in perpetuam et puram elemosinam totum boscum nostrum qui pertinet ad terram que fuit Bernardi Unspac supra viam que tendit a Brechonia usque Abereschir. ut autem hec donatio nostra rata et inconcussa permaneat eam presentis scripti attestatione et sigilli nostri munimine corroboravimus. Hijs testibus Domino Willelmo de Brausa, Domina Mathilde uxore ejus, Domino Willelmo de Brausa herede eorum, Philippo et Waltero de Brausa, Johanne Pichard, Roberto Wafre, Roberto de Evereus, Willelmo de Burchull, Gilleberto de Mans, Ricardo Hagurnel, Willelmo de Weldeboef juvene, Radulfo Torel, Simone de Brochleri, David filio Roberti de Burchull, Ricardo decano, Godefrido, Bernardo, Samsone Nichol capellanis, Stephano Janitore, et Radulfo filio ejus, Willelmo Havard, Stephano de Saucei, Nicholas de Schenefrei, Bernardo Bulfinche, Ricardo Elwi, Waltero filio Herliwini, Pagano Willelmo Petinpain, Thoma preposito, Galfrido coco, Thoma de Bello, Ricardo Diacono, et multis alijs."

1 In both MSS. the charters of Robert le Wafre and W. de Braose, relative to Trosdref Mill, are repeated before the following charter.

William Peytivin grants seren acres of his land of Kilmanaut, and confirms the grant, by his ancestors, of twelve acres more of same land. (Date, 1215-1222) :

Carta Willelmi presentes et futuri quod ego Willelmus Pictavensis dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et opibus ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum septem acras terre in feudo meo de Kilmanaut1 concessi etiam et presenti carta confirmavi dictis monachis cum dictis septem acris duodecim acras quas antecessores mei in prenominato feodo meo illis dederunt tenendas et habendas illas omnes dictas novem et decem acras libere pacifice et quiete in puram et perpetuam elemosina sicut res ecclesiastice melius et liberius teneri et haberi possunt et ut hec mea donatio concessio et confirmatio stabilis sit et perpetua presens scriptum sigilli mei impressione roboravi. Hijs testibus Domino meo R. de Braosa, G.2 Archidiacono de Brechonia, Philippo de Lam'as,3 Hugone et Radulfo Capellanis, Ricardo le Brechon, Pagano de Burchull, Maelo de Manns, Waltero de Traueley, Philippo le Brec, Willelmo de Burchull, tunc constabulario de Brechonia, Janitore, Adam Rif, Gilberto Gernun, et multis alijs."

Payne de Buryhill confirms the grant of his uncle Hugh, of land in his vill of St. Michael, Ystradwy, between the road from Brecon to Landevaelog and Brunnive brook :

"Carta Pagani de Burchull'.-Sciant presentes et futuri quod ego Paganus de Burchull concedentibus uxore mea et heredibus. meis pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum concedo et hac presenti carta mea confirmo Deo et ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et monachis ibidem deo servientibus in liberam et perpetuam elemosynam totam [terram] que eis data fuit ab Hugone avunculo meo in feodo meo de villa Sancti Michael que terra jacet inter viam que

1 Jones suggests that this may be Cilmaharen, in the parish of Garthbrengy. (Hist. of Brecknockshire, vol. ii, p. 87.)

2 The nephew.

3 Llanmaes or Llanvaes.

4 Son of William de Burghill. See list of witnesses to Walter de Traveley's grant of Byford.

ducit a Brechonia ad Landevaylak et rivulum qui dicitur Brunive1 broc in longitudine et inter terram Rogeri filij Emmerad et terram ipsorum monachorum de vetere villa in latitudine tenendam et habendam libere et quiete et pacifice sicut res Sancte ecclesie liberius et melius teneri et haberi possunt ...

mera cujus unum capud tendit ad terram canonicorum Lantoni prime et aliud capud tendit ad Monekeweye. Et una acra jacet in longum juxta Monekeweye. Et una acra jacet ad ewalle in campo sub Brenchesonte et dimidium acre jacet ad ewalle et totam terram quam Walterus Mael aliquando de me tenuit. Et tres buttas que jacent ad capud ejusdem terre que se extendunt versus aquilonem cum omnibus pertinencijs suis tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi libere et quiete sine omni contradictione mei vel heredum meorum in perpetuum. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis predictis monachis tres denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exactione et demanda que de terra exeunt vel exire possint. Ego vero jam dictus Johannes et heredes mei dictis monachis totam dictam terram cum omnibus pertinencijs suis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus et de omnibus sectis summonicionibus herietis relevijs et de rebus. secularibus universis defendemus et adquietabimus. In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testibus Radulfo Torel filio Radulfi Torel, Waltero de Wrmeslege,2 Waltero Caldeccio, Roberto vrair de Burchull, Roberto Gunter, Waltero de Ewalle, Roberto filio Henrici, Galfrido de Ludyate, et multis alijs."3

(Date, early part of twelfth century.)

Composition between the monks of Gloucester and William, clerk of Talgarth, relative to the tithes of Talgarth :

"Compositio facta inter monachos Gloecestrie et W. clericum de Talgard.-Universis sancte matris Ecclesie filijs ad quos pre

1 Brynich brook, which ran into the river Usk before it was intercepted by the Brecon canal.

2 Wormsley.

3 With this charter the agreement, in both MSS., of the regular sequence of documents beginning with B. Newmarch's charter ends. The documents which follow, down to the charter of William de Burghill, occur (detached from the other Brecon charters) in an earlier part (fol. 196) of Carte Papers, vol. 108. They are now transferred to their position in the Brewster MS.

sens scriptum pervenerit. W. Dei gratia Abbas de Kingswood1 et Decanus Christianitatis de Hamton salutem. Noverit universitas vestra causam que vertebatur inter Abbatem et conventum Gloecestrie ex una parte et W. de Talgard clericum ex altera super quibusdam decimis de Talgard auctoritate apostolica tandem coram nobis utriusque partis assensu necnon et consensu prioris et conventus de Brechenia qui partem decimarum predictarum sibi vendicabant amicabiliter in hoc modum conquievisse videlicet quod abbas et conventus Gloecestrie duas partes decimarum garbarum de dominico de Talgard sine alicujus contradictione perpetuo jure percipient tanquam ad ecclesiam suam pleno jure spectantes sicut ex testimonio virorum fide dignorum legitime comprobatum est Et Prior et Conventus de Brekenia terciam partem decimarum garbarum de eodem dominico Item Abbas et conventus Gloecestrie medietatem omnium minutarum decimarum de eodem dominico Et prior et conventus de Brekenia aliam medietatem Item memorati abbas et conventus Gloecestrie duas partes decimarum unde questio fuerat de quibusdam terris subscriptis percipient et prior et monachi de Brekenia terciam partem scilicet de septem acris in Kenedereshull Et de duabus acris inter Kenedereschirch2 et Talgar in medio dominici et de crofta juxta villam de Talgar in predicto campo et de octo acris apud Lower et de tribus acris supra domum persone de Talgar juxta viam et de duabus acris in loco qui dicitur lonnfurlongs et de bissupestoking et de finchesleye et de stoking juxta finchesleye Ecclesia vero de Talgar decimam feni de dominico integre percipiet et decimas plenarie de sex acris que appellantur Cumbebuckeland unde prius coram nobis contentio fuerat Ne nichilominus que scripta sunt iisque partibus grata fuerunt et accepta inrecedive contentionis scru

1 Kingswood, Wilts (Cistercian).

2 Kenedereschirch. Bernard Newmarch in 1088 gave to the church of St. Peter and the monks of Gloucester the adjoining parish of Glasbury, "et ecclesiam Sancti Kenedri in eadem villa." (Cart. Mon. S. Petri Gl., vol. i, p. 314.) Miss Williams, in her account of Glasbury (ante, vol. i, 4th Series, p. 306) mentions that the original parish church, which stood between the present channels of the rivers Wye and Llyfni, not far from their confluence, was dedicated to St. Cynidr, a saint of the fifth century. Other churches, dedicated to this saint are Kenderchurch in Ergyng, or Archenfield (see Pope Nicholas' Taxation, 160), and Llangynidr, and Aberescyr in Breconshire. (See Jones' Breckn., vol. i, p. 47.)

3 Long furlong.

Probably land stocked or ridded.

pulum aliqua occasione valeant devenire presenti scripto sigillorumque nostrorum appositione ea dignum duximus confirmanda diviso inter partes cirographo cujus altera pars sigillis nostris et sigillo conventus de Brechenia necnon et sigillo dicti W. de Talgard roborata penes abbatem et conventum Gloecestrie resedit altera vero sigillis nostris et sigillo Abbatie et conventus Gloecestrie munita penes priorem et monachos de Brechenia remansit."

The tithes of Broadfield belong to church of Bodenham; land of Nicholas and Richard in Maund to be free of tithes on yearly render of grain to church of Bodenham; Nicholas to have an oratory in his cure, and a cemetery for the burial of the poor in time of war; offerings there of parishioners to belong to church of Bodenham; of others, to the oratory:

66

Compositio facta inter monachos Breconie et N. decauum de Stokas.1 Sciant universi tam presentes quam futuri quod controversia que versabatur inter priorem de Brechenia et Nicholaum decanum de Stokas de decimis de Bradefeld et terre Odonis tali fine quievit quum per multos viros ydoneos tam clericos quam laicos de veritate rei cognitum est scilicet predictas decimas ad ecclesiam de Bodeham pertinere pro bona causa pacis et pro omni molestia laris vitanda ego Radulphus prior de Brekenia totusque conventus ejusdem loci concessimus Ricardo clerico de Stokas ij solidos in Pascha annuatim solvendos tanquam in vita sua in perpetuam elemosinam concessimus etiam decimas illius terre quam Nicholaus Decanus et predictus Ricardus tenuerunt in die tronizacionis B. Cantuariensis Archiepiscopi in eadem villa de Mahena ita tum quod in recognicione juris ecclesie de Bodeham in predictis decimis singulis annis reddat eidem ecclesie sex garbas tres de frumento tres de avena et immunis efficiatur ab omni exactione magnarum et minutarum decimarum omnibus diebus vite sue Concessimus ei etiam oratorium quoddam habere in curia sua et cimiterium juxta predictum sine omni sepultura ad refugium pauperum tempore hostilitatis si ita contigerit et faciant servire predictum oratorium per capellanum proprium Nicholaum vel Ricardum si affuerint ibi sine omni molestia matris ecclesie Et si aliquid ibi oblationis de parochianis de Bodeham advenerit, matri ecclesie reddatur. si vero ab alijs parochianis aliquid advenerit eidem oratorio per

1 Probably Stoke Prior, near Leominster.

« السابقةمتابعة »