صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quod in causa vobis delegata super cenobio sancti Vincencii in Vratizlavia inter fratres Premonstratensis Ordinis qui nunc sunt ibidem et monachos nigri Ordinis qui illic fuerunt et fautores eorumdem, videlicet abbates eiusdem Ordinis zelantes pro Ordine, ambe partes voluntates suas in nostro posuerint arbitrio. Nos vero diligenti habito tractatu tandem eosdem monachos cum prefatis abbatibus ad hoc deduximus, ut de iure quod dicebant se habere in predicto monasterio, benigne cederent Ordini Premonstratensi et fratribus qui nunc sunt ibidem, et ratam haberent amocionem eorumdem monachorum, factam sub Sirozlao episcopo ad instanciam Petri archiepiscopi patroni supersedentis liti et appellacionibus quas fecerunt. Prefatos vero fratres Premonstratensis Ordinis ad hoc consentire fecimus, ut gratuitam graciam facerent predictis monachis et Ordini nigrorum, cedentes ad honorem et utilitatem ipsorum et tocius nigri Ordinis de loco sancti Laurencii cum suis appendiciis que nunc sunt et decima ville que dicitur Domaborovo, adiungentes nichilominus XII marcas argenti hoc anno tantum ad instruccionem eiusdem domus, que propter guerram et quasdam mutaciones aliquatenus desolata videbatur. Et licet hec nostra ordinacio iuramentis parcium sit roborata, ad vos tamen ipsam dirigere curavimus, ut auctoritate vobis commissa amplius roboretur. Actum est hoc in presencia Ivonis episcopi Cracoviensis, Hugonis abbatis de Vancoz, Bertholfi, Brictii monachorum, in die beati Luce in Vizlic, anno domini millesimo ducentesimo nono decimo.

Glagoviensis, de Głogow. Andreov, Jędrzejow. Vizlic, Wiślica. Bresk, Brzesko. Locus s. Laurencii, Kościelna wieś p. m. Kalisz. Domaborovo, Donaborów. Vancoz, Wąchock.

Nr. 107.

Honorius Pp. III 1220 Mart. 20, Viterbii; Fulconi cantori Gneznensi declarationem eius legitimitatis confirmat.

Theiner, Monumenta histor. Poloniae I, 21.

Honorius episcopus (etc.), dilecto filio Fulconi cantori Gneznensi salutem (etc.). Cum olim illegitimitatis nota tibi coram nobis fuisset in modum exceptionis obiecta, licet obiectorem penituisse videretur obiecti et dicto eius refragaretur multorum assertio quibus fides adhibenda merito videbatur: tu tamen nolens in te huiusmodi maculam remanere supplicasti nobis humiliter et instanter, ut super hoc inquiri faceremus diligentius veritatem et per declarationem legitimitatis tue prenotatam maculam aboleri. Unde nos dilectis filiis . . abbati et . . priori Tincie ac.. archidiacono Cracoviensi nostris dedimus litteris in mandatis, ut reciperent testes idoneos quos super tua legitimitate duceres producendos, et si constaret eisdem quod de legitimo matrimonio natus esses, te legitimum auctoritate apostolica declararent: quid inde facerent, nobis fideliter rescripturi. Quare per suas nobis litteras intimarunt, quod exequentes mandatum apostolicum diligenter testes super dicto articulo receperunt, et attente sub testimonio Capituli Cracoviensis inspectis depositionibus eorundem, invenerunt te de legitimo matrimonio, antequam pater tuus aliquos suscepisset ordines, esse natum; quare te nuntiaverunt legitimum, prout sibi a nobis fuerat demandatum. Ne igitur veritas semel super tui declarata natalibus alicuius dubitationis scrupulo valeat in posterum offuscari, quod super hoc factum extitit ab eisdem, pre

senti pagina scribi fecimus ad cautelam et bulle nostre munimine roborari. Datum Viterbii XIII Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno quarto.

Tincia, Tyniec.

Nr. 108.

Honorius Pp. III 1220 Mai. 13, Viterbii; mandat episcopo et abbati beatae Mariae Vratislaviensibus, Capitulo Gneznensi iniungant, ut virum idoneum in pastorem eligat.

Theiner, Monumenta histor. Poloniae I, 22.

Honorius episcopus (etc.), venerabili fratri . . episcopo et dilecto filio. . abbati sancte Marie Wratislaviensibus salutem (etc.). Vacante Gneznensi ecclesia, venerabili fratri nostro.. Cracoviensi episcopo note probitatis et clare fame viro duximus iniungendum, ut assumeret onus regiminis ecclesie memorate. Verum, quia idem episcopus postulavit instanter ne id oneris imponeremus eidem, nos provisioni eiusdem ecclesie tanto studiosius intendentes quanto ex defectu pastoris maioribus dispendiis dicitur subiacere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus eiusdem Capitulum auctoritate nostra convocantes ad locum competentem et tutum, iniungatis eisdem, ut de persona que huiusmodi congruat oneri et honori, sibi provideant infra quadraginta dies postquam a vobis commoniti fuerint canonice in pastorem. Quod si forte non fecerint, vos extunc, ne sepedicta ecclesia diutius viduitatis incomoda patiatur, personam tanto congruentem officio auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, preficiatis eidem, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non ambo, alter vestrum (etc.). Datum Viterbii III Idus Maii, anno quarto.

Nr. 109.

Honorius Pp. III 1220 Oct. 5, Viterbii; Capitulo Gneznensi notum facit, quod examinatis qualitatibus Vincentii praepositi, electionem ipsius in archiepiscopum duxerit admittendam.

Theiner, Monumenta histor. Poloniae I, 23.

Honorius episcopus (etc.), dilectis filiis Capitulo Gneznensi salutem (etc.). Ex litteris venerabilis fratris nostri. . episcopi et dilecti filii . . abbatis sancte Marie Wratislaviensium nobis innotuit, quod cum iidem episcopus et abbas vobis prout in mandatis a nobis acceperant iniunxissent, ut infra quadraginta dies post commonitionem ipsorum provideretis vobis de persona idonea canonice in pastorem: alioquin ipsi ex tunc personam vobis auctoritate nostra preficerent huiusmodi honori et oneri congruentem: vos invocata Spiritus sancti gratia, in dilectum filium Vincentium ecclesie vestre maiorem prepositum, virum industrium, generis et morum nobilitate preclarum ac litteratura sufficienter ornatum, omnes unanimiter convenistis una cum prefatis episcopo et abbate necnon venerabilibus fratribus nostris. . Cracoviensi et . . Poznaniensi episcopis qui ei testimonium perhibent de predictis, nobis humiliter

supplicantes, ut eundem, qui est in minoribus ordinibus constitutus, vobis in archiepiscopum et pastorem concedere dignaremur. Nos igitur, decreto vestris subscriptionibus roborato ac predictorum episcoporum et abbatis litteris in quibus commendant multipliciter prepositum memoratum diligenter inspectis, et etiam super modo postulationis, natalibus, etate ac litteratura ipsius prepositi et aliis que in dignitate huiusmodi exiguntur: recepto iuramento dilectorum filiorum magistri Egidii Zavichoztensis et P. Poznaniensis archidiaconorum et Sandivori canonici sancti Georgii Gneznensis, qui pro dicta postulatione ad nostram presentiam accesserunt, postulationem ipsam de gratia duximus admittendam. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus ipsi electo tamquam pastori vestro intendatis et obediatis humiliter et devote. Datum Viterbii III Nonas Octobris, pontificatus nostri anno quinto.

Zavichoztensis, de Zawichost.

Nr. 110.

Honorius Pp. III 1220 Nov. 4, Viterbii; mandat Capitulo et clero Gneznensis civitatis et dioecesis, ut Iwonem episcopum Cracoviensem, quem archiepiscopum designaverat, recipiant.

Theiner, Monumenta histor. Poloniae I, 20.

Honorius episcopus (etc.), dilectis filiis Capitulo et clero Gneznensis civitatis et diocesis salutem (etc.). Cum pie recordationis Henrico Gneznensi archiepiscopo rebus humanis exempto, vos filii Capitulum convenissetis in unum de substitutione pontificis tractaturi, votis vestris divisis in partes, quidam ex vobis . . decanum Gneznensem, quidam vero B. Cracoviensem prepositum elegerant. Procuratoribus ergo parcium propter hoc in nostra presentia constitutis nos auditis et intellectis que super electionibus ipsis proponere curaverunt, invenimus neutram ipsarum a maiori parte Capituli celebratam, et ad ipsas per secularis potestatis abusum fuisse processum. Unde, cum contra statuta Concilii generalis fuerit utraque presumpta, de consilio fratrum nostrorum utramque pronuntiamus irritam et electores eligendi hac vice potestate privatos; de misericordia que superexaltat iudicio in hoc benigne agentes cum electoribus et electis, quod ipsos ab aliis penis exemimus in eiusdem statuto Concilii denotatis. Satagentes autem tanto celerius et accuratius providere Gneznensi ecclesie, quanto id non solum ecclesie ipsi sed etiam toti provincie, cuius est ipsa metropolis, noscitur expedire, venerabilem fratrem nostrum Ivonem episcopum, quem clara fame preconia eius predicant scientie, nobilitatis, honestatis ac meriti ut tanto credatur congruere oneri et honori, a regimine Cracoviensis ecclesie duximus absolvendum et preficiendum metropoli memorate, ut eo pluribus prosint virtutes quibus est a Domino preditus, quo in maiori dignitate fuerit constitutus. Unde prefato episcopo nostris districte damus litteris in preceptis, ut nulla sollicitudinum aut laborum mole deterritus, nullove blandimento quietis aut temporalis commodi retardatus ad metropolim transeat antedictam, et eius regimen de superno auxilio et apostolice Sedis favore fretus confidenter assumens, sic preesse studeat et prodesse, quod fama eius que hactenus clara fuit, de altiori loco clarius elucescat. Ideoque per

apostolica vobis scripta precipientes mandamus, quatinus eundem episcopum recipiatis ylariter et ei sicut pastori vestro humiliter intendatis. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles, precipimus usque ad satisfactionem condignam firmiter observari. Datum Viterbii II Nonas Novembris, anno IV.

Nr. 111.

Honorius Pp. III 1220 Dec. 31, Laterani; mandat archiepiscopo Gneznensi et praelatis eius dioecesis, ut Gregorium de Crescentio cardinalem s. Theodori, legatum apostolicum, benigne recipiant.

Theiner, Monumenta histor. Poloniae I, 24.

Honorius episcopus (etc.), venerabili fratri archiepiscopo Gnesnensi et dilectis filiis abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatis per eius diocesim constitutis, salutem (etc.). Suscepti cura regiminis que nos omnibus constituit debitores exposcit, ut qui officium speculatoris assumpsimus, non solum ad prope positos sed etiam ad longe positos nostre sollicitudinis aciem extendamus, ac de agro dominico studeamus extirpare plantaria vitiorum, ne forte illis per nostram incuriam excrescentibus, nobis possit adaptari quod legitur: Per agrum hominis pigri transivi, et ecce urtice repleverant eum et operuerant faciem eius spine. Quia vero humane conditionis natura non patitur ut per nos ipsos cuncta nobis imminentia exequamur, exemplo eius, qui cum ubique sit presens, spiritus angelos suos facit et in diversa ministeria mittit illos, aliis ea exequenda committimus que per nos ipsos exequi non valemus, maiora maioribus prout ratio singulorum expostulat committentes. Ut igitur in persona eius quem ad vos destinare curavimus plenius agnoscatis, quam et quantam de vobis sollicitudinem habeamus, ecce mittimus ad vos dilectum filium nostrum Gregorium de Crescentio, sancti Theodori diaconum cardinalem apostolice Sedis legatum, virum utique prudentia et honestate conspicuum ac nobis inter ceteros fratres nostros suis meritis exigentibus specialiter carum, commisso sibi plene legationis officio et concessa sibi plenaria potestate, ut evellat et destruat, edificet atque plantet, prout queque secundum datam sibi a Deo prudentiam viderit facienda. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus, quatinus ipsum, immo verius nos in ipso recipientes, ylariter et honorifice pertractantes, eidem tamquam persone nostre intendatis et obediatis humiliter et devote, ac ipsius salubria monita et statuta irrefragabiliter observetis. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles, precipimus usque ad satisfactionem inviolabiliter observari. Datum Laterani II Kalendas Ianuarii, pontificatus nostri anno quinto.

Nr. 112.

Robertus Olomucens. episcop. s. a. (1201–1240) Dec. 21, Olomucii; notum facit omnibus praelatis ecclesiae Polonicae, Domos fratrum Hospitalis s. Iohannis Ierosolimitani a solutione decimarum, vigore mandatorum Sedis apostolicae, esse exemtas.

Praga. Archiv. prioratus Ordinis equitum Melitensium. (Kopia w zeszycie papierowym bez podania źródła; pismo XVIII wieku.)

Universalibus in Christo patribus et amicis charissimis, Dei gracia Gneznensi archiepiscopo et universis suffraganeis suis et omnibus ecclesiarum prelatis in Polonia constitutis, ad quos littere presentes pervenerint, Robertus eadem gracia Olomucensis episcopus salutem et sinceram in Domino charitatem. Noveritis, nos nuper recepisse a Sede apostolica in mandatis, ut racione collectionis decimarum quam in episcopatu nostro faciendam dominus Papa nobis commisit, a Domibus Hospitalis sancti Iohannis Hierosolymitani quas in dyocesi nostra habent nichil exigere deberemus: cum nec sit nec fuerit intencionis ipsius domini Pape, ut aliquid a Domibus Hospitalis prefati exigeretur vel exigatur racione vel nomine decimarum; sicut plenissime hoc eciam patet per quasdam litteras domini Pape directas ad magistrum Simon, collectorem decimarum in Polonia et in Bohemia constitutum, que ab inimicis Romane Ecclesie in itinere sunt confracte, in quarum parte que adhuc superest eiusdem domini nostri bulla dependet, per quam omnibus eam intuentibus domini Pape intencio in hac parte poterit esse manifesta; quam partem litterarum bullatarum, dicti fratres portant in testimonium ostendendam. Ut igitur super premissis fides plenior valeat adhiberi, ad preces honorabilis preceptoris Domus sancti Iohannis in Polonia presentes litteras exinde fieri fecimus, sigillo nostro et Capituli nostri roboratas. Datum Olomucii XII Kalendas Ianuarii.

Olomucensis, de Ołomuniec.

Nr. 113.

Honorius Pp. III 1221 Jan. 21, Laterani; interdicit, ne quis legatorum Sedis apostolicae in monachos Ordinis Cisterciensis excommunicationis, et in monasteria eorundem interdicti sententiam sine speciali mandato eiusdem Sedis promulget.

Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum secundum, fol. 5. (Kopia z pergaminu orygin., przy którym była przywieszona bulla: Honorius Pp. III.)

Honorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cisterciensi et universis coabbatibus eius et fratribus sub eodem Ordine Deo servientibus salutem et apostolicam benedictionem. Dum Ordinis vestri generosa plantatio multe religionis et honestatis flores et fructus protulerit effuso longe lateque laudabilis conversationis odore, apostolice Sedis auctoritas, consideratis per Marthe sollicitudinem providendum esse Marie quieti ut et orantis Marie suffragiis satagentis Marthe sollicitudo ministerii iuvaret: ne alicuius temeritatis incursus sancte conversationis otium perturbaret, Ordinem ipsum et privilegiis et nonnullis indulgentiis specialis gratie prerogativa munivit. Nos autem qui salutifera commoda vestra benigno favore prosequimur, tranquillitati vestre libenter prout possumus providemus auctoritate presencium inhibentes, ne legati Sedis apostolice sine speciali mandato nostro in vos excommunicationis vel suspensionis, et in monasteria vestra interdicti sententias contra ea que vobis sunt ab apostolica Sede concessa promulgent. Nulli ergo omnino hominum

« السابقةمتابعة »