صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

EPILOGUS.

ECCE opus exactum! Latiæ quo gloria linguæ
Clarius elucet, veteris quo Classica Romæ
Ingenia, æternum collectis viribus agmen,
Fraterno sociant crescentem foedere famam!

Hic stant, Ausoniam scriptis quicumque potentem Et doctis fatalem etiam fecere triumphis. Hic quibus intendit generosa in carmina vocem Mæonius furor, aut lyricæ quos impetus alæ In sublime rapit; recti quicumque sacerdos Castigat vitia et lustrandis ora resolvit Moribus; aut teneri queis suspirantur amores; Hic qui facta virum, secla et fugitiva secuti Pallentes subigunt legum meminisse tyrannos; Quique animi latebras scrutantur et intima veri, Ut bene vivendi causas a fonte recludant; Aut quicumque graves vulgi moderatus habenas Intonat eloquio et fulmen populare coruscat. Omnibus his socios doctrina infundit honores : Quæ, veluti Phario nocturnum e vertice sidus,

Antiqui tenebras ævi et rubiginis umbram
Discutiens, longo flammarum tramite lucet.

Ingens artificis meritum, quo munere tantas Fudit opes, et Dædaleas, ratione magistra, Ambages solvit ! sed dum securus in ipso

Fine operis, jam spe requiem præsumit honestam, Occidit heu! subitæ præreptus fulmine mortis, Occidit, et parta jacuit sub laude sepultus.

Siccine præcipiti pendent humana ruina! Quid vigilare juvat? quid tot producere noctes Insomnes studio ?.... longum tamen ille laborem Indefessus agens bis septem urgere per annos Sustinuit; quam magna brevis dispendia vita!

Scilicet emensus civilibus atra procellis
Tempora, et insano rerum torrente volutus,
Viderat, imperii disrupto fœdere, Gallos
Ire modum supra, libertatemque silenti
Ancipitem pallere metu;
dehinc mille tyrannos

Ad faciles ruere exuvias, patriamque jacere
In medio. Tunc si quid opis privata valeret
Communi dare dextra malo 1, non defuit ille
Civibus; officiique tenax spretorque pericli,
Infamem haud una gladium a cervice removit.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »