I carmi di Caio Valerio Catullo, tr. ed annotati dal prof. L. Toldo, con alcuni cenni di biografia e di bibliografia

الغلاف الأمامي
 

الصفحات المحددة

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 134 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi <vocis in ore> lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
الصفحة 14 - Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc iam illa non vult: tu quoque, inpotens, noli Nec quae fugit sectare, nec miser vive, 10 Sed obstinata mente perfer, obdura.
الصفحة 288 - Quintia formosa est multis, mihi Candida, longa, recta est. haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, tum omnibus una omnes surripuit Veneres.
الصفحة 272 - ... extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.
الصفحة 264 - Nunc te cognovi : quare etsi impensius uror, Multo mi tamen es vilior et levior. Qui potis est ? inquis.
الصفحة 112 - O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere; at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt...
الصفحة 228 - ... procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur; atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.
الصفحة 128 - Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, 5 tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus.
الصفحة 74 - Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia?
الصفحة 8 - ... da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.

معلومات المراجع