صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

est appensum. Nos igitur Henricus comes predictus ad peticionem et instanciam dictorum coniugum presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio, in die beati Bartholomei apostoli.

182.

1283, 18 novembre.

Demuth, veure de Richard de Bleidenbach, vend au courent de Marienthal sa maison dite Rindertanz, sise à Trèves, dans la rue dite Flandergasse.

Arch. de Coblence. Original sur parchemin (A); les sceaux manquent. Cartul. de l'abbaye s. Marie à Trèves (bibliothèque de la ville, no 1335, du XVe siècle), fol. 4' (B).

Ego Demodis relicta quondam Ricardi de Blidinbach civis treverensis. Notum facio universis presentes litteras inspecturis quod domum meam quam inhabito ad presens sitam in platea que dicitur Flandergasse, ad me iure hereditario devolutam ex successione parentum meorum, dictam Rinderdanz, cum viginti denariis annui census qui debentur michi a domino Iohanne canonico ecclesie sancti Symeonis treverensis de area in qua quondam domus sita fuit contigua orto dicte domus et domuncule elemosinarie ad prefatam domum pertinentis et omnibus suis attinentiis, liberam et absolutam ab omni onere debitorum et census, exceptis triginta et uno denariis, in omni iure quo dictam domum hactenus possedi et tenui, vendidi et tradidi religiosis dominabus. . priorisse et conventui Vallis sancte Marie prope Luccinburch treverensis dyocesis pro centum libris treverensium denariorum minus tribus libris; hoc acto quod alia domus mea contigua servitutem debeat dicte domui in perpetuum, ut lumina stupe eius excipiat et ne luminibus dicte stupe officiatur et stillicidii recipiendi, dictaque lumina et stillicidia ita sint, prout nunc sunt. Quam pecuniam profiteor mihi traditam et persolutam et in evidentes utilitates meas et dicti Ricardi quondam mariti mei conversam; renuncians exceptioni non numerate pecunie, in factum et doli mali, promittens dictis dominabus de evictione dicte domus et garandiam prestare debitam et consuetam; renuncians eciam privilegio dotis seu donacionis propter nuptias, restitutioni in integrum ac illi iuri quo dicere possem me fore deceptam ultra medietatem iusti precii vel id quod deest de iusto precio suppleri, omni actioni, excepcioni et defensioni omnique iuris beneficio et auxilio, etiam si eius renunciacio specialis et expressa foret

necessaria quam haberi volo pro expressa, per que dictam vendicionem possem rescindere a) vel aliquatenus contraire. In cuius rei testimonium sigillum officialis treverensis una cum sigillo civitatis treverensis rogatu meo presentibus sunt appensa; et nos officialis treverensis sigillum curie treverensis ad preces dicte Demodis in premissorum testimonium presentibus litteris duximus apponendum; et nos scultetus et scabini treverenses, inquisitione super dicta vendicione secundum consuetudinem civitatis nostre habita diligenti, cum dicta Demodis manu tercia tactis sacrosanctis reliquiis iuraverit, se dicta vendicione carere non posse et mole debitorum dicti quondam Ricardi mariti sui et vite eius necessariis conpulsam et oppressam ad dictam vendicionem processisse, decrevimus et decernimus dictam vendicionem rite factam, eam presentibus approbantes, et ad preces eiusdem Demodis sigillum civitatis nostre presentibus apposuimus in testimonium premissorum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo tercio, in die octavarum beati Martini hyemalis.

183.

1284, 17 mars.

Uderon, femme de Hermann de Thionville, cède au couvent de Marienthal des rentes en argent et en vin et 2 arpents de terre pour dot de sa fille Marguerite, religieuse à Marienthal.

Cartul. 8, 90' (B). Reg.: Wurth-Paquet, XVI, 63, no 50 (B). La date n'est pas à compter selon le style de Trèves, comme le prouve le no 188, dd. du 3 novembre 1284.

Noverint universi presens scriptum inspecturi quod ego Uderon nunc uxor Hermanni de Theonisvilla annuos redditus sive census quadraginta solidorum metensium denariorum et quatuor mensurarum vini que quidem mensure vulgariter dicuntur mutte, Margarettam filiam meam de bone memorie Schappone quondam marito meo genitam hereditario contingentes, de bona voluntate Hermanni dicti mariti mei et de expresso consensu Hennekini germani dicte filie mee et Yde, Blanscheron, Gerdrudis, Aleyon et Elizabeth sororum eiusdem filie mee, ac Stephani, fratris ipsius ex parte patris dictarumque sororum maritorum videlicet Bartholomei dicti Creysseman, Arnoldi filii Godefridi, Arnoldi dicti Rulliemayle, Arnoldi de Lucembourg et Thome de Epternaco donavi et tradidi, dono et trado per presentes monasterio Vallis sancte Marie treverensis *) L'original a recindere.

diocesis in perpetuam possessionem, tum propter Deum, tum in relevationem oneris quod ipsum monasterium cum predicta filia mea sustinebit. Debentur autem de ipsis quadraginta solidis in festo natalis Domini viginti solidi et in nativitate beati Iohannis Baptiste totidem de domibus in Theonisvilla sitis infrascriptis: de domo dicta domus Clemmion decem solidi; de domo Meyschen in Buckarie quatuordecim solidi: de domo quam inhabitat Wilhelmus pellifex sex solidi; de domo Tillonis sita iuxtra domum dicti Willelmi sex solidi, de domibus Cononis et Tylemanni sororii ipsius Cononis duo solidi et de domo sita iuxta domum Bartholomei in foro duo solidi metensium denariorum predictorum. Dicte vero quatuor mensure vini debentur in vindemiis de vinea sita in monte dicto Kersen, de domo quadam ipsi vinee aliquantulum vicina ac pomerio adiacente ipsi domo cum duobus iugeribus terre arabilis sitis iuxta vineam dominarum de Dyeferdingen ac eorum pertinenciis quas quidem possessiones per certam demonstracionem declaratas Tipoldus sub dicto censu quatuor mensurarum vini hereditario tenet iure. Adicimus autem ego et Hermannus maritus meus predictus ipsi vinee et pertinenciis duo iugera cum dimidio terre arabilis que") fuerunt quondam domini Henemanni milites, modo nostra') sita") ante Ackele, ita si defectus solutionis dictarum quatuor mensurarum vini fieri contingeret, extunc habebit dictum monasterium ad ipsa iugera recursum, sicut ad vineam et ad alia superius obligata. In cuius rei testimonium nos predicti omnes, videlicet Uderon, Hermannus, Heneckinus, Yda, Blanscheron, Gerdrudis, Aleyon, Elizabeth, Steffanus, Bartholomeus, Arnoldus filius Godefridi, Arnoldus Rulliemayle, Arnoldus de Lucemburch et Thomas de Epternaco, quia sigilla propria non habemus, petivimus et obtinuimus apponi presentibus sigillum oppidi Theonisville, omnes et singuli renunciantes) omni iuri quod nobis aut alicui nostrum in dictis bonis hactenus conpetebat vel quoquo modo posset conpetere in futurum. Quod sigillum ego Bartholomeus predictus villicus dicti oppidi et nos Huinon, Iacobus, Godefridus et Nicolaus Ruffus scabini supradicti oppidi ad predictorum omnium preces et instanciam presentibus duximus apponendum in testimonium veritatis. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, feria sexta post festum beati Gregorii pape.

a) qui, B.

b) nostri, B.

c) sitis, B. d) renuncciantes, B.

184.

1284, 4 mai.

Abertin de Thionville et consorts donnent leurs biens allodiaux de Temmels au courent de Marienthal qui leur remet par contre une rente en vin et en blé, due par les premiers.

Arch. de Coblence. Original sur parchemin (A); le sceau du seigneur de Sterpenich est brisé.

Nos Abertinus miles de Theonisvilla et Margareta uxor eius, Iohannes de Sirsberch et Katherina uxor eius ipsorum gener et filia universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volumus quod omnia bona nostra allodialia in duabus croadis que vulgari nomine dicuntur Ayten, item in prato uno quod vulgaliter dicitur Brul ac aliis possessionibus et redditibus quibuscunque consistentia in villa de Themmelce et eius confinio cum suis attinentiis dedimus et tradidimus religiosis dominabus . . priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie perpetuo tenenda, possidenda et fruenda, pro annuo censu sex amarum vini et quatuor maldrorum frumenti treverensis mensure a nobis ipsis dominabus iam dudum promisso et debito de omnibus bonis nostris feodalibus que habuimus vel habemus in dicta villa de Themmelce, quo censu nos dicte domine perpetuo acquitarunt, promittentes dictis dominabus de evictione dictorum bonorum et guarandiam prestare debitam et consuetam. In cuius rei testimonium nos Abertinus, Margareta, Iohannes et Katherina predicti propria non habentes sigilla usi sumus sigillo curie treverensis una cum sigillo nobilis viri Radulphi militis domini de Stirpenich iusticiarii militum domini comitis luccenburgensis, que nos . . officialis curie treverensis et Radulphus iustitiarius predictus ad preces et instantiam Abertini, Margarete, Iohannis et Katherine predictorum presentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini MCC octogesimo quarto, in crastino inventionis sancte Crucis.

185.

1284, 4 mai.

Albertinus de Thionville et consorts vendent au couvent de Marienthal des biens à Temmels.

Arch. de Coblence. Original sur parchemin (A), avec trois sceaux; sont bien conservés: ") celui de Jean de Berbourg (28 mm.); écu à la croix ancrée, brisé d'un bâton en bride. S. IOHANIS DE BERRE.ER. b) celui de Raoul de Sterpenich; écu à la croix ancrée, brisé d'un lambel à 5 pièces: S. RODVLPHI. MILITIS. DE: STIRPENICH. Un second original (A') est conservé aux archives du Gouvernement à Luxembourg; le coin inférieur à droite y est arraché; les lacunes en résultantes sont

renseignées en note. Il a encore le sceau du seigneur de Berbourg et un fragment du sceau memoriale curie treverensis. Dans A les noms des témoins sont ajoutés postérieurement par la même main.

Nos Abertinus miles de Theonisvilla, Margareta uxor eius, Iohannes de Sirsberch") et Katherina uxor eius ipsorum gener et filia universis presentes litteras inspecturis"). Notum esse volumus quod cum nobilis vir dominus Iohannes miles dominus. seu heres castri de Berperch omnia bona, servitutes et iura que hactenus ab eo tenuimus in feodo in villa et parrochia de Themmelce et eorum pertinenciis nobis commutaverit pro certis bonis nostris allodialibus redditus sex librarum treverensium denariorum valentibus, que loco dictorum bonorum, servitutum et iurium nos et successores nostri ab eo et suis successoribus de cetero tenebimus in feodo: nos dicta bona de Themmelce, servitutes et iura omnia) communi manu et consensu vendidimus et vendita tradidimus tamquam allodialia religiosis dominabus . . priorisse et conventui) Vallis sancte Marie treverensis dyocesis pro octoginta sex libris et quinque solidis treverensium denariorum bonorum et legalium, quam pecuniam profitemur nobis numeratam, traditam et integraliter persolutam; renunciantes exceptioni non numerate pecunie, in factum et doli mali, hoc acto quod ab instanti die ascensionis Domini infra sex annos proxime venturos per restitutionem dicte summe pecunie liceat nobis venditionem huiusmodi rescindere et ad nostrum ius et proprietatem vendita revocare, infra quos sex annos si dictam summam pecunie non restituerimus dictis dominabus, extunc rata manebit predicta venditio et inconcussa. Insuper cum ante has venditionem et commutationem predicte domine in premissis bonis sibi venditis habuerint et perceperint annuum redditum sex amarum vini ac) quatuor maldrorum frumenti mensure treverensis ex eis ipsis debitum, de consensu dicti domini Iohannis de Berperch pro hiis ante venditionem ipsis dominabus factam commutavimus et tradidimus eisdem perpetuo possidenda omnia bona nostra allodialia ad nos spectantia in villa de Themmelce ac eius confinio, consistentia in duabus croadis que vulgari nomine dicuntur Ayten, prato quod vulgaliter dicitur Brul et rebus aliis quibuscunque ad dictum allodium pertinentibus. Super quibus bonis tam venditis quam commutatis promittimus et tenemur super evictione prestare guarandiam debitam et consuetam. Nos prefatus Iohannes de c) A' n'a pas

") Syrsberch, A'. le mot omnia.

b) inspecturis, manque sur l'original A'.
a) A' ajoute monasterii. °) et, A'. — ') sic, AA'.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »