صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

concedendis, quibus contra premissa possemus defendi in aliquo vel iuvari; et omnibus aliis exceptionibus, defensionibus et auxiliis tam iuris canonici vel civilis quam facti, que nobis et ecclesie nostre predicte communiter vel divisim prodesse possent aliqualiter et obesse quovis modo dominabus . . priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie predictis, per que etiam premissa seu aliqua de premissis infringi seu retractari possent modo quolibet aut etiam impediri. Promittentes quod nullas litteras impetrabimus et quod impetratis et impetrandis contra predictas . . priorissam et conventum in iudicio vel extra iudicium aliquatenus non utemur; renunciantes etiam expresse omni iuri dicenti seu permittenti generalem renuntiationem non obesse. Super quibus omnibus premissis et singulis iurisdictioni non solum domini metensis . . electi et eius . . officialis, verum etiam domini . . archiepiscopi treverensis et eius. . officialis de consensu reverendi patris domini Bouchardi metensis electi nos supponimus per presentes; supplicantes eidem humiliter ut dicti nostri monasterii utilitate diligenter attenta, omnibus premissis et singulis suam auctoritatem ac suum benignum impendere dignetur assensum, necnon sigillum suum una cum sigillis nostris dignetur appendere in testimonium premissorum. Nos vero Bouchardus Dei gratia metensis electus. auditis omnibus premissis et singulis confessionibus, promissionibus, renuntiationibus et submissionibus, deliberatione super hiis habita competenti, bonorumque et iurisperitorum freti consilio, considerataque utilitate evidenti monasterii sancte Marie ad moniales predicti, eisdem omnibus et singulis premissis in Dei nomine consentimus, ac etiam omnibus premissis et singulis auctoritatem et robur in eo quod possumus, benigne et liberaliter impertimur, ac etiam per presentes decernimus dicto contractui ac etiam premissis omnibus et singulis debere adhiberi robur perpetue firmitatis, ac predicta omnia et singula debere inviolabiliter observari; precipientes dictis.. abbatisse et conventui et singulis de conventu volentibus et consentientibus et sponte recipientibus sub pena excommunicationis quam in personas, et interdicti quam in conventum ferimus per presentes, si omnia et singula predicta non fecerint vel in aliquo contra premissa venerint seu attemptaverint vel fecerint, quatinus omnia et singula que premissa sunt, attendant, faciant, impleant, teneant et observent et in nullo contra premissa faciant seu attemptent vel (in) aliquo premissorum. In quorum omnium

premissorum testimonium et fidem, nosa) Bouchardus Dei gratia metensis electus predictus sigillum nostrum una cum sigillis dictarum . . abbatisse et conventus monasterii sancte Marie ad moniales metenses predicti ad earum requisitionem necnon ad perpetuam rei memoriam et robur dictis litteris presentibus duximus apponendum. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo) quinto, feria quarta post festum beati Vincencii mense ianuario.

192.

1286, 25 janvier.

Agnès, abbesse, et le couvent de S. Marie aux Nonnains à Metz s'engagent à payer au couvent de Marienthal 100 livres tournois, si elles contreviennent au contact concernant Schifflange.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A). Le sceau du couvent de S. Marie de Metz est mal conservé; celui de l'abbesse porte S.AGNE ......SSES MAR: AD MONIAL'METN. = Cartul. 8, 131 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XVI, 86, no 71 (B).

[ocr errors]

Nos Agnes Dei permissione abbatissa monasterii sancte Marie ad moniales metenses ordinis sancti Benedicti totusque conventus loci eiusdem universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volumus quod nos promittimus procuratori religiosarum dominarum . . priorisse et conventus monasterii sancte Marie in Valle prope Lucelborch treverensis dyocesis, nomine ipsarum et pro ipsis, centum libras bonorum et legalium turonensium denariorum dare et solvere, si per nos communiter vel divisim, directe vel indirecte, factum fuerit aut si ex parte nostra steterit quominus contractus venditionis curie nostre seu ville aut partis ville de Schuffingin dicte treverensis dyocesis inter nos et dictas . . priorissam et conventum monasterii Vallis sancte Marie predicti habitus, cum omnibus pertinenciis vel iuribus ipsius curie, ville seu partis ville in omnibus et per omnia perfectus et consummatus fuerit et eciam observatus, ita videlicet quod, centum libris predictis commissis exactis vel non exactis, ratus nichilominus maneat contractus et conventiones in ipso contractu habite firme et rate in omnibus et per omnia perseverent. Et pro predictis omnia bona nostra mobilia. et immobilia dictis . . priorisse et conventui de voluntate reverendi patris domini nostri Bouchardi Dei gratia metensis electi titulo ypothece vel pignoris obligamus. Et nos Bouchardus Dei

*) nos, A'; nous, A.) octuagesimo, A; octogesimo, A.

gratia metensis electus predictus dictis .. abbatisse et conventui volentibus et consencientibus et sponte recipientibus precipimus, ut dictum contractum in omnibus et per omnia consumment, perficiant et observent. Et si in aliquo contravenerint vel per eas steterit, quominus contractus predictus perfectus, consummatus et observatus fuerit, dictis. . priorisse et conventui predictas centum libras dent sine contradictione qualibet et persolvant. In cuius rei testimonium et robur sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum et actum anno Domini M°CC° octuagesimo quinto, feria sexta post festum beati Vincencii mense ianuario.

193.

1286, 25 janvier.

Agnès, abbesse, et le couvent de S. Marie à Metz chargent Baudouin, chanoine de S. Glossinde, de mettre le couvent de Marienthal en possession des biens de Schifflange.

=

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A); sceaux de l'abbesse et du couvent de S. Marie de Metz, en cire verte, à double queue de parchemin, conservés en partie. Cartul. 8, 131 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XVI, 67, n° 72 (B). Nos Agnes Dei permissione abbatissa monasterii sancte Marie ad moniales metenses ordinis sancti Benedicti totusque conventus loci eiusdem, domino Balduino presbytero, canonico ecclesie sancte Glodesindis metensis preposito dicti nostri monasterii salutem in Domino. Cum nos curiam nostram, villam seu partem ville de Schuffingin ad nos pertinentem cum omnibus iuribus et pertinenciis, droituris, decimis, possessionibus, pratis, pascuis, actionibus et nominibus et omnibus consistentibus intra duas leucas circa dictam villam de Schuflingin ad nos pertinentibus, seu que ad nos pertinere possunt, pro utilitate ecclesie nostre legitime et canonice vendiderimus religiosis dominabus .. priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie treverensis dyocesis perpetuo possidenda, vobis committimus per presentes quatinus dictas . . priorissam et conventum seu procuratorem earum vel nuncium, vice et nomine nostro, in possessionem ducatis seu mittatis liberam omnium premissorum. Nos enim quantum ad predicta vos nostrum constituimus procuratorem, ratum et gratum quicquid in premissis per vos factum fuerit, habiture. Et hoc universis sub sigillis nostris significamus. Datum anno Domini MCC octuagesimo quinto, feria sexta post festum beati Vincencii martiris mense ianuario,

194.

1286, 27 janvier.

Baudouin, chanoine de S. Glossinde de Metz, déclare avoir mis le couvent de Marienthal en possession des biens de Schifflange.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A); il ne reste qu'une petite partie du sceau, ogival, en cire brune, à simple queue de parchemin. Prêtre debout à dextre, bénissant un homme agenouillé devant lui; en haut une étoile. Légende: ....... DES.... METC... Cartul. 8, 131' (B). —

Reg.: Wurth-Paquet, XVI, 67, no 73 (B).

=

Ego Baldewinus presbyter canonicus ecclesie sancte Glodesindis metensis, prepositus religiosarum dominarum ..abbatisse et conventus monasterii sancte Marie ad moniales metenses ordinis sancti Benedicti, universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volo, quod ego procuratorem religiosarum dominarum . . priorisse et conventus monasterii Vallis sancte Marie treverensis dyocesis in possessionem omnium bonorum videlicet curie, ville seu partis ville de Schuflingin cum omnibus iuribus et pertinentiis, droituris et decimis, possessionibus, pratis, pascuis, actionibus et nominibus et omnibus consistentibus intra duas leucas circumcirca dictam villam de Schuflingin pertinentibus ad dictas abbatissam et conventum, misi et induxi secundum quod michi commissum fuit ex parte dictarum abbatisse et conventus patentibus litteris earum, et hoc sub testimonio multorum fidedignorum. In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum est appensum. Datum et actum anno Domini MCC octogesimo quinto, die dominica proxima post festum beati Vincencii martyris ante nonam.

195.

1286, 8 février.

Catherine, prieure, et tout le couvent de Marienthal promettent de célébrer un anniversaire pour Simon d'Arlon et Hymenne, sa femme.

--

Cartul. 8, 42 (B). Texte: Bertholet, V, 73 (A?).
Paquet, XVI, 67, n° 74. Wauters, VI, 177.

[ocr errors][merged small]

Nos soror Katherina priorissa Vallis sancte Marie totusque conventus loci eiusdem universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volumus quod cum honorabilis vir dominus Simon de Arluno et domina Hymena uxor eius a longo tempore nobis et monasterio nostro plurimum devoti pro animarum earum remedio nobis et monasterio nostro ante aliquot annos") donaverint et tradiderint omne allodium quod in Bassendorff ad eos a) La copie donne annis.

spectabat, et decimam seu partem decime quam habebant in Didenberch, ad rependendum vices aliquantulas promittimus et tenebimur post singulorum mortem pro eis facere omnia missis, vigiliis, oracionibus et ceteris bonis que pro una sorore nostra defuncta fieri consueverunt; qui ambo apud nos sepulturas elegerunt; ad eorum anniversarium celebrandum necnon domini Walteri, Girtrudis, Hillonis et domine Margarete, parentum eorum, ac Gerardi fratris domine Hymene predicte nichilominus obligate. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno Domini MCC octogesimo quinto, feria sexta post purificationem beate Marie Virginis.

196.

1286, 21 mars.

Ferry III, duc de Lorraine, approuve la vente des biens de Schifflange, faite par l'abbaye de S. Marie aux Nonnains de Metz au profit du couvent de Marienthal.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A). Grand sceau équestre aux armes du duc de Lorraine, muni du contre-sceau, en cire brune, à double queue de parchemin, c. 83 mm. ..FREDER.... .S LOTHO RINGIE ET MA........ Contre-sceau: 48 mm., écu à la bande de Lorraine. S.SECRETI. Registre Marienthal, bordereau général, fol. 77, analyse, ad a. 1296 (C). Reg. Wurth-Paquet, XVII, 76, no 209 ad a. 1296, 22 mars (C). Mém. soc. arch. lorraine, 1876, 283, no 545. Il n'est guère à présumer que cet acte puisse être attribué à l'an 1296, ainsi à une époque postérieure de 10 ans au contrat de vente; le copiste du bordereau général a été induit en erreur par la forme seix = six qu'il a cru devoir interpréter par seize.

[ocr errors]

=

Je Ferris, dus de Lorreigne et marchis, fais cognoissant à tous ceuz qui ces lettres verront et orront, que c'est bien par mon crant et par mon loz teilz vendaiges com les religiouses dames, li . . abbasse et li . . couvens de seinte Marie as Nonneins de Mez ont fait en la ville de Xuflanges et as appendises as religiouses dames la priouse et lou . . couvent dou Vaul seinte Marie de la dyocese de Trièvres. Et weul que les devant dites dames li priouse et li . . couvens aient tout ceu que li devant dite. . abbasse et li . . couvens de Mez avoient en la ville de Xuflanges devant dite, tout ensi com elles ont achetei, sauf mon droit et de mes hoirs. Et por ceu que ce soit ferme chose et estable, en ai-je donei ces présentes lettres saelées de mon séel à la devant dite priouse et à . . couvens dou Vaul seinte Marie, en tesmoingnaige de véritei. Ces lettres furent faites et donées en l'an de graice mil dous cens quatre vins et seix ans, le lundi devant feste nostre Dame ou moix de marz.

« السابقةمتابعة »