صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eorumque pueros eodem iure, et subporto eidem Ludowico, uxori et pueris medietatem dicte curtis cum omni iure et attinentiis ad dictam curtis spectantibus in medietate dicte curtis, michi nichil iuris, potestatis vel dominii reservando in eadem medietate. Et si meam medietatem dicte curtis cum iure et pertinentiis ad dictam curtim spectantibus vellem alteri conferre vel meo nomine alium substituere, aut me contigeret assumere habitum alicuius ordinis vel obsolutem anime mee domino .. abbati et conventui sancti Maximini predictis resignare et eos de fructibus, proventibus et iuribus omnibus de medietate dicte curtis acquitare, dictus Ludowicus uxor et pueri de alia medietate dicte curtis cum omni iure et attinentiis ad eam spectantibus quamdiu vixero gaudebunt. Litteras vero de dicta curte confectas sigillatas sigillis domini .. abbatis et conventus sancti Maximini et . . officialis curie treverensis quas habeo, de communi consensu nostro ponemus retro dominam.. priorissam et conventum de Valle sancte Marie et ipsarum custodiea) eas committemus, ita quod nec michi nec sibi reddentur. Si vero.. abbas vel conventus sancti Maximini predicti nobis vellent iniuriari aut contra predicta ire quoquomodo, et dictas litteras ostendere volumus“), ut legi audiantur, dabimus cautionem predictis dominabus quod predicte littere earum custodie restituantur, sicut antea fuerunt. Et ne ego vel alter meo nomine dictam societatem aut compromissionem de dicta curte factam in posterum valeamus infringere, impedire vel aliquo modo contraire, tradidi has litteras predicto Ludowico uxori sue et pueris eorum sigillatas sigillis domine .. priorisse de Valle sancte Marie, domini Robini domini de Oseldinga, domini Iohannis domini de Maresch, domini Ludolphi domini de Hoilvels, domini Willelmi de Prysh militum qui ad meas preces una cum meo sigillo presentibus sunt appensa. Ego vero Ludowicus villicus predictus recognosco dictam concordiam inter me et dictum dominum Theodericum de consensu nostro communi prout superius est expressum, esse factam et promitto bona fide pro me et uxore mea ac pueris meis dictam curtim cum dicto domino Theoderico cum suis iuribus conservare nec ipsum dominum Theodericum seu omnes ius habentes ab eodem in medietate dicte curtis de Lindyhe cum suis iuribus ad eam pertinentibus molestare, impedire vel perturbare nec in aliquo defraudare sed fideliter quantum possum in omnibus promovere,

*) costodie, A. — b) volulmus, A.

rogans et supplicans una cum dicto domino Theoderico quod dicta domina .. priorissa predictique nobiles sigilla sua apponant presentibus in testimonium premissorum. Et nos ..priorissa, Robinus dominus de Oseldinga, Iohannes, dominus de Maresch, Ludolphus dominus de Hoilvels, Willelmus dominus de Prysh milites predicti ad preces dictorum domini Theoderici et Ludowici villici sigilla nostra una cum sigillo dicti domini Theoderici presentibus apposuimus in testimonium veritatis omnium premissorum. Actum et datum anno Domini millesimo tricentesimo tercio, in crastino epyphanie Domini.

[graphic]
[graphic]
[graphic]
« السابقةمتابعة »