صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

fuerint, de cetero debeant permanere, illis gaudentes privilegiis que ordini predicto ab apostolica sede concessa sunt vel in posterum concedentur, ipsique magister et prior, contraria consuetudine ipsius ordinis vel indulgentia ab apostolica sede obtenta seu etiam obtinenda nequaquam obstantibus, animarum suarum sollicitudinem gerentes et curam, ac eis de institutionibus eiusdem ordinis illas que sibi competunt sine difficultate qualibet exhibentes, eidem monasterio per se vel alios fratres vestri ordinis quos ad hoc idoneos viderint, quotiens expedierit, officium visitationis impendant, corrigendo et reformando ibidem. tam in capite quam in menbris que correctionis et reformationis officio noverint indigere; nichilominus instituant et destituant, mutent et ordinent, prout secundum Deum viderint expedire; electio tamen priorisse libere pertineat ad conventum; confessiones earum audiant et ministrent eis ecclesiastica sacramenta. Et ne pro eo quod in earum monasterio ipsius ordinis fratres residere continue non tenentur, pro defectu sacerdotis possit periculum imminere, predicti magister et prior ad confessiones in necessitatis articulo audiendas et ministranda sacramenta predicta deputent eis aliquos discretos et providos capellanos. Ad hec liceat eis redditus et possessiones recipere ac ea libere retinere, non obstante contraria consuetudine vel statuto ipsius ordinis confirmatione sedis apostolice aut quacumque firmitate alia roboratis. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus omnia premissa ad ministerium vestrum spectantia curetis diligenter et sollicite iuxta commissionis et institutionis vestre tenorem sublato cuiuslibet difficultatis dispendio adimplere. Datum Lugduni, III idus septembris, pontificatus nostri anno sexto.

52.

Lyon, 1248, 11 septembre.

Le pape Innocent IV annonce à la prieure et au couvent de Marienthal qu'il a commis à leur direction le prieur des frères prêcheurs en Allemagne, en leur laissant le libre choix des prieures.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A), côté XX, avec la bulle d'Innocent IV, à des fils de soie rouge et jaune. Sur le repli à gauche: Ant. Au dos: Pastor bonus et dans une grande R le mot scipt. Cartul. 8, II, 10 (ex A) et f. 11 d'après un vidimus de 1296, ces deux copies sans les notes de la chancellerie papale. Reg.: WurthPaquet, XV, 56, no 23 (B). Potthast, reg. pont. rom. 13020.

=

=

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus.. priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie treverensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Apostolice sedis benignitas prudentes virgines que se parant accensis lampadibus) obviam sponso ire, tanto propensiori debet studio prosequi caritatis, quanto maiori propter fragilitatem sexus indigere suffragio dinoscuntur. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, vos incluse corpore in castris claustralibus mente tamen libera devote Domino famulantes de institutionibus fratrum ordinis predicatorum illas que vobis competunt, hactenus laudabiliter duxeritis observandas ac committi.. magistro et.. priori Theutonie ipsius ordinis affectetis, nos pium vestrum propositum in Domino commendantes, devotionis vestre precibus inclinati, vos et monasterium vestrum auctoritate presentium magistro et priori committimus supradictis, eadem auctoritate nichilominus statuentes ut sub magisterio et doctrina magistri et prioris provincialis Theutonie qui pro tempore fuerint, de cetero maneatis, illis gaudentes privilegiis que ordini predicto ab apostolica sede concessa sunt vel in posterum concedentur ipsique magister et prior, contraria consuetudine ipsius ordinis vel indulgentia ab apostolica sede obtenta seu etiam obtinenda nequaquam obstantibus, animarum vestrarum sollicitudinem gerentes et curam ac vobis de institutionibus eiusdem ordinis illas que vobis competunt sine difficultate qualibet exhibentes, eidem monasterio per se ac alios fratres sui ordinis quos ad hoc idoneos viderint, quotiens expedierit, officium visitationis impendant, corrigendo et reformando ibidem tam in capite quam in membris que correctionis et reformationis officio noverint indigere, nichilominus instituant et destituant, mutent et ordinent, prout secundum Deum viderint expedire; electio tamen priorisse libere pertineat ad conventum; confessiones vestras audiant et ministrent vobis ecclesiastica sacramenta. Et ne pro eo quod in monasterio vestro ipsius ordinis fratres residere continue non tenentur, pro defectu sacerdotis possit periculum imminere, predicti magister et prior ad confessiones in necessitatis articulo audiendas et ministranda sacramenta predicta vobis deputent aliquos discretos et providos capellanos. Ad hec liceat vobis redditus et possessiones recipere ac ea libere retinere, non obstante contraria consuetudine vel statuto ipsius ordinis con*) L'original a lapadibus,

firmatione sedis apostolice aut quacumque firmitate alia roborato. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni, III idus septembris, pontificatus nostri anno sexto.

53.

Lyon, 1249, 7 janvier.

Le pape Innocent IV accorde au couvent de Marienthal que la communauté ne puisse être forcée à pourvoir quelqu'un d'un bénéfice ecclésiastique.

=

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A), côté LXXI, avec la bulle d'Innocent IV, pendant à des fils de soie rouge et jaune. Sur le repli: I. ne. Au dos: Pastor bonus. Cartul. 8, II, 7 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 55, no 15 (B, ad. a. 1248). Potthast, reg. pont. rom. 13159(ad a. 1249).

=

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus.. priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie ordinis sancti Augustini treverensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus benignum impertientes assensum auctoritate vobis presentium indulgemus ut ad receptionem seu provisionem alicuius in pensionibus sive beneficiis ecclesiasticis compelli non possitis per litteras apostolice sedis aut legatorum eiusdem, absque ipsius sedis speciali mandato faciente plenam de indulgentia huiusmodi mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni, VII idus ianuarii, pontificatus nostri anno sexto.

54.

Trèves, 1249, 1er avril.

Arnold, archevêque de Trèves, confirmant la fondation de Marienthal, accorde des indulgences aux fidèles qui y feront leurs dévotions.

Archives de Weimar. Original sur parchemin (A), côté LXXII, avec le sceau de l'archevêque. Au dos: Frater Bernardus scripsit. Orate pro eo. Ibidem une copie contemporaine, munie du sceau de la prieure de Marienthal. Texte (tronqué): Publ. soc. hist. Luxbg. XIX, 219 (A). — Reg.: MRR, III, 155, n° 687.

Arnoldus Dei gratia treverensis ecclesie archiepiscopus universis in sua provincia constitutis salutem in Domino. Ad omnium noticiam presencium tenore volumus pervenire quod cum venerabilis memorie dominus Theodericus noster predecessor novellam plantacionem monialium ordinis sancti Augustini apud Vallem beate Marie virginis et matris Domini nostri Iesu Christi consenserit instaurari, nos piam et sanctam ipsius ordinationem gratam et in Domino commendatam habentes, omnibus qui ad idem monasterium causa devotionis accesserint, de iniunctis sibi penitenciis pro suis peccatis de quibus vero corde contriti et pure fuerint confessi, quadraginta dies misericorditer relaxamus. Datum Treveri, anno Domini M°CCXLIXo, kalendis aprilis.

55.

Larochette, 1249, 9 mai.

Arnold, seigneur de Larochette, et Marguerite, sa femme, cèdent au couvent de Marienthal leur dîme de Beckerich en échange d'un bien sis près de Nordange.

Cartul. 8, 162 (B). Reg.: Wurth-Paquet XV, 58, no 31 (B).

Nos Arnoldus dominus de Rupe et Margareta uxor eius et heredes nostri universis ad quos presens scriptum pervenerit. Notum facimus quod nos pro conmutacione cuiusdam boni quod iacet apud Nordingen, quod dominus Ludolfus avunculus noster miles de Rupe contulit dominabus Vallis sancte Marie in elemosinam cum filia sua, dedimus sanctimonialibus predicte Vallis sancte Marie quandam decimam nostram apud Beckyrchen in perpetuum hereditarie possidendam. Quod ut ratum et stabile permaneat et ad maiorem predictarum rerum tutelam dictis sanctimonialibus dedimus presentem litteram sigilli nostri munimine roboratam. Actum et datum apud Rupem dominica proxima ante ascensionem Domini, anno Domini MCC°XL° VIIII°.

56.

1250, 14 mars.

Henri V, comte de Luxembourg, constate que Rodolphe de Macheren et Rodolphe, son fils, ont renoncé en faveur du couvent de Marienthal à toutes leurs prétentions sur certains biens sis à Rehlingen sur la Moselle.

Arch. de Coblence. Original sur parchemin (A), avec le sceau du comte brisé, mais avec le contre-sceau presque entier, pendant à une ganse rouge Cartul. 8, 205 (B). Reg.: Wurth Paquet, XV, 57, n° 27

et bleue.
(B). MRR, III, 185, n° 771 (A).

Henricus comes lucemburgensis, rupensis et marchio arlunensis omnibus ad quos presentes littere pervenerint. Notum esse volumus quod Rodulphus de Macheren filiusque suus Rodulphus in nostra presentia constituti viva voce renuntiaverunt omni querele et iuri quod habebant aut habere dinoscebantur in bonis de Raildingin super Mosellam que fuerunt Theoderici, quondam dapiferi et Henrici fratris sui de Theonisvilla, que ipsi contulerunt pro remedio anime sue sanctimonialibus de Valle beate Marie iuxta Maresch, ita videlicet quod dicta ecclesia de Valle beate Marie bonis prelibatis quiete debet et pacifice in perpetuum gaudere, ammota in posterum omni materia) questionis que ab antedictis Rodolpho utroque ac suis heredibus posset deinceps exoriri. In huius vero rei testimonium et fiduciam presentes litteras ad petitionem parcium sigilli nostri munimine fecimus roborari, approbantes et protestantes que sunt prescripta. Actum mediantibus Robino domino de Esch, Friderico domino de Ynnen et Godefrido milite de Marchia viris fidedignis. Datum anno Domini MCCo XL nono, feria secunda ante ramas palmarum.

57a.

Trèves, 1250, 13 mai.

Arnold, archevêque de Trèves, constate un accord entre Irmgarde de Koerich, veuve de Gérard, avoué de Longwy, et Nicolas de Berg, au sujet du droit de présentation à l'église de Sterpenich.

=

Cartul. 8, 141 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 59, no 36. ad a. 1250, 13 mai, et XV, 69, no 94, ad a. 1253, 15 mai. Garz, Reg. d. Erzb. v. Trier, 340 ad a. 1250, 13 mai et 341, ad a. 1253, 15 mai. == MRR, III, 189, n° 791, ad a. 1250, 13 mai.

Arnoldus Dei gratia Treverorum archiepiscopus omnibus tam presentibus quam futuris. Notum esse volumus quod cum, Theoderico canonico virdunensi pastore ecclesie de Stirpenich eandem ecclesiam resignante, domina Yrmengardis de Corrich relicta domini Gerardi quondam advocati de Lonwich bone. memorie Iohannem filium suum, Nicolaus vero miles dictus de Bergue filium suum Cononem canonicum sancti Symeonis *) L'original a matteria.

« السابقةمتابعة »