صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ego Iacobus dictus Cuto de Arluns. Notum facio universis presentes litteras inspecturis quod omnes meas decimas grossas et minutas sitas in parochia de Elvingen cum suis appenditiis quas erga Paulum militem de Elvingen iure propinquitatis comparavi, de consensu et voluntate Elisabeth uxoris mee et liberorum meorum transfero in ius et proprietatem perpetuam religiosarum dominarum priorisse et conventus) Vallis sancte Marie ordinis sancti Dominici diocesis treverensis, quia dicte domine vice versa pensionem duorum maldrorum frumenti et quatuor maldrorum siliginis diebus vite domine Sophie dilecte matris mee singulis annis in decima de Sasenhem persolvendorum eisdem, necnon et XXXV maldra siliginis in quibus ipsis tenebar ex dicta pensione singulis annis minus persoluta, michi penitus remiserunt et nichilominus certam michi persolverunt pecuniam conpetentem nomine pretii, et ipsam michi tradiderunt numeratam. Quarum quidem decimarum possessionem et proprietatem ipsarum et quicquid iuris habeo in eisdem, transfero libere et absolute in priorissam et conventum memoratas et ipsas earumdem decimarum et omnium iurium ad eas pertinentium et appenditiorum in presenti constituo perpetuos possessores. In cuius rei testimonium et robur firmitatis perpetuum, quia sigillum proprium non habeo, presentes litteras inde confectas sigillis venerabilium virorum domini Wirici decani christianitatis de Maresch et Radulphi domini de Stirpenich iusticiarii militum arlunensium petivi communiri et communitas") tradidi dominabus memoratis. Actum et datum anno Domini M°CC°LXoVIII°, in vigilia beati Iacobi apostoli.

114.

1268, août.

Jean, bourgeois d'Arlon, vend au couvent de Marienthal sa part des dimes de Pallen.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A); le sceau est tombé. Cartul. 8, 183 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 117, no 372 (B). Universa negocia mandata litteris ac voci testium ab utroque trahunt immobile firmamentum. Sciat ergo presens etas et congnoscat postera quod ego Iohannes burgensis arlunensis dictus de Indagine cum libero assensu uxoris mee nomine Chunne ac puerorum meorum omnium, prout moris et iuris est, ex mambornisia coram iustitiario et scabinis arlunensibus positorum, quartam partem tocius decime de Pillin tam grosse

*) L'original a conventui. b) L'original a comminutas,

quam minute) priorisse et conventui Vallis sancte Marie vendidi, de quibus plenam et integram habeo solutionem, perpetuo in omni iure allodialiter possidendam. Astiterunt, dum hec fierent, viri providi quorum nomina sunt subarata, specialiter in testimonium acte rei advocati et ut testes essent in premissis postulati: Nicholaus iusticiarius ac scabinus, Th. scabinus, Henricus, Wiricus ac Iacobus, scabini arlunenses. In cuius rei evidens testimonium veritatis, ne super hac mea venditione in posterum oriri possit calumpnia, presentes litteras una cum uxore mea et prefatis pueris ex tutela mea coram iusticiario et scabinis predictis positis sigillo communitatis ville arlunensis postulavi fieri roboratas. Actum et datum aput Erluns publice, anno incarnacionis Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, mense augusto.

115.

1268, 26 septembre.

Nicolas de Limpach donne au courent de Marienthal sa dime de Garnich.

=

Texte

Archives de Weimar. Original (A) sur parchemin, avec deux sceaux pendant à double queue de parchemin. = Cartul. 8, 54' (B). (tronqué): Publ. soc. hist. Luxbg. XIX, 220 (A). — Reg.: Wurth-Paquet, XV, 118, no 375 (B). MRR, III, 527, no 2375 (A). Rédigé en grande partie d'après le n° 111. Universis presentes litteras inspecturis ego Nicholaus de Limpach filius quondam Iohannis dicti Rufi de Kalre. Notum facio quod decimam meam grossam et minutam sitam in parochia de Dalheim quam tenebam iure feodetario a domino Bartholomeo milite de Limpach et domina Margareta sua uxore, necnon a domino Philippo milite ac Iacobo fratribus natis dicte domine Margarete de Limpach, trado accedentibus Elisabeth uxoris mee et liberorum meorum consensibus et omnium quorum consensus necessarius existit et merito requirendus, religiosis dominabus. . priorisse et conventui sanctimonialium Vallis sancte Marie treverensis diocesis ordinis sancti Augustini per titulum venditionis ab eisdem in perpetuum possidendam. Cuius quidem decime possessionem et proprietatem ipsius ac quicquid iuris habeo in eadem, transfero libere et absolute de bona voluntate et consensu dominorum feodalium predictorum in priorissam et conventum memoratas ac ipsas eiusdem decime et omnium iurium ad eam pertinentium et appenditiorum in

*) L'original a munite.

presenti constituo possessores. Nos vero supradicti Bartholomeus dominus de Limpach, Margareta uxor sua, Philippus dominus de Dudelendorf et Iacobus frater eius huic venditioni et contractui consensum adhibemus et favorem. Ut autem premissa rata perpetuo et inconcussa permaneant, presentes litteras inde confectas nos predicti sigillorum virorum venerabilium Conradi decani christianitatis de Arlons et Radulfi domini de Stirpenich iustitiarii militum arlunensium supradictis dominabus tradimus munimine roboratas. Actum et datum anno Domini M°CC LXVIII, feria quarta proxima ante festum sancti Michaelis.

116.

1269, 21 mai.

Guillaume chevalier, dit d'Ansenbourg, rend au couvent de Marienthal la moitié du moulin d'Ansenbourg et des rentes en argent et en nature.

Cartul. 8, 155 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 122, no 397 (B). Ego Wilkinus miles dictus de Ansembruch. Notum esse cupio universis presentes litteras inspecturis quod medietatem molendini de Ansembruch quam olim iure propinquitatis erga . . abbatissam et conventum de Bonavia prope Lucemburch per titulum empcionis comparavi, necnon et census unius maldri tritici, unius maldri siliginis et XXX denariorum monete treverensis singulis annis in festo sancti Andree persolvendos in quibus Hermannus de Verlingen michi tenetur ratione omnium bonorum allodialium que possidet in Tuntingen, de consensu et voluntate Katherine uxoris mee, liberorum meorum et omnium quorum consensus necessarius est et merito requirendus, vendidi religiosis dominabus ..priorisse et conventui Vallis sancte Marie ordinis sancti Dominici treverensis diocesis pro LXII libris monete treverensis integraliter michi persolutis et numeratis a predictis priorissa et conventu; talibus condicionibus adiectis quod ego et heredes et homines mei a molendino de Born usque ad molendinum Vallis sancte Marie sine consensu predictarum dominaruma) nullum in posterum edificabimus molendinum, nec cuiquam alteri edificare volenti molendinum inter duo predicta molendina terram vel fundum nostrum dabimus nec conmutabimus nec concedemus nec vendemus nec impignorabimus nec quocunque alio modo alienabimus sine consensu predictarum priorisse et conventus; quibus eandem terram vel

) La copie avait d'abord predictorum dominorum, ce qui fut ensuite changé en predictarum dominarum.

eundem fundum quoad impediendum edificationem molendinorum inter duo predicta molendina, ex nunc tenore presentium pro L libris monete treverensis obligamus. Preterea prefate priorissa et conventus prefatum molendinum de Ansembruch transponent de loco ad locum in prefato fundo, sursum vel deorsum illud trahentes pro sue voluntatis arbitrio, quandocumque et quocienscumque ipsis visum fuerit expedire, ligna ad hoc necessaria in silvis dominorum de Ansembruch gratis accipientes; insuper in semitis, viis, terris, aquis, lignis et pascuis ceterisque omnibus libertatibus et iuribus ad sepedictum molendinum pertinentibus, necnon et in iure illo quo homines de Ansembruch ad prefatum molendinum molere cum banno sunt astricti, habebunt prefate priorissa et conventus eandem libertatem perpetuo et immunitatem, quam domini de Ansembruch habuerunt qui prefatum molendinum hactenus possederunt. Ut autem omnia premissa perpetuum robur firmitatis obtineant, nos supradicti Wilkinus et Katherina presentes litteras inde confectas, quia sigilla non habemus propria, sigillo nobilis viri domini Rudolfi militis de Stirpenich iusticiarii militum arlunensium petivimus roborari. Nos vero Radulfus memoratus ad peticionem predictorum Wilkini et Katherine sigillum nostrum presentibus duximus apponendum in testimonium veritatis. Actum et datum anno Domini M°CC°LXIX, XII kalendas iunii.

117.

1269, 19 juillet.

Philippe, comte de Vianden, assigne à sa mère Marguerite, religieuse à Marienthal, des revenus à Valenciennes.

Analectes pour servir à l'hist. eccl. de la Belg. XIII, p. 119, d'après un vidimus original sur parchemin, délivré le 13 octobre 1284 par Bouchard, élu de Metz, reposant dans la trésorerie des chartes des comtes de Hainaut, à Mons.

Nos Philippus comes viennensis. Notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod pro dote quam dilecta domina et mater nostra soror Margareta1) quondam comitissa

1) Marguerite, épouse du comte Henri de Vianden, s'était retirée à Marienthal après la mort de son époux; celui-ci était encore à Vienne au mois de juin 1252; au mois de février 1254 N. st., Marguerite est déjà nommée quondam comitissa; le comte qui était parti pour la Terre Sainte, était donc mort dans l'intervalle, probablement en 1253, le 19 novembre; l'obituaire de Marienthal fixe sa mort au 13 des kalendes de décembre. Marguerite elle-même mourut le 16 juillet 1270: XVI. kal. augusti, dit l'obituaire, obiit soror Margarita quondam comitissa viennensis, mater sororis Yolandis priorisse, de qua habuimus plus quam mille libras. Le 9 août 1289, la prieure et le couvent de Marienthal renoncent à la rente susdite de 50 livres qu'ils avaient donc reçue durant 20 ans.

7

viennensis tenebat in castalaniam de Belecoste, necnon et pro quibusdam aliis debitis in quibus eidem sumus obligati, dedimus et assignavimus prefate matri nostre redditus de Valenchenis quos ipsa hactenus percepit, ex nunc usque ad triginta annos annuatim percipiendos, ita tamen quod priorissa et conventus Vallis sancte Marie predictos redditus singulis annis recipientes nomine matris nostre suam inde faciant voluntatem, et elapsis triginta annis supradictis prefati redditus ad nos et heredes nostros libere revertantur. In cuius rei testimonium presentes litteras inde confectas memoratis priorisse et conventui tradidimus sigillo nostro roboratas. Datum anno Domini MCC sexagesimo nono, feria sexta post divisionem apostolorum.

118.

1269, 24 juillet.

Lambekin de Differt donne au couvent de Marienthal ses biens d'Elvange.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A), sceau du justicier conservé en majeure partie. Cartul. 8, 67 (B). Reg.: Wurth

Paquet, XV, 125, n° 414 (B).

=

Ego Lambekinus de Diffort. Notum facio universis ad quos presentes littere pervenerint quod universa bona mea sita apud Elvingen tam in agris quam in silvis, pratis, areis et aliis quibuscumque rebus ad cadem bona pertinentibus de consensu et voluntate Aleydis uxoris mee, liberorum meorum et omnium quorum consensus necessarius est et merito requirendus, in elemosinam contuli religiosis dominabus ..priorisse et conventui Vallis sancte Marie dyocesis treverensis ordinis sancti Dominici hereditario iure perpetuo possidenda. Ut autem hec pietatis donatio rata perpetuo maneat et inconcussa, ad meam et prefate Aleydis uxoris mee petitionem et obtentum sigillum nobilis viri domini Radulfi de Stirpenich iusticiarii militum arlunensium, quia proprium non habeo, presentibus litteris est appensum. Actum et datum anno Domini M°CCoLXIX°, in vigilia sanctorum Iacobi et Christofori.

119.

1269, 31 juillet.

Lambekin de Differt vend au couvent de Marienthal ses biens de Beckerich.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A), avec une partie du
Cartulaire 8, 162' (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 125,

sceau.

n° 415 (B).

Le document est fait d'après le modèle du document précédent.

« السابقةمتابعة »