صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

gestellte Haken (s. Züricher Wappenrolle No. 278). Umschrift: † s. hainrici. de. bovdorf., – 3. des Burkart von Heudorf, dem vorigen genau entsprechend. Umschrift: † s. borcardi. de. bovdorf. (Auf den etwas erhöhten Rückseiten beider je 2 schräglaufende Einkerbungen. Cod. Sal. I, 311. Reg. Ztschr. 1, 79 u. 3, 236.

1288. Juni 9. Königseck. Hierher gehört die unter No. 619 aus dem Cod. Sal. mit der irrigen Jahrzahl 1280 mitgetheilte Urkunde des Ulrich von Königseck. (Perg. Or. Fremde Hand. 2 Siegel aus Malta wie an No. 724. Auf der Rückseite beider kleine Fingereindrücke.)

1288. Juni 11.-22. Die Schenken Heinrich von Schmaleck, Konrad von Winterstetten und Hermann von Ottelswang, Brüder, sowie Konrad von Hasenstein und Heiurich und Ortolf von Hasenweiler überlassen an das Kloster Salem die Güter, welche von ihnen Albert von Diepoldsweiler zu Lehen trug.

737. Universis hanc paginam inspecturis, Hainricus dictus de Smalnegge, Cůnradus de Wintherstetten, Hermannus de Odelswanc, Pincerne seniores, germani, Cůnr(adus) il miles de Hasenstain, Heinricus miles et Ortholfus de Hasenwiler subscriptorum noticiam cum salute. Ut ea, que caritatis intuitu, veritate mediante, || debite peraguntur, inviolabiliter perseverent, litterarum debent testimoniis tenaci et incommutabili memorie commendari. Eapropter harum litterarum tenore pateat || universis, quod nos omnes et singuli, recepta resignatione possessionum omnium sitarum in Diepolswiler ab Alberto dicto de Diepolswiler, quas ipse cum omnibus suis pertinenciis a nobis in feodum tenuit et possedit, quasque venerabilibus in Christo . . domino abbati et conventui monasterii de Salem cum consensu omnium, quorum intererat, pro salute sue anime noscitur contulisse, prefatis . . de Salem iam dictas possessiones cum omnibus suis pertinentiis, agris videlicet cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, virgultis, viis, inviis, aquis, aqueductibus, curtibus, semitis, piscinis et omnibus aliis iuribus tam corporalibus quam incorporalibus eisdem possessionibus intus et extra pertinentibus, quocumque nomine censeantur, pro salute nostra nostrorumque progenitorum tradidimus et donavimus possidendas in perpetuum pacifice et quiete, volentes ut eedem possessiones cum iure proprietatis sine cuiusvis obice contradictionis remaneant monasterio prelibato, renunciantes nichilominus omnes et singuli omni iuri, quod nobis pertinebat in possessionibus prenotatis casu quolibet contin

gente pro nobis nostrisque heredibus universis. Verum quia Burchardus miles quondam de Hasenstain ius infeodandi in sepedictis possessionibus noscitur habuisse, nos Hainricus Pincerna senior, Cůnradus de Hasenstain, milites prefati, Marquardus de Schellenberg et Ulricus de Kunigesegge, milites, tutores seu curatores Burchardi, filii quondam Burchardi militis de Hasenstain prenotati, legittimos annos non habentis, nomine eiusdem filii ius, quod sibi competebat in eisdem possessionibus, recepta resignatione a prefato Alberto, necnon sepedictas possessiones transferimus et transtulimus in prefatum monasterium ab ipso in perpetuum possidendas. In cuius facti evidenciam presentem litteram predictis . . de Salem sigillorum nostrorum omnium et singulorum robore porreximus communitam. Datum' in Vttindorf ex parte mea Hainrici) Pincerne prefati, anno domini M° CC° LXXX° octavo X°. kalendas julii, presentibus hiis testibus, videlicet Ulrico Botro, fratre Dietrico de Bermetingen, monacho in Salem; ex parte vero mea Cůnradi in Wintherstetten III°. idus junii, presentibus Bertholdo notario, rectore ecclesie in Homberg, Heinrico dicto Haggenbach; ex parte mea Hermanni in Wolfegge XVI. kalendas julii, presentibus Cůnrado clerico de Walsê, strennuo milite Eberhardo Dapifero de Walpurg, eodem anno; ex parte mea Úlrici de Kønigsbegge in Dankaratwiler II. idus junii eodem anno, presentibus nobili viro Swiggero de Teggenhusen, dicto Sünnenkalp, Úlrico de Marcdorf; pro nobis vero, Cůnrado scilicet de Hasenstain, Heinrico et Ortholfo de Hasenwiler fratribus, in eodem loco, scilicet in Hasenwiler XV°. kalendas julii, presentibus hiis testibus, Hermanno videlicet rectore ecclesie in Hasen wiler, Cůnrado clerico de Wintherbach, eodem anno, aliisque pluribus probis viris.

Perg. Or. Salemer Kanzleihand, an Pergamentstreifen 9 Siegel aus Malta: 1. des Heinrich Schenk von Schmaleck wie an No. 390, – 2. des Konrad Schenk von Winterstetten wie an No. 551 (besonders schön erhalten?), – 3. des Hermann Schenk von Ottelswang (Schmaleck) wie an No. 545, -- 4. des Ulrich von Königseck wie an No. 724, – 5. des Marquard von Schellenberg wie an No. 712, -- 6. des Konrad von Hasenstein wie an No. 699, - 7. des Heinrich von Hasenweiler wie an No. 544,

1 Von hier an dunklere Tinte. – ? Es zeigt sich an diesem Exemplar nunmehr deutlich, dass sich zwischen den Hörnern des Kleinods nicht – wie bei No. 551 angegeben - kleine Schilde, sondern 5 gestürzte Lindenblätter befinden.

8. des Burkard von Hasenstein, dreieckschildförmig, 45:38 mm (IV A 2), im Schild der Doppelhaken, Umschrift: † s. burchardi. de. hasenstain. - 9. des Ortolf von Hasenweiler, dreieckschildförmig, 45:35 mm (IV A 2), im Schild der Doppelhaken, Umschrift (sehr roh und durch die Ungeschicklichkeit des Siegelstechers verkehrt angebracht): s. ortolfi. de. basinwiler. (Rückseiten: 2, 3, 4 mit je 1 Daumeneindruck, 1 mit 2 Daumeneindrücken, 5-9 erhöht, 5, 6 mit 3 Einkerbungen, 8 mit 4.) Cod. Sal. III, 274 No. CCXXV. Reg. Ztschr. 3, 236. Die Urkunde ist für die Art, wie ein der. artiges, von einer grösseren Zahl von Personen zu vollziehendes Document zu Stande kam, lehrreich. Man wird annebmen dürfen, dass ein Bevollmächtigter des Klosters Salem mit dem Entwurf der Urkunde die Burgen der verschiedenen, an deren Ausstellung betheiligten Herren besuchte und dass, erst als alle ihre Zustimmung gegeben hatten, das Datum in das Instrument eingetragen wurde. Ueber die Art und Weise, wie die Besiegelung vollzogen wurde, gibt die Urkunde leider keinen Fingerzeig.

1288. Juli 20. Konstap z. Heinrich d. ä. Schenk von Schmaleck tritt die Vogtei über Menschen und Güter in Kirchberg an Abt und Convent des Klosters Kempten ab und vermittelt, dass die Miteigenthümer dieser Vogtei, Konrad von Weiler und seine Neffen, ebenfalls auf dieselbe Verzicht leisten.

738. Omnibus presentes litteras inspecturis Hainricus Pincerna de Smalnegge senior subscriptorum noticiam cum salute. Noverint universi || tam posteri quam presentes, quod cum ego, receptis quadraginta quatuor marcis argenti puri et legalis ponderis Constantiensis a reverendis || in Christo Cånrado, dei gracia abbate, totoque conventu monasterii Campidonensis, Constantiensis dyocesis, quas me habuisse et recepisse ab ipsis et || in utilitatem evidentem meam, videlicet in exonerationem meorum debitorum gravium, quibus usure et dampna obsidum accreverunt, fore conversas, scriptis presentibus publice recognosco, advocatiam possessionum et hominum in Chirchperc cum suis pertinentiis universis vendidissem rite et legittime prefatis . . abbati et conventui monasterii Campidonensis, et facta per me renunciatione totius juris michi conpetentis in eadem ad manus predicti domini abbatis, procuravimus cum effectu, quod Cůnradus de Wilær miles, Hainricus, Úlricus et Johannes, filii quondam Củnonis fratris sui, eidem advocatie cum omnibus suis pertinentiis ad manus prefati domini abbatis sollempniter renunciarunt et quod ipsam cum omnibus suis pertinentiis, quocumque nomine censeantur, ad manus suas libere resignarunt, cedentes omni juri, quod ipsis competiit in eadem. Ne in posterum super premissis aliqua possit dubitationis materia suboriri, me meosque heredes ad plenam gwarandiam, quod vulgariter dicitur wêrschaft, omnium et singulorum premissorum scriptis presentibus obligo per stipulacionem sollempnem. Et in evidentiam premissorum ipsorumque inconmutabilem firmitatem presens instrumentum supradictis abbati et conventui tradidi, sigilli mei robore conmunitum. Datum et actum Constantie anno domini M° CC° LXXXVIII", indictione prima, XIII°. kalendas augusti, presentibus hiis testibus: magistro Cůnrado dicto Pfefferhart, canonico ecclesie Sancti Johannis Constantiensis, fratribus Hainrico, cellerario, Burchardo, quondam plebano ecclesie Sancti Stephani Constantiensis, et Eberhardo de Stekborun monasterii de Salem, Cůnrado de Mænlishoven milite, Hainrico clerico de Tanne, notario predicti Hainrici Pincerne, Burchardo dicto Vnderschopfe de Constantia et aliis quam pluribus fidedignis.

Perg. Or. Fremde Hand. Vermuthlich die gleiche wie No. 739 und 740. Siegel des Ausstellers aus Malta an Pergamentstreifen, wie an No. 390. (Rückseite erhöht mit 3 tiefen wagrechten Einkerbungen.) Cod. Sal. I, 309 No. CLXXVIIII. Vgl. Ztschr. 3, 337.

1288. Juli 24. Kempten. Abt und Convent des Klosters Kempten verkaufen ihre Besitzungen zu Kirchberg an das Kloster Salem. 739.

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Cånradus, dei gracia abbas, totusque conventus monasterii Campidonensis, ordinis Sancti Benedicti, Constantiensis dyocesis, subscriptorum noticiam cum salute. Ut calumpniandi materia || quibuslibet auferatur, expedit ea, que rite ac rationabiliter consumantur, scripturarum inditiis perpetue et inconmutabili memorie conmendari. Noverint itaque universi tam posteri quam presentes, quod cum monasterium nostrum oppressum esset gravibus oneribus debitorum || contractorum ob solutionem decime debite sedi apostolice in subsidium terre sancte, institute ac concesse in generali concilio Lugdunensi et ex aliis urgentibus necessitatibus, quas non poteramus aliquatenus evitare, et ab eisdem debitorum oneribus non possemus nisi per venditionem || possessionum eiusdem nostri monasterii aliquatenus liberari, possessiones nostras in Kirchperc, sitas prope lacum, qui dicitur Bodense, cum hominibus eisdem annexis utriusque sexus, nemoribus, silvis, pratis, pascuis, agris cultis et incultis, vineis, molendinis, bannis, jurisdictionibus, viis et inviis, virgultis, pomariis, aquis et aqueductibus, necnon cum advocatia, que viro strennuo Hainrico Pincerne de Smalnegge militi et . . dictis de Wilær in eisdem possessionibus et hominibus eis annexis [et] ipsarum pertinentiis conpetebat, quamque pro quadraginta quatuor marcis argenti puri et legalis ponderis Costantiensis, a predictis H(ainrico) Pincerna et dictis de Wilær rite et legittime conquisivimus titulo emptionis, aliisque ipsarum pertinentiis et juribus tam corporalibus quam incorporalibus universis venditioni publice decrevimus exponendas. Et cum inter alios ad emptionem procedere volentes viri religiosi in Christo dilecti Ulricus, divina permissione abbas, totusque conventus monasterii de Salem, ordinis Cisterciensis, predicte Constantiensis dyocesis, nobis maius et utilius precium obtulisset, receptis ab eis centum et sexaginta marcis argenti puri et legalis, ponderis Constantiensis, quas nos ab ipsis recepisse et in utilitatem evidentem nostri monasterii, videlicet in exonerationem debitorum nostrorum supradictorum contractorum ex causis prenominatis fore conversas, scriptis presentibus recognoscimus et confitemur, possessiones supradictas cum hominibus eis annexis utriusque sexus, nemoribus, silvis, pratis, pascuis, agris cultis et incultis, vineis, molendinis, bannis, jurisdictionibus, viis et inviis, virgultis, pomariis, aquis et aqueductibus et cum advocatia predicta omnibusque suis pertinentiis et juribus tam corporalibus quam incorporalibus universis in dictos . . abbatem et conventum monasterii de Salenı ipsorumque monasterium legittimo venditionis titulo, premisso tractatu sollempni et prehabito, qui circa alienationes rerum ecclesiasticarum adhibendus est et premittendus iuxta canonicas sanctiones, accedenteque nostro consensu unanimi et expresso, transferimus per presentes ab eis ipsorumque monasterio perpetuo possidendas et in quemcumque locum vel personas voluerint, quovis titulo maluerint, transferendas, sine cuiuslibet obice impedimenti, adhibitis per nos omnes et singulos in omnibus et singulis supranominatis verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis. Et ut ea, que premissa sunt, ac quodlibet ex eisdem nullo umquam tempore pati possint aliquam materiam questionis, renunciamus circa ipsa necnon in singulis articulis eorundem tam pro nobis quam pro nostro monasterio nostrisque, quicumque pro tempore fuerint, successoribus beneficio restitu

« السابقةمتابعة »