صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

cionis, in integrum, litteris a sede apostolica vel aliunde impetratis aut etiam impetrandis, defensioni non adhibite sollempnitatis, exceptioni doli, auxilio repetendi per obiectum deceptionis ultra dimidium iusti precii, exceptioni non numerate peccunie, omnibus constitutionibus et statutis editis vel edendis, auxilio litterarum sedis apostolice, quibus mediantibus res ecclesiastice, que alienate dicuntur illicite vel distracte, repetuntur vel repeti consueverunt, omni consuetudine generali vel particulari et generaliter omni auxilio tam in genere quam in specie, quo mediante ea, que premissa sunt, vel ipsorum quodcumque violari possent, cassari vel irrita nunciari in toto vel in parte aliqua eorundem. Et ob fidem indubitatam roburque perpetuum omnium et singulorum superius expressorum presens instrumentum conscribi fecimus et sigillorum nostrorum unà cum subscriptionibus, quas quilibet ex nobis de conventu pro se fieri fecit, tradimus supradictis . . abbati et conventui monasterii de Salem robore conmunitum. Et hec sunt subscriptiones, quas singuli fieri fecimus de conventu. Ego Berhtoldus, decanus monasterii Campidonensis, hiis, que sunt premissa, consensum meum expressum adhibeo et in evidentiam eiusdem consensus huic instrumento per magistrum Củnradum, notarium venerabilis domini mei, Cůnradi dei gratia abbatis Campidonensis, subscribi feci pro me. Ego Hainricus, cellerarius monasterii antedicti hiis, que sunt premissa, consensum meum expressum adhibeo et in evidentiam eiusdem consensus huic instrumento per magistrum Cůnradum antedictum subscribi feci pro me. Mit der gleichen Formel lassen ferner die Urkunde unterzeichnen: Ludewicus dictus de Gerolzrûtin, Cůnradus dictus de Rðtenstain, Rudolfus dictus de Schrutolfs, Úlricus dictus de Hasenwilær, Ulricus dictus de Ilrberc, Ludewicus dictus de Nidegge, Hainricus dictus de Mertisriet, Johannes dictus de Hugenanc, sämmtlich Mönche des Klosters Kempten. Datum et actum in monasterio Campidonensi anno domini millesimo CC' LXXXVIII°. indictione prima, nono kalendas augusti, presentibus hiis testibus, videlicet Hainrico, ministro Campidonensi, Alberto, filio suo, magistro Hainrico Gunzeburgo, Hermanno dicto de Búrun, Cůnrado dicto M8ze, Hainrico dicto Rokhevel, Adeloldo, Úlrico dicto Trube, Růdolfo Monetario, Berhtoldo dicto Liuchirchær, Úlrico dicto Rokheuel et aliis quam pluribus fidedignis.

Perg. Or. Die ganze Urkunde, auch die Namen der Conventsmit. glieder von einer Hand, somit von der Hand des Notars Konrad geschrieben, von dem vermuthlich auch No. 738 und 740 geschrieben sind. Die beiden Siegel (des Abts und Convents) sind abgegangen. Cod. Sal. I, 305 No. CLXXVII. Reg. Ztscbr. 3, 237. Vgl. ausser den citierten Urkunden auch No. 747.

1288. Juli 24. Kempten. Abt und Convent des Klosters Kempten bitten den Bischof Rudolf von Konstanz, den Verkauf ihrer Besitzungen in Kirchberg an das Kloster Salem zu bestätigen.

740. Reverendo patri ac domino R(ůdolfo), dei gracia episcopo Constantiensi, C(ünradus), eadem gracia abbas, totusque conventus monasterii Campidonensis || reverentiam debitam cum obsequio indefesso. Cum nos, exigente nostri monasterii ur. gente necessitate, possessiones nostras in Kirchperc cum || hominibus eis annexis et cum suis pertinentiis universis viris religiosis . . divina permissione abbati et conventui monasterii de Salem || pro centum et sèxaginta marcis argenti puri et legalis ponderis Constantiensis nobis per ipsos traditis et assignatis et in evidentem utilitatem nostri inonasterii conversis rite et legittime vendiderimus, adhibita sollempnitate debita et consueta, sicut in instrumento super hoc confecto plenius continetur, vestre reverentie supplicamus instantia precum qua possumus ampliori, quatenus contractum venditionis prefatum auctoritate ordinaria ratificare dignemini et confirmare per litteras patentes vestri sigilli robore conmunitas. In cuius facti evidentiam presentes litteras vestre paternitati transmittimus sigillorum nostrorum robore conmunitas. Datum Campidone anno domini Mo CC° LXXXVIII", indictione prima, IX°. kalendas augusti.

Perg. Or. Vermuthlich die gleiche Hand wie No. 738 und 739. Zwei Siegel aus Malta an Pergamentstreifen: 1. des Abtes Konrad von Kempten, spitzoval, 55:38 mm (III A 2b) sitzender Abt mit Infel, Buch und Stab, Umschrift: + s. cùpradi. dei. gra. abb'is. mon. campidon. (Daumeneindruck). – 2. des Convents von Kempten, spitzoval, 75:58 mm (II B) die h). Jungfrau mit dem Kinde. Umschrift: * sigillum. capitvli. (cam)pi. donensis. ecl'e. (Rückseite glatt, kaum merklich erhöht). Vgl. ausser den citierten Urkunden noch No. 747.

1288. Aug. 11. Salem. Rudolfus miles et Burkardus germani dicti de Ramsberch et Růdolfus filius quondam Burcardi militis dicti de Ettenberch, übergeben die Besitzungen, mit denen von ihnen H. von Wintersulgen, Bürger in Pfullendorf, belehnt war -- in Denkingin, in Benzenberch, in Hattenwiler et in loco dicto Under Bach ad culturam sex boum se extendentes -, nachdem dieser sie dem Kloster Salem über. tragen und auf dieselben resigniert hatte, auf seine Bitten diesem Kloster zu Eigenthum. Actum apud Salem anno domini Mo CC° LXXXVIII°. III'. idus augusti, hiis testibus presentibus et ad hoc vocatis, scilicet discretis viris Petro Villico de Låtgåringin, Bur(cardo) et H. de Augia Maiore, fratre Růperto, priore in Salem, H(ainrico) de Isinina, cellerario maiore, Wernhero grangiario, Ulrico de Rotwil, cellerario minore, Bur(cardo) de Børctor, Hainrico), quondam decano in Ilmense, Dietrico de Bermetingin, fratribus monachis ibidem, aliisque pluribus viris probis. Es siegeln die Aussteller und Graf Berthold von Heiligenberg, Canonicus von St. Johann in Konstanz.

741. Cod. Sal. III, 51. Reg. Ztschr. 3, 237.

1288. Aug. 16. Salem. Graf Mangold von Nellenburg beurkundet, dass Heinrich von Magenbuch Güter zu Arnoldsberch, mit welchen dieser von ihm, er selbst von König Rudolf belehnt war, mit seiner Zustimmung an das Kloster Heggbach verkauft habe.

742. Manegoldus, dei gratia comes de Nellenburch, universis hanc paginam inspecturis rei geste noticiam cum salute. Ne contractus bone fidei consensu mutuo celebrati per processum temporis a memoria recedant humana, dictis testium et literarum indiciis debent tenaci et incommutabili memorie commendari. Eapropter noverint universi tam posteri quam presentes, quod Hainricus strennuus miles dictus de Magenbých possessiones sitas in Arnolzberch universas, quas a nobis in pheodum tenuit et possedit, nos vero a serenissimo domino R(ůdolfo), dei gratia Romanorum rege, cum omnibus suis pertinenciis, agris scilicet cultis et incultis, viis, inviis, pratis, pascuis, silvis, virgultis, aquis, aqueductibus, curtibus et omnibus aliis iuribus tam corporalibus quam incorporalibus eisdem possessionibus intus et extra pertinentibus, consensu nostro pleno et expresso, Růdegeri fratris sui aliorumque omnium, [235] quorum intererat, concurrente, venerabilibus domine . . abbatisse et conventui monasterii de Heggebach, ordinis Cysterciensis, Constantiensis dyocesis, receptis ab eis viginti tribus marcis puri et legalis argenti ponderis Constantiensis, quas se recepisse profitetur et in usus proprios convertisse, iusto venditionis titulo tradidit et donavit possidendas in perpetuum pacifice et quiete, adhibitis in premissis per nos et eum verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et conswetis, renuncians pro se suisque heredibus universis omni actioni, impeticioni, defensioni non adhibite sollempnitatis, beneficio restitutionis in integrum, exceptioni non numerate pecunie, non tradite, non solute, omni conswetudini tam loci quam patrie et omnibus aliis tam in genere quam in specie, per que dictus contractus posset in posterum quovis ingenio violari, ad prestandam nichilominus werandiam de omnibus et singulis premissis et ad faciendum omnia, que ad ratificationem eiusdem contractus predictis de Heggebach fore necessaria videbuntur, ubicumque, coram quocumque judice, quandocumque fuerit requisitus, iuramento se obligans corporali. Ut autem ea, que premissa sunt, rata permaneant, presens instrumentum super hoc confectum conscribi fecimus et sigillo nostro videlicet ét Hainrici prefati, universitatis civium in Mången, Burcardi clerici de Laiterberc, rectoris ecclesie in Ineringin, prefatis de Heggebach porreximus communitum. Actum apud Salem anno domini Mo CC° LXXXVIII°. XVII°. kalendas septembris, subnotatis testibus presentibus et rogatis, strennuis viris videlicet Hainrico ministro de Phullendorf, Hainrico dicto Gråmelich, militibus, Rådegero dicto Rý precht, cive in Ezzelingin, Walthero de Rinderbach, Ziutelmanno de Niurtingin juniore, Hainrico dicto Ohsobach, Eggehardo de Ostrah, Walthero et Burcardo dictis de Wůluelingin, Hainrico de Swarzah, Ortolfo de Buwenburc, Cůnrado de Talhain, Wernhero dicto Hannebiz. Cůnrado de Bråmin, Wernhero dicto Arzat, Cůnrado dicto der Locherår, Ber(htoldo) dicto Schởheli, Hartmanno et Ulrico dictis Durnår, Berhtoldo de Landow, [236] civibus in Mången, de fratribus vero de Salem Rüperto priore, Hainrico cellerario maiore de Ysni, Hainrico de Ilmense, Burcardo de Burctor, monachis aliisque pluribus probis viris. Ego Hainricus) prefatus de Magenbých omnia et singula premissa, prout premissa sunt, esse vera profiteor et per me facta, renuncians, ut prescriptum est, pro me meisque heredibus universis omni iuri, quod mihi in predictis possessionibus competebat vel competere videbatur, ad prestandum weran

diam et ad faciendum omnja, ratificationi sepedicti contractus necessaria, sub appensione sigillorum predictorum et mei, ut dictum est, iuramento me obligans corporali. Nos quoque Waltherus de Incsteten totaque universitas civium in Mången omnia et singula premissa vera esse profitemur et ad petitionem partium nostrum sigillum huic appendimus instrumento pro testimonio et cautela omnium premissorum, presertim cum dilecti in Christo . . abbas et conventus monasterii de Salem sepefatas possessiones ab eodem H(ainrico) de Magenbých voluissent antea comparasse et, ipsis non valentibus eas iuste et pacifice possidere, idem H(ainricus) ipsas possessiones iuste et legaliter, ut dictum est, in monasterium de Heggebach transtulisset. Ego quoque Burcardus prenotatus de Laiterberc renuncio pro me meisque heredibus universis omni iuri, si quod in eisdem possessionibus habere videbar, et ad desistendum in posterum ab impetitione sepedictarum possessionum iuramento me corporali astrinxisse profiteor per presentes, meo sigillo hanc literam muniendo pro cautela.

Cod. Sal. III, 234 No. CXCII. Ueberschrift (roth) Super possessionibus in Arnoltsperc, quas H. miles de Maginbich vendidit dominabus in Heggebach, que, quia regio instrumento munite sunt, quo nos caremus, ius suum, quantum ad istud instrumentum, nobis contulerunt pro reconpensa. Regest: Ztschr. 1, 79.

1288. Aug. 22. Pfullendorf. Sept. 4. Salem. Růdolfus miles et Burcardus de Ramsperch germani et Rudolfus, filius quondam Bur(cardi) militis de Ettenberch übertragen, auf Bitten des H. von Wintersulgen, Bürgers in Pfullendorf, alle ihre Rechte an den zwei Theilen des grossen und kleinen Zehnten in Cragenrieth und des Zehnten in Egge mit den dort gelegenen Aeckern (ad culturam duorum boum se extendentes), welche derselbe von ihnen zu Lehen trägt, an das Kloster Salem. Actum apud Phullendorf anno domini Mo CCO [LXXX] VIII'. IX kalendas septembris, presentibus hiis testibus et ad hoc vocatis, videlicet viro strennuo H(ainrico) dicto Gramelich, Růdolfo de Nuwenhusen, Hainrico) dicto Ohsobach, Bur(cardo) de Wulvelingen, Alberto de Ertingen aliisque pluribus fide dignis, consumatum vero in Salem anno predicto pridie nonas mensis eiusdem.

Cod. Sal. II, 251.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »