صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Consumatum vero apud Constanciam anno predicto, VII. kalendas februarii, presentibus H. cellerario maiore, Dietrico de Bermatingen, Jo(hanne) de Solodoro, monachis in Salem. Bischof Heinrich von Konstanz bestätigt diesen Verkauf und hängt sein Siegel neben das des Hauses von Altshausen an die Urkunde. Der commendator provincialis bestätigt den obigen Verkauf als im Interesse des Hauses Altshausen und des Ordens gelegen und bekräftigt diese seine Ratification durch Anhängen seines Siegels (quo in tractatibus et negociis ordinis uti consuevimus).

1000. Cod. Sal. II, 325 No. CCCVI. Die Bestätigung seitens des commendator provincialis ist ohne Ausstellungsort und Datum. Vgl. No. 1002.

1299. Febr. 6. Konstanz. Der Ofticial des Hofes von Konstanz beurkundet ein Uebereinkommen zwischen dem Kloster Salem und dem Konrad Mozo von Memmingen, betr. dem Kloster verschriebene Güter in Memmingen.

1001. .. Officialis curie Constantiensis omnibus presentium inspectoribus salutem cum notitia subscriptorum. Noverint universi presentium inspectores, quod constitutus coram nobis proxima feria || sexta post festum purificationis beate Marie virginis Conradus dictus Mozo de Måmmingen, Augustensis dyocesis, consentiens in nostram iurisdictionem ac asserens, in deposito se habuisse centum et octo marcas argenti ponderis Constantiensis apud dilectos in Christo abbatem et conventum monasterii de Salem, ordinis Cysterciensis, quod et ipsi confitebantur, et || idem Cůnradus confessus fuerat publice, se dedisse predicto monasterio prefatum argentum unà cum domo sita in Måmmingen, que dicitur des Mozenhús, cum tota area post ipsam domum, quam inhabitare debet prefatus Cůnradus pro tempore vite sue, et curia dicta Volknanzhouen ac Adilhaidi, uxore Cůnradi dicti Hůber, coloni curie predicte, cum liberis suis natis et nascituris, et de novo tradidit et donavit, adhibitis in omnibus supradictis quibuslibet verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis. Promiserunt etiam coram nobis procuratores dicti . . abbatis et conventus, restituere eidem Cůnrado ex liberalitate et in recompensam dicte donationis quadraginta marcas argenti ponderis Constantiensis ac restituerunt. Promisit nichilominus predictus Cůnradus, non contrafacere predicta et quidlibet predictorum bona fide ratum habere, decernens irritum et inane, si per se seu per alium

nomine ipsius verbo vel facto aliquid in contrarium fuerit attemptatum. In cuius rei testimonium nos . . officialis predictus ad peticionem predictorum . . abbatis et conventus monasterii de Salem necnon supradicti Củnradi Mozonis sigillum curie nostre predicte presentibus duximus appendendum. Datum et actum Constantie anno domini Mo CC° XC° nono, dicto die, presentibus et ad hoc inductis testibus infra scriptis, videlicet Hainrico cellerario et Burcardo dicto ze Burgetor, fratribus monachis monasterii predicti in Salem, magistro Johanne dicto Pfefferhart et domino Hermanno de Bichhorn, canonicis ecclesie sancti Stephani Constantiensis, Hainrico dicto Vlo et Cůnrado dicto Åppishuser, clericis de Constantia, Hermanno dicto Bosche, cive Constantiensi, et Cůnrado dicto Rôte, cive in Måmmingen, et aliis pluribus fidedignis, indictione XII.

Perg. Or. Hand des Konstanzer Officialats. Am Pergamentstreifen das bekannte Siegel des Officials aus Malta. Daumeneindruck. Cod. Sal. IV, 93 No. CXXV.

1299. Febr. 22. Ertingen. C. de Land/we comes überträgt um 17 Mark Silber dem Comthur und den Brüdern des Deutschordenshauses zu Altshausen (Alshusen) die ihm zustehende Vogtei über die Güter des Ordens in Ertingen und Hegehain, welche dieser von Cůnradus de Heghain erworben. Datum et actum apud Ertingen, anno domini CC° XC° IX°, in die beati Vincentii martiris, presentibus testibus infrascriptis, videlicet honorandis viris Egenone commendatore et fratre Hilteboldo domus in Alshusen, H. vicario in Ertingen, R. de Hittenrivti, Ludwico Grivli, Livtrammo de Ertingen, Walkone et B. dictis Murzel, C. Ortliep, H. Gøtiar, C. Dietolf, C. Schihting, C. Krögeli, H. fratre suo, H. dicto Butze, fratre C. medio cellerario, fratre Alberto pistore, monachis in Salem, fratre Gerungo et fratre Wetzlone, conversis ibidem, aliisque pluribus fidedignis.

1002. Cod. Sal. II, 327 No. CCCVII. Vgl. No. 1000.

1299. Febr. 23. Salem. Rudolf von Hausen vermacht dem Kloster Salem testamentarisch seine ganze fahrende Habe.

1003. In nomine domini amen. Ego Rudolfus de Hûsen in presenti seminare cupiens, quod metere valeam in futuro, meum || secundum formam subscriptam condo et ordino testamentum, Volo igitur et testando ordino, ut omnes res mee mobiles, || in quacumque materia consistant, numero, pondere vel mensura, post mortem meam, ubicumque decedere me continget, venerabilibus || in Christo .. abbati et conventui monasterii de Salem ob specialem devocionem, quam ad eosdem habeo et habui, et ob fervorem religionis, que ibidem noscitur hactenus viguisse, pro salute anime mee meorumque progenitorum integraliter presententur. Et in signum dicte ordinationis testamentarie promitto, eisdem de Salem in festo purificationis beate virginis unum fertonem cere annis singulis me daturum. Et quia voluntas hominis ambulatoria est, reservo michi auctoritatem dictam ordinationem revocandi in toto vel in parte vel etiam in loca alia vel personas transferendi, ita tamen, quod si ego dictam ordinationem testamentariam revocare, minuere, augmentare in toto vel in parte vel etiam in alias personas vel loca transferre voluero, talis revocatio, diminutio, augmentatio vel etiam translatio in toto vel in parte per me facta, nisi per scriptum sigillo meo fuerit roborata, nullum robur obtineat firmitatis. In evidentiam igitur dicte ordinationis presentem litteram eisdem de Salem meo sigillo tradidi communitam. Actum et datum in Salem, anno domini Mo CC° XCo nono, septimo kalendas marcii, presentibus hiis testibus et ad hoc vocatis, videlicet honorando viro Cůnrado plebano de Teggenhûsen, Růdolfo dicto Eggehart, Dietrico de Zvsdorf, Cůnrado dicto Grâwe, Berhtoldo dicto Schýzze, fratre Dietrico, monacho in Salem, dicto de Núfron, fratre Hermanno dicto de Rôtenberg, converso ibidem, aliisque pluribus fidedignis.

Perg. Or. Salemer Hand. Befestigt wie an No. 432, das Siegel des Ausstellers aus Malta, rund, 40 mm, IV A 2, im Dreieckschild auf 3 Bergen ein Steinbock. Umscbrift: + s.' rồdolfi. de. hvsen Rückseite erhöht mit 3 wagrechten Einschnitten.

1299. Febr. 26. Salem. Swiggerus nobilis de Teggenhusen übergibt das Eigenthumsrecht des Hofes in Sælgunstat, welchen Rudolfus dictus Græmelich von ihm seither zu Lehen trug, an das Kloster Salem. Datum in Salem anno domini M° CC° XCIX°, IIII°. kalendas marcii, indictione XIIa, presentibus testibus infrascriptis, videlicet reverendo domino . . abbate dicti monasterii, fratre Růperto priore, fratre Dietrico de Berinatingen seniore, fratre Dietrico de Nivfron aliisque pluribus fidedignis.

1004.

Perg. Or. Salemer Hand. Am Pergamentstreifen das Siegel des Ausstellers aus Malta wie an No. 621. Daumeneindruck. Cod. Sal. II, 330 No. CCCXII.

1299. März 13. Mengen. Anshelmus senior de Justingen et Anshelmus, filius suus, übergeben das Eigenthumsrecht der Renterswiese und eines daran stossenden Stückes Land dem seither damit von ihnen belehnten Bürger von Mengen, Burkard Hüter. Dat. et actum in Mængen anno dom. M°CC° XCIX°, III. idus marcii, indictione XIIa, coram domino Eber(hardo) milite de Rosendwe, domino Ber(toldo) milite de Eberhartswiller, Ber(toldo) et Cůnrado dictis Löcheler, Hert(manno) dicto Hunůbel seniore, astantibus aliis pluribus fidedignis.

1005. Cod. Sal. II, 357 No. CCCXLII. Vielleicht ist dies die später unter dem Namen „Münchbrielwiese“ vorkommende, dem Kloster Salem gehörige Wiese bei Mengen.

1299. März 19. Konstanz. König Albrecht I. bestätigt die inserierten Privilegien Friedrichs II. und Heinrichs (VII.) für das Kloster Salem.

1006, Albertus", dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis imperpetuum. Veniens ad nostre maiestatis presentiam honorabilis et religiosus vir . . abbas monasterii de l! Salem nobis humiliter supplicavit, quod nos privilegia clare recordationis Friderici, regis Sycilie, ducatus Apulie et principatus Capue, et Friderici secundi, Romanorum regis et Sycilie, ac Heinrici, et Heinrici septimi regum Romanorum, || illustrium predecessorum nostrorum sibi et monasterio suo tradita et concessa confirmare, approbare et innovare de benignitate regia dignaremur. Quorum privilegiorum tenor talis est. (Folgen die Urkunden König Friedrichs von Sicilien d. d. 1210 Januar, Catania oben No. 75. - König Friedrichs II. d. d. 1213 März 31 Konstanz, oben No. 84. – König Heinrichs (VII.) d. d. 1231 Aug. 9 Nürnberg, oben No. 172. – König Heinrichs (VII.) d. d. 1222 Dez. 10 Ueberlingen, oben No. 134.) Nos vero, predicti abbatis precibus favorabiliter inclinati, suprascripta privilegia de verbo ad verbum ex benignitate regia confirmamus, approbamus, innovamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, approbationis et

1 Reich verzierte Initiale.

innovationis infringere, vel ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, gravem nostre maiestatis offensam se noverit incurrisse. Testes huis rei sunt venerabiles Constantiensis, Brixinensis et electus Curiensis episcopi, spectabiles viri comes Hugo de Werdenberch, comes Rudolfus de Monte Forti et frater eius Hugo, comes Ulricus de Schelchelingen, comes Johannes de Cabilone, strennui viri Ulricus et Marquardus fratres de Schellenberch, Ulricus et Albertus fratres de Chlingenberch et quamplures alii fidedigni. Signum domni Alberti Romanorum regis invictissimi (Monogramm). In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri. Datum apud Constantiam XIIII° kalendas aprilis, indictione XIIo, anno domini Mo CC° nonagesimo nono, regni vero nostri anno primo.

Perg. Or. An roth und grünem Seidenstrang das Thronsiegel König Albrechts I. (Heffner Taf. VIII No. 66). Rückseite: 3 tiefe Eindrücke.

1007.

1299. März 20. Konstanz. König Albrecht I. bestätigt die inserierten Privilegien Kaiser Friedrichs II. und der Könige Philipp, Heinrich (VII.) und Konrad für das Kloster Salem.

Albertus', dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis imperpetuum. Accedens nostre maiestatis presentiam honorabilis et religiosus vir . . abbas monasterii || de Salem, Cysterciensis ordinis, celsitudini nostre humiliter supplicavit, quod nos privilegia dive memorie domini Friderici, imperatoris et regis Sicilie, Philippi et Heinrici, regum Romanorum, et Conradi, in regem Romanorum electi, |, filii predicti domini Friderici, predecessorum nostrorum illustrium, sibi et monasterio suo pie tradita et concessa confirmare, approbare et innovare de benignitate regia dignaremur, quorum privilegiorum tenor inferius declaratur. (Folgen die Urkunden Kaiser Friedrichs II, d. d. 1233 Febr. Canossa, oben No. 174, – König Philipps d. d. (1200) März 29. Ulm, oben No. 69, - dort „vor 1208“ eingereiht, vgl. indess BöhmerFicker, Reg. V No. 44, - König Heinrichs (VII.) d. d. 1224 Jan. 23 Ulm, oben No. 136, - desselben d. d. 1229 Oct. 23. Ueberlingen, oben No. 17a,

– König Konrads IV. d. d. 1241 Oct. 6, oben No. 223). Nos vero, predicti abbatis precibus favorabiliter inclinati, suprascripta privilegia de verbo ad verbum ex benignitate regia confirmamus, approbamus, innovamus et presentis scripti patrocinio com

1 Reich verzierte Initiale.

« السابقةمتابعة »