صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, approbationis et innovationis infringere, vel ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, gravem nostre maiestatis offensam se noverit incurrisse. Testes huius rei sunt: venerabiles Heinricus Constantiensis, Landolfus Brixinensis et Sifridus electus Curiensis episcopi, spectabiles viri comites Hugo de Werdenberch, Rudolfus de Monte Forti et frater eius Hugo, Ulricus de Schelchelinge, Johannes de Cabilone, strennui viri Ulricus et Marquardus fratres de Schellenberch, Ulricus et Albertus fratres de Chlingenberch et quamplures alii fidedigni. Signum domini Alberti Romanorum regis invictissimi. (Monogramm.) In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri. Datum apud Constantiam XIII. kalendas aprilis, indictione duodecima, anno domini M° CCo nonagesimo nono, regni vero nostro anno primo.

Perg. Or. Besiegelt wie No. 1004. Siegel leicht beschädigt.

1299. März 21. Konstanz. König Albrecht I. bestätigt dem Kloster Salem die Urkunde König Rudolfs I. betr. die Verträge des Klosters mit den Grafen von Heiligenberg. 1008.

Albertus, dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis gratiam suam, et omne bonum. || Accedens nostre maiestatis presentiam venerabilis. . abbas monasterii de Salem, devotus noster dilectus, nostro culmini humiliter supplicavit, quod nos quendam contractum inter ipsum et monasterium suum ex unâ et nobiles viros comites de Sancto Monte ex altera parte initos et per felicis recordationis dominum Rudolfum, inclitum regem Romanorum, genitorem nostrum karissimum, confirmatos approbare, innovare et confirmare de benignitate regia dignaremur. Cuius contractus tenor talis est. (Folgt die Urkunde König Rudolfs I. d. d. 1274 [Nov. od. Dez.] o. T. Nürnberg, oben No. 526.) Nos vero, predicti abbatis partibus favorabiliter inclinati, suprascriptum contractum, prout de verbo ad verbum superius est expressus, ex innata nobis clementia approbamus, innovamus, confirmamus et presentis scripti patrocinio roboramus. In cuius rei testimonium presens scriptum conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri. Datum apud Constantiam XII kalendas aprilis, indictione duo

Zeitschr. XXXIX.

22

decima, anno domini M" CC nonagesimo nono, regni vero nostri anno primo.

Perg. Or. Besiegelt wie No. 1004. Cod. Sal. IV, 417 No. CCCC.

1299. März 21. Konstanz. König Albrecht I. bestätigt und erneuert dem Kloster Salem alle demselben von seinen Vorgängern verliehenen Privilegien. 1009.

Albertus, dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis gratiam suam et omne bonum. In excellenti specula regie maiestatis ordinacione divina feliciter constituti ad prospiciendum utilitati fidelium, prospicacitatem oculorum longe lateque diffundimus regularium personarum indempnitatibus || precavendo precique religiosorumque locorum commoditatibus iugiter intendendo, ut, per lubricum huius vite transcursum salubriter transeuntes, eterne beatitudinis premia consequamur. Noverit igitur presens etas et successura posteritas. quod cum venerandum cunctis monasterium de Salem, Cisterciensis ordinis, discipline monastice luminositate preradians, sit ab inclite recordationis imperatoribus et regibus Romanorum, nostris predecessoribus, amplis privilegiorum, libertatum et iurium munificentiis insignitum, nos, eorundem predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, qui monasterium ipsum auxerunt honoribus et favoribus ampliarunt, attendentesque sincere devotionis et fidei puritatem, qua dilecti devoti nostri,

abbas et conventus eiusdem monasterii, nostre celsitudinis gratiam indesinentius amplectuntur, predicto monasterio, abbati et fratribus ibidem deo famulantibus, omnes concessiones, privilegia, gratias, libertates et jura, prout ipsis a predictis nostris antecessoribus rite, pie ac provide sunt concessa, approbamus, innovamus, confirmamus et de benignitate regia presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre approbationis, innovationis et confirmacionis infringere, vel ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, gravem nostre maiestatis offensam se noverit incurrisse. In cuius rei testimonium presens scriptum conscribi et nostre maiestatis sigillo fecimus communiri. Datum apud Constantiam XII kalendas aprilis, indictione XII, anno domini MCC nonagesimo nono, regni vero nostri anno primo.

Perg. Or. Besiegelt wie No. 1004. Cod. Sal. IV, 415 No. CCCXCVIII.

1299. Apr. 9. Buchau. .. Abatissa et conventus monasterii Buchaugiensis, ordinis sancti Augustini, Constanciensis dyocesis, überlassen alle Besitzungen weiland des C. von Heghain in Ertingen und Heghain, welche seither von ihnen der Comenthur und die Brüder des Deutschordenshauses zu Altshausen gegen einen Jahreszins von 1 Pfund Pfeffer inne hatten und nunmehr an das Kloster Salem verkauften, gegen Entrichtung des gleichen an Martini fälligen Zinses an das genannte Kloster. Actum et datum in monasterio nostro predicto, anno domini M° CC XCVIIII°, V. idus aprilis, presentibus testibus infra scriptis, videlicet H. dicto Græter, -monacho in Salem, et fratre H. dicto Veser, converso eiusdem monasterii, Sigeboto canonico memorati nostri monasterii Bychaugiensis, et Cünrado, rectore ecclesie in Canza, aliisque pluribus fidedignis.

Cod. Sal. II, 330 No. CCCX.

1010.

1299. Apr. 28. Konstanz. Der Official des Hofes zu Konstanz beurkundet, dass vor ihm (coram nobis in forma iudicii constituta) Adelhaid, die Witwe des H. Manzelle von Leimbach (Lainbach) auf ihre Rechte an Besitzungen in UnterLeimbach (in inferiori Lainbach) extendentes se ad culturam unius bovis, welche ihr verstorbener Ehemann von H. Sidin, Bürger zu Markdorf, um 8 Pfund weniger 5 Schilling Konstanzer Pfennig erkauft hatte, um ihres und ihres Mannes Seelenheils willen zu Gunsten des Klosters Salem verzichtet habe, jedoch unter Vorbehalt lebenslänglicher Nutzniessung gegen Entrichtung eines auf Martini fälligen Jahreszinses von 1/2 Pfund Wachs. Dat. Constancie et actum anno dom. M° CC° XCVIIII°. IIII. kalendas maii, indictione XII". 1011.

Perg. Or. Konstanzer Officialatshand. Siegel des Ausstellers bekannt, befestigt wie an No. 432. Daumeneindruck. Cod. Sal. II, 334 No. CCCXIV.

1299. Mai 1. Kirchheim. Herzog Hermann vou Teck verkauft an das Kloster Salem alle seine Besitzungen in Steinbach, ausgenommen die Fischenz in der Vils. 1012.

Universis hanc litteram inspecturis Hermannus dux de Tekke noticiam rei geste. Ut contractus bone fidei, rite ac legittime celebrati, in suo robore perseverent, expedit, ut literarum indiciis et dictis testium tenaci et incommutabili memorie commendentur. Eapropter presentes noverint et futuri,

quod cum nos oppressi essemus oneribus debitorum, nec ab illis nisi per distractionem rerum nostrarum possemus aliqualiter liberari, possessiones nostras universas sitas in Stainbach iure nobis proprietario pertinentes empcioni decrevimus exponendas, et cum inter alios ad empcionem procedere volentes honorabiles in Christo . . abbas et conventus monasterii de Salem, ordinis Cysterciensis, Constanciensis dyocesis, utilius nobis et melius precium obtulissent, possessiones easdem in Stainbach omnes et singulas nobis pertinentes cum iure patronatus ecclesie in Stainbach ipsis possessionibus annexo et curia dicta Vritaghove et hominibus subnotatis, iure nobis proprietario pertinentibus, videlicet H. dicto Gerloch, Diemüt et Judela, sororibus ipsius, Gerloch, fratruele eorundem, et Cünrado, villico curie dicte Vritaghove supradicte, ac hominibus universis, iure nobis advocaticio et ecclesie in Kilchain [341] iure proprietario pertinentibus et tempore dicto1 in Stainbach residentibus ac aliis attinenciis universis, agris videlicet cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, virgultis, nemoribus, uno dicto Snait, altero dicto Birkach, et aliis, si qua nobis specialiter ibidem pertinebant, ac aliis ibidem ville seu oppido in Stainbach attinentibus, viis, inviis, aquis, aqueductibus, agris sitis prope Blochingen in ulteriori parte fluvii dicti Vilse et citra et pratis ibidem et in ulteriori parte dicti fluvii sitis cum paludibus dictis Altahe iam vel in posterum in eisdem pratis existentibus, que navigio attingi non possunt, et nobis . pertinentibus, que quidem prata et agros homines ville in Blochingen a nobis tenuerunt et coluerunt, ac aliis iuribus universis, bannis, iurisdictionibus, iure, quod dicitur ehafti, ac aliis intus et extra tacitis et expressis eisdem possessionibus in Stainbach et curie prenotate pertinentibus pro mille octingentis marcis librarum hallensium, quorum mille iam nos recepisse et in utilitatem nostram evidentem, videlicet in exoneracionem debitorum nostrorum, convertisse, reliquas octingentas libras nobis deberi secundum condictum cum eisdem de Salem in festo beati Johannis baptiste proxime venturo profitemur et recognoscimus, iusto vendicionis titulo de consensu omnium, quorum intererat, vendidimus, tradidimus et donavimus, ab ipsis ipsorumque monasterio cum omnibus suis attinentiis, ut premissum est, et iuribus tam corporalibus,

1 Cod. Sal. hat dicti.

quam incorporalibus iure proprietatis libere et quiete possidendas sine cuiusvis obice contradictionis, adhibitis per nos in premissis omnibus et singulis verbis ac sollempnitatibus debitis et conswetis. Renunciamus igitur pro nobis nostrisque heredibus universis circa omnia premissa et quodlibet ex eisdem omni actioni, impeticioni, exceptioni non numerate pecunie, non tradite non solute, beneficio restitutionis in integrum, omni auxilio legum et canonum, omni conswetudini loci et patrie et generaliter ac specialiter omnibus, per que dictus contractus posset in posterum quovis ingenio violari. Et ad prestandum warandiam de omnibus et singulis premissis et subeundum omne periculum evictionis omneque dampnum et interesse, si qua prefatis de Salem ex dicto contractu inminebunt, in quantum de iure subire debemus, nos nostrosque heredes unâ cum filio nostro Ludwico obligamus per presentes. Excepimus tamen et reservavimus nobis piscinas in fluvio dicto Vilse. Et in evidenciam omnium premissorum ipsorumque incommutabilem firmitatem presens instrumentum eisdem de Salem nostro sigillo tradidimus communitum. Ego Ludwicus dux de Tekke iunior omnia [342] et singula premissa vera esse profiteor et de consensu meo pleno et expresso facta. Et ad exequendum ea, in quantum me contingunt, me obligo per presentes iuramento prestito corporali, et quia sigillo proprio non utor, sigillo patris mei predicti usus sum in testimonium omnium premissorum. Actum in Kilchain anno domini M° CC XCO IX°, kalendas maii, indictione XII, subnotatis testibus presentibus et ad hoc vocatis, videlicet nobili viro Cunrado comite de Landowe, honorabili viro magistro Ůl(rico) notario, canonico sancti Mauricii Augustensis, viris strennuis Marquardo de Lichtnegge, Wolframmo dicto Hôhschlizze, militibus, Marquardo capitaneo et H. Stainbîz, Ruperto et Růdgero Ruperto fratribus, Walt (ero) de Rindbach, civibus in Ezzelingen, ac nobili viro Cunrado duce juniore de Tekke, Marquardo dicto Kæner, Eber(hardo) de Schambach, Diepoldo de Kilchain, fratre Dietrico de Bermatingen, C. medio cellerario, Dietrico de Nivfron, monachis in Salem, fratre Ber(toldo), provisore domus in Ezzelingen, aliisque pluribus fidedignis. Cod. Sal. II, 340 No. CCCXXII. Reg. Ztschr. 3, 251.

1 Cod. Sal. hat verborum.

« السابقةمتابعة »