صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

pervenerint, quod cum inter venerabiles in Christo . . abbatem et conventum monasterii de Salem ex una, Hainricum dictum || Bletz et Willeburgim, uxorem ipsius, ex parte altera super possessionibus sitis in Rigerswiler, omnibus ecclesie in Wildorf pertinentibus questio verteretur, tandem ex parte prefatorum de Salem in viros strennuos Burchardum de Heggelnbach et Fridericum de Mænlishouen milites, ex parte vero Hainrici, famuli nostri, et . . uxoris sue prefatorum in Růd(olfum) de Wolfurt et . . dictum Lóber milites extitit compromissum, tamquam in veros arbitros, illi vero virum strennuum Hainricum, ministrum de Phullendorf, dictum Gremlich eligentes pro medio et communi, fuerunt concorditer arbitrati, quod Hainricus et Willeburgis predicti possessiones casdem a rectore ecclesie in Wildorf in feodum se habere probarent, ut asserebant, per vivos testes vel per publicum instrumentum concessionem continens et nomen rectoris ecclesie sepedicte, quod cum facere se non posse profiterentur, iidem arbitri per medium, quem assumpserant, prefatos de Salem nomine ecclesie memorate ab impeticione Hainrici et Willeburgis antedictorum denunciaverunt publice absolutos, possessiones prenotatas ipsi ecclesie adiudicantes iusticia mediante. Actum apud Vberlingen anno domini Mo CC' LXXX° nono, VI. kalendas augusti, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet viro religioso fratre Helwigo de domo hospitalis Sancti Johannis, viris discretis Ülrico dicto Vogt, Hainrico Ehingario seniore, H. filio ipsius, Alberto de H8dorf, Ber(htoldo) dicto Rober, Jo(hanne) filio ipsius, H. dicto Gabel, H(ainrico) cellerario maiore in Salem, H(ainrico) de Ilmense monacho ibidem, aliisque pluribus fide dignis. Verum quia H(ainricus) et Willeburgis sepefati iuri, siquid habebant in ipsis possessionibus, secundum premissum arbitrium renunciare contempserunt, per eosdem de Salem excommunicationis fuerunt vinculis innodati, tandemque ut absolutionis beneficium consequi valerent, iuri, si quid habebant vel habere videbantur, renunciare sunt compulsi ad manus Gebzonis, viceplebani in Wildorf, in loco prenotato videlicet in Rigerswiler, hiis testibus presentibus, eodem anno kalendis octobris, videlicet C. dicto Haldener, C. Crumphar, C. dicto Albreht, Ortolfo dicto Segener, C. dicto Simeler, R. Pergamenario, Gerungo dicto Ekhart, fratribus conversis in Salem, aliisque pluribus probis viris. In horum igitur omnium evidenciam hanc litteram predictis domino abbati et conventui nostris sigillis porreximus communitam. Nos H(ainricus) et Willeburgis prenotati omnia et singula premissa vera esse profitentes, sub appensione sigillorum dominorum nostrorum de Hohenuelse prefatorum, renunciamus omni iuri tam in genere quam in specie, quod nobis in possessionibus sepedictis competebat vel competere videbatur pro nobis nostrisque heredibus universis.

Perg. Or. Fremde land. Mit den wie an No. 432 befestigten Siegeln der Aussteller aus Malta, wie an No. 722 (je mit einem Daumeneindruck). Cod. Sal. III, 246 No. CCII.

1289. Sept. 18. Markdorf. Der Landrichter Swigger von Deggenhausen beurkundet, dass Cůnradus dictus Gattenhaimer, famulus monasterii de Salem, mit Zustimmung seiner Ehefrau Cristine, alle seine Besitzungen in Vizzenwiler, genannt Vizzenhaimsgüt, die ihm eigenthümlich gehören, sowie einen Obstgarten (pomerium) daselbst und eine Wiese in Wengelingen, genannt der bröle, welchen er von dem genannten Kloster als Zinslehen besitzt, demselben zu Eigenthum übertragen habe. Actum apud Martorf, anno domini Mo CC° LXXXIX°. XIIII. kalendas octobris, hiis testibus presentibus et rogatis, videlicet honorandis viris Alberto rectore ecclesie in Vrnowe, Ber(htoldo) socio ipsius, dicto Sahse, Bur(cardo) viceplebano in Bende, sacerdotibus, Hainrico edituo, H. dicto Wattenberch, clericis, H. dicto Pauai, Ber(htoldo) ministro, Ja(cobo) de Bermetingen, Nycolao de Bunkouen, H. dicto Zolner, H. dicto Schúlle, civibus in Martorf aliisque pluribus probis viris. 761.

Perg. Or. Fremde Hand Siegel des Ausstellers aus Malta an Pergamentstreifen wie an No. 621 (gratartig erhöht mit 3 Einkerbungen). Cod. Sal. III, 232 No. CLXXXIX.

1289. Oct. 2. Seefelden. Dekan uud Capitel der Domkirche zu Konstanz beurkunden einen mit dem Kloster Salem vollzogenen Tausch von Gütern und Zebnten zu Kaltbrunn und Gerboltsweiler. 762.

In nomine domini amen. Nos R. decanus totumque capitulum ecclesie Constantiensis profitemur publice per presentes, quod nos de communi consilio et assensu, dilectorum in Christo domini . . abbatis et conventus monasterii de Salem postulacionibus inclinati, II duos agros sitos aput Kaltenbrunnen, quorum unum excoluit Củnradus dictus Ziphel, alter autem

possessionibus dictis || vulgariter des gut von Tannenvels pertinebat, et pratum situm ibidem in vivario, quod iidem de Salem construxerunt, pro tribus aliis agris, uno vulgariter dicto daz lant uf Blaichun, altero, qui possessionibus, quas excolit Úlricus de Watte pertinere dinoscitur, tercio' vero possessionibus dicti vulgariter Schrodel attinenti, predictis de Salem nomine commutationis seu concambii dedimus, ab ipsis ipsorumque monasterio in perpetuum libere possidenda, presertim cum Burcardus dictus Hûg de Ýldingen, Cůnradus de Gerboltswiler, Ulricus dictus Vederli, C. dictus Håbet, Ber(htoldus) de Nusdorf, H. dictus Aigelli, quibus nos in predictam commutationem, ut ecclesie nostra indempnis permaneret, commisimus vices nostras, iuramento firmaverint corporali, quod agri prenotati, quos a prefatis de Salem in commutationem recepimus, melioris conditionis sint, quam agri et pratum, que nos ipsis dedimus pro eisdem. Preterea decimam feni, quam de pratis quibusdam in vivario constitutis percipere deberemus, annuatim ad unum solidum per predictos viros estimatam, et unam karratain feni, quam iure decime in Kaltenbrunnen hactenus percepimus, eisdem de Salem cum iure, quod nobis ibi pertinebat, pro iure advocatie in Gerbolts wiler, quod ipsis unum modium avene et quinque solidos denariorum annis singulis persolvebat, etiam nomine commutationis et concambii dedimus et in ipsos ipsorumque monasterium transtulimus et transferimus per presentes. Renunciamus igitur pro nobis nostrisque, qui pro tempore fuerint, successoribus omni iuri, quod nobis in agris et decimis prenominatis competebat vel competere videbatur. In cuius facti evidentiam et robur perpetue firmitatis presentem literam sigillo nostri capituli sepedictis de Salem porreximus communitam. Actum apud Seuelt anno domini M° CC° LXXXIX°. VI. nonas octobris, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet H. dicto Buggensegel C. dicto Schüler, C. dicto Waibel, Bur(cardo) dicto de Grasebůrron, C. Fabro, Ber(htoldo) de Langenowe, H. dicto Itun sun, Hermanno Villico, Ber(htoldo) dicto Burst, aliisque pluribus probis viris.

Perg. Or. Fremde, wohl Konstanzer Hand. Siegel des Domcapitels bekannt, aus Malta, an Pergamentstreifen (Rückseite durch Fingerdruck erhöbt, mit 3 ganz kurzen Einschnitten). Cod. Sal. III, 243 No. CXCVIIII.

I Von hier an andere Tinte.

1289. Oct. 28. Mengen. Hainricus' advocatus dictus de Hettelingen et consules civitatis in Mangen beurkunden, dass die Brüder Heinrich und Hermann Golenze, nachdem sie in einem Streite mit dem Kloster Salem über gewisse der Kirche zu Weildorf (Wildorf) gehörige Güter in Rickertsweiler (Riggerswilar) übereingekommen waren, die Entscheidung dem Kirchrector Cuno in Mengen und dem dortigen Bürger Berchtold zu überlassen, auf deren Ausspruch hin gegen eine Summe von 2 Pfund und 5 Schilling Konstanzer Pfennige allen ihren Rechten an die genannten Güter eidlich (prestita iuratoria cautione) und unter dem Siegel der Stadt entsagten. Actum apud Mangen anno domini Mo CC° LXXX° nono, quinto kalendas novembris, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet discretis viris Hainrico de Swarzach, Cůnrado dicto Schůheli, Werhero dicto der Arzat, Hainrico Bezeli, Ulrico Precone, Burchardo Sutore, Ulrico de Haigingen, Werhero Gerbot, civibus in Mangen, aliisque pluribus fidedignis,

763. Perg. Or. Fremde Hand. Siegel der Stadt Mengen aus Malta, an Pergamentstreifen, dreieckschildförmig, 45:35 mm (IV A 2), im Schilde ein nach rechts aufsteigender Löwe, links von demselben ein stehender Mond (?). Umschrift: + s. ydiversitatis. civiym. I. mangen. (Rückseite gratartig erhöht mit 3 kurzen Einschnitten.) Cod. Sal. III, 247 No. CCIII.

1289. Oct. 31. Otterswang. Hermannus Pincerna de Otelzwanch genehmigt, dass Hainricus de Diepolzwiller seine Besitzungen in Sigemarsruti und in Diepolzwillår (ad culturam duorum boum se extendentes) an das Kloster Salem verkaufe. Actum apud? Otelswanch anno domini Mo CC° LXXXIX° pridie kalendas novembris, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet Gerungo dicto der Wirte, . . dicto Stegeli, fratre Hainrico) de Ilminse, monacho in Salem, H. dicto Clåffeli, servo ipsius, aliisque pluribus fide dignis. 764.

Perg. Or. Salemer Hand. Siegel des Ausstellers aus Malta an Pergamentstreifen, wie an No. 545. (Rückseite stark erhöht, mit 3 tiefen Einkerbungen.) Cod. Sal. III, 277 No. CCXXVII.

1289. Nov. 14. Ehingen. Úlricus comes de Berge überlässt dem Kloster Salem die drei Theile des grossen und kleinen Zehnten in opido dicto Staingunstetten, der im Ganzen nur

1 Der Name von anderer Hand mit anderer Tinte nachgetragen. -2 Von hier an grössere Schrift und andere Tinte.

vier Theile umfasst, welche der von ihm mit demselben belehnte Cůnradus dictus Tattan de Swainhusen um 14 Pfund Heller demselben verkauft und ihm resigniert hatte, diesem Kloster zu l'echtem Eigenthum. Actum apud Ehingen anno domini Mo CC LXXX° nono, XVIII. kalendas decembris, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet Cůnrado de Volkershain, Hainrico dicto Craft, viris discretis Cůnrado ministro dicto Zæhe, Bertoldo dicto Kindeler, Cůnrado Fabro de Haigingen, Hainrico medio cellerario in Salem dicto Gehůrne, aliisque pluribus probis viris.

765. Perg. Or. Fremde Hand. Siegel des Ausstellers aus Malta an Pergamentstreifen, rund, 60 mm, im damascierten Siegelfeld der fünfmal schräggetheilte Schild. Umschrift: p sigillym. wlrici. comitis. de. berge. (drei Daumeneiudrücke). Cod. Sal. III, 255 No. CCXI. Reg. Ztschr. 3, 482.

1289. Dez. 12. Buchhorn. Hugo, dei gracia comes de Werdenberch et de Sancto Monte, übergibt auf Bitten Friderici militis de Mænlishouen das Eigenthumsrecht der Besitzungen in loco dicto volgariter zem Wiler ob Frikingen, welche dieser von ihm zu Lehen trug und seither einer Namens der Lange baute, dem Kloster Salem. Actum apud Büchorn anno domini M° CC' LXXX° nono, II. idus decembris, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet nobili viro domino Hainrico de Belmunt, strennuis viris Hainrico de Mænlishouen, Her(manno) dicto Schambeler, Hainrico dicto Múris, Ottone de Santains, militibus, Her(manno) dicto Loser, Ar(noldo) de Mettenbüch, Her(manno) de Låbegge, H. Múris seniore, H. de Wachingen et Her(manno) dicto Witzige aliisque pluribus fidedignis.

766. Perg. Or. Fremde Hand. Siegel des Ausstellers aus Malta an einem schmalen und sehr langen Pergamentstreifen, verkehrt anhängend, ziemlich beschädigt, wie an No. 750 (3 Daumeneindrücke). Cod. Sal. III, 256. Reg. Ztschr. 3, 238.

1290. Jan. 1. Wendlingen. März 28. Markdorf. Hugo Graf von Werdenberg und Heiligenberg beurkundet den Verkauf von Gütern zu Wendlingen durch Hermann Vinke, den Einsiedler, an das Kloster Salem

767. Omnibus hanc literam inspecturis Hugo de Werdenberch et de Sancto Monte comes rei geste noticiam cum salute. Vergentis in senium seculi corruptela ad || lites et calumpnias facilis et proclivis monet ea, que inter homines rationabiliter

« السابقةمتابعة »