صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanis pontificibus, predecessoribus nostris, sive per privilegia sive per alias indulgentias vobis et monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis seu monasterio predicto indultas, sicut eas iuste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei || et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctam Sabinam || III. nonas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

Perg. Or. mit Bleibulle an rothen nnd gelben Seidenfäden, auf der einen Seite die Apostelköpfe, auf der andern: hono rivs pp. IIII. Unter der sehr breiten Falte links M. rec., auf der Falte rechts unten: Angls. Rom.

1286. Mai 15. Rom. Papst Honorius IV. beauftragt den Abt von Reichenau, das Kloster Salem in dem ihm durch Angehörige der Städte und Diöcesen Salzburg, Augsburg und Konstanz vielfach verweigerten Bezug der Einkünfte aus seinen Besitzungen zu schützen. 705.

Honorius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio . . abbati monasterii Augie Maioris, Constantiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum. . abbatis et conventus monasterii de Salem, Cisterciensis ordinis, nobis extitit intimatum, quod nonnulli clerici et ecclesiastice persone || tam religiose, quam seculares, in dignitatibus et personalibus co(n)stitute, necnon comites, barones, nobiles, milites et alii laici Salzeburgensis, Con stantiensis et Augustensis civitatum et diocesium, qui terras, domos, possessiones et alia bona immobilia sub annuo censu seu redditu a monasterio ipso tenent, censum sive redditum huiusmodi dictis abbati et conventui, ut tenetur, exhibere non curant, quamquam terrarum et aliorum premissorum bonorum possessionem pacificam habeant et fructus cum integritate percipiant eorundem, propter quod dictis abbati et conventui grave imminet preiudicium dictoque monasterio non modicum detrimentum. Quare iidem abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut de oportuno sibi super hoc remedio sub

venire paterna sollicitudine curaremus. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, dictos clericos, personas, comites, barones, nobiles, milites et alios, quod censum seu redditum memoratum' prelibatis abbati et conventui exhibeant integre, ut tenentur, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, previa ratione compellas, proviso, ne in terras dictorum comitum, baronum et nobilium excommunicationis vel interdicti sententiam proferas, nisi super hoc a nobis mandatum receperis speciale. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Rome apud Sanctam Sabinam idibus maii, pontificatus nostri anno primo.

Perg. Or. Bulle abgefallen. Unter der Falte links: M. rec. Auf der Falte rechts pu. Auf der Rückseite oben in der Mitte: P. et Phis. de Asisso.

1286. März 22. Konstanz. Mai 16. Rheinau. Bischof Rudolf II. von Konstanz bestätigt den Verkauf des Eigenthumsrechts von Gütern in Pfaffenhofen (Phaffenhouen) durch seinen Dienstmann (ministerialis) Cunradus Weldenarius cognomento dictus Bogenstain um 45 Mark Silber an das Kloster Salem, von welchem derselbe diese Güter seither gegen einen Jahreszins von 1/2 Pfund Wachs inne hatte. Actum apud Constantiam anno domini M° CC° octogesimo sexto, in crastino Benedicti, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet domino Hainrico Pincerna de Wintersteten, Friderico et Cůnrado fratribus dictis de Mænlinshouen, militibus et Růdolfo Johelario dicto Ruhe, cive Constantiense, fratre Wernhero dicto. Awnculo, fratre Burchardo dicto de Bûrctor et fratre Eberhardo dicto de Stegborun, monachis in Salem, aliisque viris pluribus fide dignis. Datum Rinaugie eodem anno XVII. kalendas junii. Der genannte Konrad bekennt sich unter des Bischofs Siegel zu dem vorstehenden und verzichtet auf alle Ansprüche an diese Besitzungen. 706.

Perg. Or. Fremde Hand. An Pergamentstreifen das bekannte Siegel des Bischofs Rudolf II. aus Malta. (Drei schräge Einkerbungen auf der Rückseite.) Cod. Sal. III, 26 No. XXIIII. Reg. Ztschr. 3, 233.

1 Zwischen memoratum und prelibatis cine Rasur von ca. 30 mm Länge.

1286. Mai 16. Schattbuch. Swiggerus de Theggenhusen, dictus Sunnenkalp, iudex provincialis in toto comitatu Sancti Montis constitutus verkauft an das Kloster Salem das Eigenthumsrecht seines Hofes in Waldbeuren (Waltbùrren), welches Eberhardus dictus de Hagingen von ihm zu Lehen trug, um 4 Pfund Pfennig. Actum apud Schattbůch anno domini M° CC° LXXXVI. XVII. kalendas iunii.

707.

Perg. Or. Fremde Hand. An Pergamentstreifen das Siegel des Ausstellers aus Malta wie an No. 621. (Gratartig erhöht mit 2 Einkerbungen.) Die Namen der Zeugen, für welche Platz freigelassen ist, fehlen. Cod. Sal. III, 57, No. XLIX.

1286. Juli 1. Ulm. Heinricus marchio de Burgowe übergibt Eglolfs Güter (bona Eglolfi) in Mettenberg (Mettenberc), welche Ritter Heinrich von Tanne und Heinrich Chienast von ihm zu Lehen trugen und seither freiwillig in seine Hände resignierten, der Aebtissin und dem Convent der Frauen in Heggbach (Heggebah). Zeugen: Heinricus prepositus Sancti Michahelis in insula aput Vlmam, . . dictus Arlabus, sacerdos, Cunradus de Berge, Chunradus dictus Gnuscho, Marquardus de Blaichun, Lodwicus de Mornhusen, milites, Arnoldus de Gerenberc, Eglolfus et Cünradus de Knoringen. Datum et actum Vlme anno domini millesimo CC LXXXVIo. kalendis julii. 708.

Perg. Or. Fremde Hand, Schrift sehr verblichen. Siegel des Ausstellers abgefallen, liegt bei der Urkunde, aus Wachs, wie an No. 429. (Auf der Rückseite zwei unregelmässige Eindrücke.) Diese Besitzungen kamen im Jahre 1304 durch Kauf an Salem.

1286. Juli 23. Adelsreuthe. Hugo comes dictus de Werdenberch vertauscht seine Besitzungen in Ellenweiler (Ellenwiller), ferner eine Hofstatt mit Haus und Obstgarten in Wolketsweiler (Wolgårswiller), welche die Witwe Sunnenbergin inne hat, an das Kloster Salem gegen dessen Besitzungen in Vockenweiler (Vokenwillær), welche es von dem Schenk Hermann als Ersatz für zugefügten Schaden erhalten hat und deren Ertrag auf jährlich 3 Pfund weniger 2 Schilling geschätzt wird. Actum apud Adilsruthi anno domini M° CC° LXXXVI. X. kalendas augusti, presentibus his testibus et rogatis, videlicet Hermanno de Monteforti, Hainrico de Man

lishouen, Ottone Advocato de Sancto Monte, militibus, Cunrado de Bodeme, Burchardo de Ramsperch, Friderico de Nordelingen, dicto Hantgi, Jacobo de Dorrenburrun aliisque pluribus probis viris, cum hec apud Salem consumarentur. 709.

Perg. Or. Fremde Hand. Die Namen der Zeugen grösser geschrieben und mit anderer Tinte. Siegel des Ausstellers an einem sehr langen und schmalen Pergamentstreifen, aus Wachs, (III B 3) rund, 70 mm, ein nach rechts sprengender Reiter, auf dem Helm als Kleinod die Infel, auf Schild, Fahne und Pferdedecke das bekannte Wappenbild (Kirchenfahne). Umschrift: s. hvgonis. co(mi)tis. de. werdenberch. (Tiefer Daumeneindruck.) Cod. Sal. III, 116 No. CVII.

1286. Aug. 21. Schattbuch. Der Landrichter Swigger erlässt einen Urtheilsspruch in Streitsachen des Klosters Salem gegen Ulrich Hoigir über das sog. Brändelinsgut in Frickingen. 710.

Universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Swiggerus, iudex provincialis per totum comitatum Sancti Montis constitutus, rei geste, noticiam || cum salute. Notum fieri decrevi presentium per tenorem, quod cum venerabiles in Christo.. abbas et conventus de Salem possessiones in Frickingen || sitas, Brandilinsgit vulgariter dictas, quiete et pacifice possiderent tempore aliquanto, et Ülricus dictus Hoigir in eisdem possessionibus eosdem || de Salêm impeteret, optinuit coram me sententiam diffinitivam, ut in earundem possessionum induceretur in corporalem possessionem, iidem vero domini de Salem, hoc intelligentes, easdem possessiones in iudicio coram me iterato optinuerunt, ipsas recuperantes legitime de cetero possidendas. Item secundo ad me venit dictus Hoigir in iudicio constitutum, palam omnibus optinuit, quod antea corporalem possessionem in predictis possessionibus optinuerit, quod prelibati de Salem intelligentes per communem sententiam omnium circumstantium, cum de eisdem possessionibus eicerentur absque iudicio, iniuriam pacientes, optinuerunt sine contradictione omnium, qui intererant, ut in sepedictis possessionibus ab omni impeticione securi sint, si predictus Hoigir ipsos impetiverit, werandum eorum, ubi ius1 dictaverit, debent pro se debite presentare ad respondendum de possessionibus antedictis. Ad evidenciam igitur omnium premissorum presentem cedulam sepius dictis de Salêm sigilli mei munimine tradidi consignatam pro testimonio et cautela. 1 Im Or. steht vibi ius (oder uis?).

Datum apud Schatbých, anno domini M° CC° LXXX sexto, feria quarta post assumptionem beate Marie, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet dominis Hainrico de Nivfrun, Hainrico ministro de Pfullindorf, Hainrico dicto Græmlich, H. de Mænlinshouen, Ottone Advocato de Sancto Monte, militibus, item Cunrado de Obrostunwiler, . . scolastico de Mængin, Her(manno) ministro de Vrnowe, Růd(olfo) ministro de Sancto Monte, Bur(cardo) dicto Walch et aliis quam pluribus fide dignis.

Perg. Or. Fremde Hand. Siegel des Ausstellers befestigt wie an No. 432, aus Wachs, wie an No. 621. (2 Einkerbungen.) Der Wortlaut des Textes ist etwas unklar, vielleicht corrumpiert.

1286. Oct. 18. Ravensburg. Der königliche Landrichter Heinrich von Neideck beurkundet, dass vor ihm Heinrich von Bafendorf sich bereit erklärt habe, bezüglich seiner an das Kloster Salem verkauften Güter und Eigenleute Gewähr zu sein.

711.

H(ainricus) nobilis de Nidegge, iudex provincialis auctoritate regia constitutus, omnibus || presentium inspectoribus salutem cum noticia subscriptorum. Significamus vobis || singulis et universis, ad quos presens scriptum pervenerit, quod H(ainricus) miles de Bafendorf, constitutus coram nobis apud Ravenspurch feria secunda post festum beati Galli, die placiti generalis, publice professus fuit, quod ipse super possessionibus in Kepfingen et in Willandeskilche et sedecim hominibus, quas scilicet possessiones et homines religiosis viris domino . . abbati et conventui de Salem iusto emptionis titulo dederat ad emendum, pro se et heredibus suis et aliis quibuscumque de iure debeat esse warandus et quicquid predicti monachi comodi vel utilitatis super predictis possessionibus et hominibus excogitare poterunt, ad hoc se predictus H(ainricus) miles finaliter obligavit. Ad hec predicto H(ainrico) militi sententiatum coram nobis fuit, quod ipse possessiones suas sine resignatione suorum puerorum bene venderet et alienaret. In cuius rei certitudinem presentes sigillo nostro et domini Mar(quardi) de Schellenberc confirmamus. Datum die et loco predicto, indictione XIIII".

Perg. Or. Fremde Hand, sehr kleine Schrift. Siegel des Ausstellers abgegangen, Siegel des Marquard von Schellenberg gleich dem abgefallenen wie an No. 432 befestigt, aus Wachs wie an No. 712, beschädigt (3 Einkerbungen). Cod. Sal. I, 318 No. CLXXXVII.

« السابقةمتابعة »