صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Wir? Růdolf von gottis gnaden, der bischof von Kostenz, unde Nicolaus, der abt von Luzela, viriehen, daz daz ware ist, daz an disem brieve stat, unde ze ainem úrkunde so henkent wir úsir insigil an disen brief durch die bette iewedirs tails der hievor genemmet ist.

Wir? Růdolf von Tanhain, ain ritter, unde Diemůt, sin husvrowe, vergehen offenliche, swaz an disem brieve geschriben ist unde daz wir habin uf gegeben diu gůt alliu, diu davor genemmet sint, unde swaz dazů hóret, useren herren von Salmanswillår, unde verzihen ús allez dez rehtez, daz wir an dem gåte allem heton, fur uns unde fur alle usir erben, unde binde ih Růdolf mich, wer ze sinde ain ganzes iare unde númme für alle die, die diz gůt ansprechen went. Unde ze ainem úrkúnde allir dirre dinge, so han ich gebetten disen brief sigiln mit mines herren dez bischoffis Rudolfis insigil von Kostenz, und hen oh minen herren von Salmanswiller min insigil dar an gehenket, daz ez iemmer me state si. Wir, dir abt unde diu saminunge davor genemmte, viriehent oh, daz wir daz vor geshriben korn, win unde phenninge unde daz andir hern Růdolf sulent gen ganzelich, stirbt vro Diemůt, und sulent oh ir gen, daz da genemmet ist, gánzelichen, stirbt er.

Perg. Or. Salemer Hand. 4 Siegel aus Malta an schmalen Pergamentstreifen: 1–3 des Bischofs Rudolf von Konstanz, der Aebte von Lützel und Salem, bekannt, – 4. des Rudolf von Tannheim, dreieckschildförmig, 35:24 mm, (IV A 2) im Dreieckschild ein Tannenbaum. Umschrift: + s'.

rýdol'. militis. do. tanbain. (1 mit 3 Daumeneindrücken, 2 glatt, 3 und 4 , mit je 1 Daumeneindruck). Cod. Sal. III, 267. No. CCXVIII.

1290. Febr. 22. Konstanz. Johannes von Bodman und Hermann von Sulzberg leisten dem Kloster Salem Bürgschaft für die richtige Abtretung der von Ulrich von Bodman erkauften Besitzungen bei Langenrain und Kaltbrunn.

772. Omnibus Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Johannes de Bodemen necnon Hermannus de Sulzberc milites noticiam subscriptorum. Ad evitandam in posterum calumpniandi materiam expedit, ea, que geruntur, scripturarum testimoniis perhennari. Cum in contractu emptionis celebrate rite et legittime de possessionibus proprietariis dictis uf der Egge, sitis iuxta Langenrain, ac pratis sitis in Kaltenbrunnen cum omnibus suis pertinenciis, quocumque nomine censeantur, inter

Auch im Or. a linea.

honorabiles in Christo .. abbatem et conventum monasterii in Salem, ordinis Cysterciensis, Constantiensis dyocesis, emptores et virum strennuum Ülricum de Bodemen, militem, venditorem, iidem . . abbas et conventus monasterii de Salem oportunum et necessarium sibi estiment in premisso contractu, consensum honeste domine . . matris eiusdem domini Ülrici militis, necnon consensum et ratificationem domini Ulrici, rectoris ecclesie in Veltkilch, fratris Ulrici militis prelibati, pro cautela habundanti, ad petitionem sepedicti militis Ulrici de Bodemen bona fide nos scriptis presentibus obligamus ad procurandum cum effectu, quod tam ipsa domina mater eiusdem Ulrici militis infra mensem proximum, quam etiam dominus Ulricus, rector prenotatus, qui iam gratia studiorum in alienis partibus moram trahit, similiter infra spacium unius mensis, cum primum a studio ad partes istas reversus fuerit, consensum expressum et ratificationem contractui emptionis de possessionibus memoratis uf der Egge ac pratis in Kaltenbrunnen adhibebunt, difficultate qualibet non obstante, ratificando [265] nichilominus ea expresse, ipsa domina ipsoque rectore, que in instrumento emptionis super hoc confecto plenius continentur; ad hec bona fide nos obligamus ad reddendum prefatos . . abbatem et conventum monasterii de Salem indempnes, si in dictis possessionibus emptis in posterum eosdem suumve monasterium pati contigerit in toto vel in parte gravamen, detrimentum aliquod vel iacturam. Subiunctum est etiam per nos, quod si premissa de consensu videlicet ratificatione et alia in instrumento emptionis contenta per memoratam dominam et Úlricum rectorem fieri et ratificari cum effectu non procuravimus, ut est premissum, infra tempora superius prenotata, tam tempus mensis proximi quam etiam mensis, cum primum ipse dominus Ullricus) rector a studio reversus fuerit, in obstagium nos sub iuramento recipiemus in civitate Constantia ad monitionem . . abbatis et conventus monasterii de Salem more obsidum unà cum nobili viro H. de Göttingin, H. de Tetingin, C. Villico de Lötgeringin, militibus, Walthero advocato in Constantia, Jo(hanne) et Jo(hanne) dictis de Hof, filiis eiusdem, Wal(thero) Gozzone, filiastro ipsius, Wal(thero) et Ber(tholdo) dicto Schallenberc, civibus Constantiensis civitatis, qui se similiter ut obsides in obstagium recipiendum in civitate Constantia obligant per presentes. Si omnia et singula

de consensu et ratificatione ac alia infra tempora supra designata procurata per nos non fuerint cum effectu, donec fuerint in totum salubriter consummata, et si aliquem de obsidibus supra positis vel alterum ex nobis cedere vel decedere contigerit, alter eque ydoneus in locum illius infra mensis spacium subrogabitur, alioquin nos unâ cum aliis obsidibus predictis in obstagium recipere nos tenemur in civitate Constantia, commoniti, ut est predictum, inde non recedendo ac obstagium observando, quousque alter eque bonus fuerit subrogatus. In evidentiam autem omnium et singulorum premissorum, cessante omni imploratione iuris canonici, civilis, municipalis seu consuetudinarii, qua mediante premissa possent in toto vel in parte violari, sigilla nostra, item nos H. de Götingin, nobilis, [266] H. de Tetingin, Villicus de Lötgeringin, milites, sigilla nostra, ego quoque Waltherus advocatus in Constantia sigillum meum, quo et nos Johannes et Johannes de Houen, filii eiusdem, Waltherus G8zzo, filiaster predicti Waltheri, et Ber(tholdus) dictus Schallenberch, cives Constantienses, utimur in presenti, appendimus presentibus unà cum appensione sigilli domini Úl(rici) de Bodemen militis pro incommutabili observancia premissorum. Datum Constantie, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet fratre Eberhardo dicto de Stekboran, monacho in Salem, H. dicto Schilter, Bur(cardo) vnder Schophe et aliis quam pluribus fidedignis, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo, VIII°. kalendas martii, indictione III“.

Cod. Sal. III, 264 No. CCXVI. Erwähnt Ztschr. 3, 235. Vgl. No. 773 und 791.

1290. März 1. Arbon. Ůdelbildis, relicta quondam Růdolfi militis de Bodemen, verzichtet auf die ihr für ihre Lebensdauer zur Nutzniessung überwiesenen Besitzungen bei Langenrain und Kaltbrunn, welche ihre Söhne an das Kloster Salem verkauft haben, nachdem sie in nachstehender Weise durch ihre Söhne entschädigt worden: cum duabus curiis sitis in Môse et earum attinenciis universis et redditibus 18 solidorum an der Tumphübe et duabus libris et dimidia de schůpoza in Obernsumbri. Actum apud Arbonam anno domini Mo CC° XC°. kalendis martii, hiis testibus presentibus et ad hoc vocatis, scilicet honorandis viris Hainrico incurato in Bernanch, Walthero, socio . . decani in Arbona, H. dicto Behaim, Nycolao dicto Nepheli, Råd(olfo) de Roggewiler, H. Vrithoue, Burcardo Bodenzaph, Úlrico Schaffer, Úlrico Crůteli, Cůnrado, ministro de Lótkilch, R. dicto der Wirt in Arbona, H. dicto Happenmúli, fratre Eberhardo de Stecboran, monacho in Salem, fratre Cůnrado dicto Hohegerut, converso ibidem aliisque pluribus fidedignis.

773. Cod. Sal. III, 262 No. CCXV. Vgl. No. 772 u. 791.

1290. März 1. Konstanz. Bischof Rudolf II. von Konstanz genebmigt den Verkauf des Fischereirechtes auf einer Strecke des Rheins bei Konstanz durch die Brüder von Castell an das Kloster Salem. 774.

Růd(olfus)', dei gracia episcopus ecclesie Constanciensis, omnibus presentes literas inspecturis subscriptorum noticiam cum salute. Cum summa sit ratio, que pro religione facit, expedit ea, que sine gravi detrimento ecclesiarum || religiosis locis imperpetuum conceduntur, scripturarum indiciis tenaci et inconmutabili memorie conmendari. Noverint itaque universi, tam posteri quam presentes, quod cum viri discreti Dietegeno et Cůnradus milites de Castello |germani, Waltherus, Hainricus et Eblinus, fratres eorundem, ecclesie nostre ministeriales, ad emptionem castri in Nuwenberg cum suis pertinentiis universis ob communem ecclesie nostre et ob suam privatam utilitatem procedere voluissent || et eandem emptionem sine vendicione suarum possessionum et reddituum, quos a nobis tenuerunt in feodum et possederunt, consumere3 nullatenus potuissent, cumque honorabiles in Christo divina permissione . . abbas et conventus monasterii de Salem, ordinis Cysterciensis, nostre dyocesis, militibus et fratribus antedictis pro redditibus decem et quinque milium ac centum tantum numero piscium aridorum, qui wlgariter dicuntur gangvische, et pro iure capiendi eosdem pisces et alios, et pro duobus instrumentis“, que wlgariter dicuntur trahtan, et pro locis, qui wlgo gewelstet dicuntur, ac pro iure ducendi instrumenta eadem et capiendi pisces in locis predictis et piscandi cum eisdem ac fundis, dictis instrumentis et locis annexis et aliis pertinentiis ac iuribus universis, cum quibusdam feodis dictis instrumentis et juribus pertinentibus, quos quidem redditus

1 Verzierte Initiale. - 1 postre ist über der Zeile eingeschaltet. 3 Or. hat consumare. - 4 Or. hat instrumtis.

cum instrumentis, locis, fundis et juribus predictis dicti milites et fratres ipsorum habuerunt et possederunt in superiori parte Reni fluminis prope civitatem Constanciensem, incipiente ab alia parte vinee . . abbatis et conventus monasterii de Petri domo in parte superiori pontis Reni et se extendente ad ea loca fluminis Reni, que dicti milites et fratres ab Alberto, quondam patre ipsorum, milite supra et infra et circumquaque usque ad hec tempora tenuerunt et pacifice possederunt, de quibus etiam dictorum piscium redditus exsolvi debent annis singulis, ut est premissum, eisdem militibus et fratribus, dum ea, que predicta sunt, omnia et singula cum omni iure, quod in partibus et locis predictis ac fundis iidem milites et fratres hucusque possederunt, excepto dumtaxat banno piscium, qui dicuntur stúban, non capiendorum, exponerentur venditioni, maius et utilius precium obtulissent, prefati milites et fratres, receptis centum et tredecim marcis argenti puri et legalis ponderis Constanciensis a predictis .. abbate et conventu monasterii de Salem, quas se ab ipsis recepisse et in utilitatem evidentem ipsorum ac per consequens ecclesie nostre, videlicet in emptionem predicti castri in Nuwenberg cum suis pertinentiis universis, factam per eos a nobili viro Úlrico de Clingen seniore de castro antiquo dicto Klingen jure proprietatis seu allodii fore conversas, in nostri presentia recognoverunt, antedicti milites et fratres de Castello nobis humiliter supplicarunt, quatenus, recepta ab eis resignatione omnium et singulorum premissorum, eadem cum redditibus piscium prefatorum, fundis, locis et instrumentis et usu eorundem, prout superius sunt expressa, transferremus in . . abbatem et conventum sepedictos de Salem ipsorumque monasterium possidenda perpetuo titulo proprietatis pacifice et quiete. Nos itaque, considerantes, quod ecclesie nostre per emptionem castri predicti cum suis pertinentiis factam per dictos de Castello milites et fratres et per traditionem proprietatis eiusdem cum suis pertinentiis universis ipsis factam a dicto nobili de Clingen, sit sufficiens reconpensa, cum dictum castrum cum suis attinentiis sepedicti de Castello transferre nequeant in personas aliquas sue conditionis non existentes sine nostra manu et licentia speciali, omnia et singula supradicta redditusque piscium prefatorum cum locis, fundis et instrumentis ac omni jure tam in genere quam in specie, prout superius est ex

« السابقةمتابعة »