صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

pressum, accedente consensu et voluntate nostri capituli, libera et expressa ipsorumque approbatione et ratificatione intervenientibus, excepto dumtaxat jure et consuetudine banni seu prohibitionis piscium, qui wlgariter dicuntur stóban, non capiendorum, quod quidem jus tam banni quam prohibitionis dicti milites et fratres de Castello sibi retinuerunt specialiter et reservarunt, prefatis . . abbati et conventui de Salem ipsorumque monasterio contulimus et scriptis presentibus conferimus, proprietatis ac allodii titulo per ipsos ipsorumque monasterium habenda et possidenda eo jure eaque consuetudine, quibus dicti fratres a quondam . . patre ipsorum prenotato ea, que predicta sunt, omnia et singula cum redditibus piscium memoratorum hucusque tenuerunt et possederunt, imperpetuum pacifice et quiete, sine cuiusvis obice contradictionis. Et ad subeundum warandiam sub forma eadem dicti milites et fratres, ubicumque id de iure faciendum fuerit, in hiis, que sunt premissa, omnibus et singulis se suosque heredes memoratis . . abbati et conventui obligarunt. Ut autem ea, que premissa sunt, ac quodlibet eorundem sub stabilitate incommutabili perseverent, renunciamus circa ipsa et ipsorum quodlibet, tam pro nobis quam pro nostra ecclesia Constanciensi, de consensu expresso nostri capituli, beneficio restitutionis in integrum, literis a sede apostolica vel aliunde impetratis aut etiam impetrandis, defensioni non adhibite sollempnitatis, omnibus constitutionibus et statutis tam editis quam edendis, auxilio consuetudinis generalis et particularis, omni remedio legum et canonum et generaliter omni suffragio tam in genere quam in specie, quo mediante ea, que premissa sunt, vel ipsorum quodcumque ullo unquam possent tempore violari. Et in evidentiam premissorum et robur perpetuum presens instrumentum sepefatis . . abbati et conventui de Salem tradimus, sigillorum nostri et capituli ecclesie nostre necnon militum predictorum robore conmunitum. Nos . . prepositus, . . decanus totumque capitulum ecclesie Constanciensis, Dietegeno et Cůnradus, germani, milites de Castello supra nominati, recognoscentes et profitentes publice per presentes omnia et singula supradicta, prout premissa sunt, per nos et de nostro consensu pleno et expresso rite et legittime fore peracta, ad firmitatem inconmutabilem eorundem nostra sigilla huic appendimus instrumento. Actum apud Constanciam anno domini M° CC° LXXXX’, kalendis marcii, indictione IIIa, subnotatis testibus presentibus et ad hoc vocatis, videlicet honorando viro magistro C(ünrado) dicto Phefferhart, canonico ecclesie Sancti Johannis Constanciensis, strenuo viro Dietegeno milite dicto de Haidelberg, Jo(hanne) dicto Phefferhart, germano magistri Clůnradi) prenominati, Hermanno dicto Bosche, Růd(olfo) dicto Hopper, civibus Constanciensibus, Úlrico de Argon, Ber(tholdo) filio ipsius, C. dicto vor Wende, Petro dicto an Murgassvn, Cůnrado dicto Mvrer, Eber(hardo) dicto Bodemer, Úlrico dicto Sipplinger, C. dicto Nesteli, piscatoribus, Hainrico dicto Wilde, R. dicto in der Möli, similiter piscatoribus, fratre H(ainrico) maiore cellerario de Salem, fratre Bur(cardo) dicto ze Börgtor, et Hugone dicto in der Binde aliisque pluribus fidedignis.

Perg. Or. Hand der bischöflichen Kanzlei. 4 Siegel aus Malta an Pergamentstreifen anhängend: 1. des Bischofs Rudolf II , bekannt (3 schräglaufende Einschnitte). - 2. des Domcapitels (eingenäht). – 3. des Dietegen von Castell, dreieckschildförmig, 40:32 mm (IV B 1), im Siegelfelde ein Topfhelm mit daraufgesetztem Eisenhut und Kleinod (2 Flügel). Umschrift: + sigillum. dietegeois. de. castello. – 4. des Konrad von Castell, dreieckschildförmig 40:35 mm (IV A 2), im gespaltepen Schild ein leopardierter Löwe. Umschrift: + s.' củoradi. de. kastello. milits. (3 und 4 mit Daumeneindruck.) Cod. Sal. III, 257 No. CCXIII. Vgl. No. 775, 776 und 784.

1290. März 15. Konstanz. Albertus de Castello, Canonicus ecclesie Constantiensis, Diettegno et Cůnradus, fratres eius, milites, versprechen dem Kloster Salem unter Bezeichnung von drei Personen, die eventuell mit ihnen in Konstanz zum Einlager erscheinen sollen, nämlich Diettegno de Haidelberc, miles, Bartholomeus et Bur(cardus) filii monatarii de Constantia, in Betreft der dem Kloster verkauften Fischereirechte den Verzicht ihrer Brüder Walterus und Epplinus beibringen zu wollen, sobald der erstere nach Hause zurückgekehrt (ad propria remeaverit), der zweite volljährig geworden sein wird. Der Official des Hofes von Konstanz besiegelt auf Bitten der Aussteller die Urkunde. Datum et actum Constantie in curia dictorum abbatis et conventus (sc. de Salem) anno domini M° CC° LXXXX°. idus marcii, indictione tercia, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet domino Hainrico) dicto Zwicke, sacerdote, magistro Phefferhart, canonico ecclesie

Sancti Johannis Constantie, . . priore et cellerario monasterii de Salem, fratre Bur(cardo) dicto ze Burgitor, monacho ibidem, domino Diethelmo de Stainegge, milite et aliis pluribus fidedignis.

775. Perg. Or. Salemer Hand. 4 Siegel aus Malta an Pergamentstreifen: 1. des Officials, wie an No. 671. – 2. des Albert von Castell, spitzoval 40:26 mm (III A 2c in Verb. mit II B), die bl. Jungfrau mit dem Kinde, darunter kniend ein Kleriker. Umschrift: + s. alberti. de. castello. can. costacier. - 3. des Dietegno und 4. des Konrad von Castell wie an No. 774 (je 1 Daumeneindruck). Vgl. No. 774, 776 und 784.

1290. März 15. Konstanz. Der Official des Hofes zu Konstanz beurkundet die erfolgte Auszahlung des Kaufschillings für die von den Brüdern von Castell an das Kloster Salem verkaufte Fischereigerechtigkeit.

. 776. .. Officialis curie Constantiensis omnibus presentium inspectoribus salutem cum noticia subscriptorum. Noverint universi presentium inspectores, quod constituti coram nobis dominus Diettègeno et dominus Cůnradus fratres et milites dicti de Castello in figura iudicii recognoverunt || se pagatos esse in centum et 13 marcas argenti ponderis Constantiensis a dilectis in Christo . . abbate et conventu monasterii in Salem pro quibusdam || redditibus piscium et pro quodam iure piscandi, de quo ipsi redditus proveniunt, predictis abbati et conventui venditis, prout in instrumento super hoc confecto sub sigillis reverendi in Christo patris ac domini R(ůdolfi), dei gracia episcopi, et capituli ecclesie Constantiensis et predictorum fratrum Diettegenonis et Cůnradi plenius continetur. Confessique sunt coram nobis, quod de predictis centum et 13 marcis argenti sepedicti fratres de Castello receperunt personaliter centum marcas argenti ponderis supradicti, et quod ad iussum eorundem fratrum magister Cůn(radus) dictus Phefferhart, canonicus ecclesie Sancti Johannis in Constantia, pagatus fuerit in octo marcas argenti predicti ponderis, et Judeus dictus Sanwel de Vberlingen in quinque marcas ponderis iam sepedicti. In cuius rei evidentiam et testimonium premissorum ad petitionem predictorum . . abbatis et conventus monasterii de Salem sepedictorumque fratrum militum de Castello nos . . officialis curie Constantiensis memoratus et ego magister Cån(radus) dictus Phefferhart, canonicus Sancti Johannis supradictus, sigilla nostra duximus presentibus appendenda. Datum Constantie et actum anno domini Mo CC

LXXXX°., idus marcii, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet domino Hainrico dicto Ziwich, sacerdote, magistro Cůn(rado) dicto Phefferhart prenotato, • . priore et .. cellerario maiore monasterii in Salem, fratre Burcardo dicto ze Bürctor, monacho ibidem, domino Diettegenone milite dicto de Haidelberc, Johanne dicto de Hove seniore, filio advocati in Constantia, Bartholomeo filio monetarii Constantiensis, Cånrado dicto Goldast, H. dicto Vederli, Cůn(rado) dicto Schirm, Cůn(rado) dicto Tottnacher, Burcardo dicto Hvser, civibus Constantiensibus, et aliis pluribus fidedignis, indictione tercia.

Perg. Or. Fremde Hand, wohl des Konstanzer Officials. 2 Siegel aus Malta an Pergamentstreifen: 1. des Officials wie an No. 671 (Daumeneindruck). – 2. des Canonicus Konrad Pfefferhart, spitzoval 42:26 mm, II B. in dem mit Rankenarabesken verzierten Siegelfelde ein Kelch, auf demselben liegend das mit einem Nimbus umgebene Haupt Johannes des Täufers. Umschrift: † s. magri. coor. c(an)oici. sci. ioh'. Istn. (Rückseite glatt.) Vgl. No. 774, 775 und 784.

1290. Apr. 5. Munderkingen. Ulricus et Berhtoldus germani milites de Küngesegge beurkunden, dass ihre Schwester Margareta, relicta quondam Hainrici de Ånmarchingen, den halben Hof in Stadion (Stadgun), welchen H. Salzman baut und welcher ihr von ihrem verstorbenen Ehemann als Morgengabe verschrieben worden (nomine allodii, sub ratione donationis propter nuptias, que volgarite dicitur morgengabe), mit aller Zubehör dem Kloster Salem vergabt habe unter der Bedingung der Nutzniessung auf Lebenszeit gegen einen jährlich auf Martini fälligen Zins von einem halben Pfund Wachs. Actum apud Munderchingen, anno domini M° CC° XCO1 nonis aprilis, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet Anshelmo dicto vom Stain, H. dicto Stüphe, Jacobo ministro domine Margarete antedicte, Wern(hero) cellerario eiusdem, fratre Hainrico) dicto Gehvrne de Salem, fratre Gerungo dicto Eggehart, converso ibidem aliisque pluribus fidedignis. Es siegeln für sich und ihre Schwester die Aussteller.

777. Cod. Sal. II, 222 No. CLXXXIX. Reg. Ztschr. 3, 238.

1290. Apr. 9. Wettingen, Abt Volker von Wettingen beurkundet die von Johann von Luzern gemachte Pitanzstiftung und die hinsichtlich derselben dem Visitator des Klosters Wettingen, dem Abt von Salem, gemachte Auflage und dafür ausgesetzte Gebühr.

778. Universis Christi fidelibus presentem litteram inspecturis 1 CX ist nachträglich am Rande beigefügt.

frater Volkerus abbas totusque conventus monasterii || in Wethingen salutem et presentium cognoscere veritatem. Laudabile est scriptum, quod modernorum facta fideli serie || transmittit memorie posterorum. Noverint igitur, quos noscere fuerit oportunum, quod Johannes de Lucerna, amicus noster in domino || specialis, in augmentum suorum meritorum et subscriptarum salutem animarum nobis nostroque monasterio sexaginta libras denariorum iusto donationis titulo contulit, cum quibus quinque librarum redditus in valle Vranie comparavimus, quater in anno nostro conventui taliter distribuendos, ut in diebus anniversariorum videlicet patris predicti Johannis et matris et sue uxoris necnon sui, cum morte decesserit, una libra conventui die qualibet per cellerarium domus nostre, qui pro tempore fuerit, pro pitantia ministretur, que anniversaria in libro nostro anniversali conscribi debent et in nostro capitulo pronunciari. Idem etiam Johannes in nostro cimiterio ob sui memoriam et ibidem sepultorum reverentiam lumen erexit, statuans et ordinans, ut una libra de predictis quinque libris in eiusdem luminis usum die noctuque ardentis sine fraude per antedictum cellerarium expendatur. Et ne tam pia ordinatio frustretur in posterum, diligentie visitatoris nostri de Salem sepedictus Johannes duxit taliter committendum, ut in singulis suis visitationibus inquirat, si illo anno ordinatio prehabita sit servata, et quotiens ipsam neglectam invenerit, tot libre denariorum sibi dari debent, conventui de Salem pro pitantia ministranda. Et ut ipse visitator ad faciendam inquisitionem huiusmodi moneatur, ordinavit sepedictus Johannes, ut in singulis visitationibus sibi duo solidi denariorum per sepedictum cellerarium largiantur. In cuius ordinationis conservationem et executionem sigillum nostrum, quo et nos conventus utimur, presenti littere duximus appendendum. Datum Wethingen anno domini M° CC° LXXXX° in octava pasche.

Perg. Or. Fremde, wohl Wettinger Hand. Von dem Siegel des Abtes (aus Wachs, befestigt wie an No. 432, II B) hängt nur noch ein Fragment an der Urkunde.

1290. Apr. 13. Dettingen. Heinrich von Dettingen, Ritter, verkauft an das Kloster Salem Besitzungen genannter Eigenleute in Kalkreuthe, die er durch Güter in Wahlwies entschädigt.

779. Universis hanc litteram inspecturis Hainricus miles de

« السابقةمتابعة »