صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

664. — Bischof Richard von Worms verleiht Denjenigen in seiner

Diöcese, welche den von Eibingen ausgesandten Collectoren
Beisteuern für den Neubau der dortigen baufälligen Marien-
kirche geben, Ablässe mit der Bestimmung, dass der dortige
Clerus keine Abgaben von den eingehenden Beiträgen erheben

soll. Worms 1257 Juni 27.

Richardus dei gracia Wormaciensis episcopus universis abbatibus, prepositis, . . prioribus, . . decanis, . . plebanis aliisque ecclesiarum rectoribus seu vicariis in dyocesi nostra constitutis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal eterni iudicis recepturi prout in corpore gesserimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem extreme messionis operibus misericordie prevenire, quoniam qui parce seminat, parce etiam metet et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus etiam metet vitam eternam. Cum igitur ecclesia beate virginis Marie in Ybinguen 1) pre nimia sui vetustate quasi destructa et ita penitus desolata fuerit, quod propriis facultatibus reformari non possit, universali succursu Christi fidelium eidem est consulendum et operibus misericordie et elemosinarum largitione expedit subveniri. Vestram igitur monemus et exhortamur in domino universitatem in domino et in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatinus nuncios dicte ecclesie, cum ad vos venerint, benigne et sine omni exactione, sicut a ceteris petitoribus questuariis consuetum est exigere, recipiatis et populum vobis subditum non tepenti animo, sed ferventissime commonitum habeatis, ut ad dicte ecclesie reformationem elemosinas suas pro modulo sue facultatis velint destinare. Nos vero de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum meritis confisi omnibus illuc prout deus eis inspiraverit elemosinas suas transmittentibus quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia et annum venialium misericorditer relaxamus. Cupientes igitur, ut dicta ecclesia congruis honoribus frequentetur, universis Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui ad ipsam ecclesiam in quatuor festivitatibus videlicet assumptione, nativitate, purificatione, annuntiatione beate virginis et per octavas earum, insuper in dedicatione eiusdem ecclesie et per octavam eius causa devotionis singulis annis accesserint et elemosinas suas largiti fuerint, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia et annum venialium, peccata oblita, vota fracta, si ad ea redierint, offensas patrum et matrum sine violenta manuum iniectione misericorditer relaxamus.

Datum Wormacie, anno domini M°CC°LoVIIo, quinto kalend. Julii.

Or. im St.-A. S. verloren. Abschr. im Copiar des Kl. Eibingen. 665. – Erzbischof Gerhard I. von Mainz überträgt der Tochter

Wilhelms von Scharfenstein dessen Lehen. Im Lager vor

Boppard 1257 August 10.

Gerhardus dei gratia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius. Dilecte sibi filie ... Wilhelmi de Scharfenstein

[ocr errors]

1) Die I, No. 412 genannte Kapelle, nicht aber die Klosterkirche. Codex dipl. Nass. I, 2.

26

nati quondam Meingoti salutem et omne bonum. Obtentu meritorum patris tui, qui nobis et ecclesie grata sepe prestitit obsequia, specialem tibi gratiam facere cupientes feoda sua, que tenet a nobis et ab ipsa ecclesia, scilicet villam Vischebach vor der hohen cum iudicio et advocatia, in villa Eberbach libram unam, cuius libre dantur decem uncie et dimidia annuatim de bonis monasterii de Elvenstat, triginta denarios de bonis Jacobi de Rudensheim, unam decimam in Hattenheim sitam ultra fossatum, item bona quondam Arnoldi et Conradi filiorum quondam Symonis sita in terminis iudicii de Osterich, que et predecessor noster pie memorie dominus Cristianus et nos postmodum concessimus patri tuo, transmittimus et concedimus tibi in feodo, dantes tibi presentes litteras nostras in testimonium facti nostri.

Datum in castris obsidionis Bopardie, anno domini M.CC.LVII., in die sancti Laurencii.

Nach dem Or. gedr. Bodmann S. 353.
Vergl. Böhmer-Ficker No. 5315.

666. — Bischof Heinrich III. von Strassburg verleiht dem Kloster

Bleidenstatt einen Ablass. — Mainz 1257 August 24.

Heinricus dei gratia Argentinensis episcopus. Universis Christi fidelibus innotescat, quod nos dilectorum nobis in Christo .. abbatis et conventus monasterii in Blidenstat ordinis sancti Benedicti Maguntine diocesis devotis precibus inclinati omnibus pure contritis et confessis, qui ad dictum monasterium in die dedicationis eorum sive in memoriis dedicationum convenerint, quadraginta dies et carrinam de iniuncta ipsis penitencia et consensu et voluntate venerabilis patris domini G. archiepiscopi Maguntini de omnipotentis dei gratia misericorditer relaxamus.

Datum Maguntie, in die beati Bartholomei, anno domini Mo.CCo.Lo.VII°.
Or, mit Siegelbruchstück in München.

667. - Erzbischof Gerhard I. von Mainz befreit die von dem Dom

capitel und dem Domscholaster Ludwig angekauften Güter zu Asmannshausen und Rüdesheim, nachdem der Scholaster seinen Antheil zur Stiftung des Altars S. Victoris im Dome

bestimmt hat, von der Bede. - Mainz 1257 November 15.

Gerhardus dei gracia sancte Moguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius universis litteras has visuris salutem in domino. Licet bona illa in Hasmanshusen et Rudinsheim, que dilecti nobis capitulum et magister Ludovicus scolasticus maioris ecclesie Moguntine ab ecclesia sancti Tisbodi legitime compararunt, precariam nobis exsolverint in hos dies. Ob reverenciam tamen beati Martini et sancti Victoris, ad cuius altare constructum in dicta ecclesia Moguntina dedit 1) prefatus scolasticus partem suam, necnon ob dilectionem dictorum capituli et scolastici bona eadem a precaria, que beda vulgariter appellatur, dimittimus imperpetuum absoluta, ita tamen, quod exinde nobis antiquum et debitum censum solvant.

1) Vergl. I, No. 663.

Datum Moguntie, anno domini M.CC.LVII, XVII kalend. Decembris, pontificatus nostri anno sexto.

Abschr. saec. 13 und 15 in No. 1 und 19 der Mainzer Bücher, Kreisarchiv Würzburg.

668. Papst Alexander IV. nimmt das Kloster Thron und dessen Besitzungen in seinen Schutz. – Viterbo 1257 December 7.

. Alexander episcopus servus servorum dei. Dilectis in Christo filiabus abbatisse monasterii Throni beate virginis ciusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis enervet. Eapropter dilecte in Christo filie vestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genitricis et virginis Marie, quod Thronus beate Marie virginis dicitur, Maguntine diocesis, in quo divino estis obsequio mancipate, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistertiensium fratrum a vobis post concilium generale susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis et eis, que vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, que propriis sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de ortis, virgultis et piscationibus vestris seu vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e seculo fugientes ad conversionem recipere et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli sororum vestrarum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, sine abbatisse sue licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum libeat alicui personaliter dari seu alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas

theo

tractandi vel aliquos conventus publicos evoeandi venire presumat nec regularem electionem abbatisse . vestre impediat aut de instituenda vel removenda ea que pro tempore fuerint contra statuta Cistertiensis ordinis se aliquatinus intromittat. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere, sed hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat, alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum proprii episcopi copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et comunionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium ac monialium et consecrationes altarium auctoritate sedis apostolice recipere valeatis. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint sive etiam in mercennarios vestros pro eo, quod decimas sicut dictum est non persolvitis sive aliqua occasione eorum, que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo, quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus, in quibus vos laboratis et aliis feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tamquam contra apostolice sedis indulta prolatam decernimus irritandam nec littere ille firmitatem habeant, quas tacito nomine Cistertiensis ordinis et contra indulta apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune . interdictum terre fuerit, liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

(Rota.) Ego Alexander catholice ecclesie episcopus ss. Bene valete.
† Ego frater Johannes tituli sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis ss.
† Ego frater Hugo tituli sancte Sabine presbiter cardinalis ss.
† Ego Odo Tusculanus episcopus ss.
† Ego Stephanus Prenestinus episcopus ss.
† Ego Riccardus sancti Angeli diaconus cardinalis ss.
† Ego Petrus sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis ss.
† Ego Johannes sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss.

Datum Viterbii, per manus magistri Jordani sancte Romane ecclesie notarii et vicecancellarii, VII. idus Decembris, indictione prima, incarnationis dominice anno Mo.CCo.LVII, pontificatus vero domni Alexandri pape IIII. anno tertio.

Or. im St.-A. Die Bulle ist abgerissen. Auf der Rückseite B. Cister. . de Ass.
Potthast No. 17099 a.

669. Abt Walter von Eberbach und Giselbert Fuchs von Rüdes

heim, Vicedom im Rheingau, bekunden die Stiftung der
Memorie des Dudo, Sohnes des Advocaten Embricho zu

Trechtlingshausen, im Kloster Aulhausen. 1257,
Actum anno domini MCCLVII, indictione XV.
Siegel zerstört.
Nach dem Or. im St.-A. zu Wiesbaden gedr. Mittelrh. U.-B. III, 1033.
Vergl. Goerz, Mittelrh. Regg. III, 1446.

670. Die Deutschordenscommende zu Coblenz bekundet die

Abgaben, welche dem Erzbischofe von Mainz, dem Heinrich Heiden, dem Kloster Seligenstatt, den Brüdern Dietrich und Rorich von Nassau und dem Ritter Greifenklau von den Ordensgütern zu Oberlahnstein und sonst jährlich

zustehen. - 1258 Januar 5.

Fratres domus theutonice in Confluentia omnibus hoc scriptum intuentibus salutem in perpetuum. Quoniam si quid ratum esse decernitur, ne in dubium per oblivionem veniat, merito litterarum testimonio confirmatur, eapropter universitati vestre significamus, quod de bonis omnibus, que libere in superiori Loinstein possidemus, nobis a Guntrammo milite et Henrico dicto Durzzeman ac Heidentrude, relicta Hermanni de Esthene, simul in dicto oppido commorantibus, collatis domino Maguntinensi archiepiscopo singulis annis infra festum Martini tredecim amas vini, tredecim denarios Colonienses, quatuor maldra avene et duo octalia et VIIum pullum tenemur assignare. Item eidem episcopo damus singulis annis de domo, quam habemus in superiori Loinstein, sita in berringazzen, dimidiam amam vini et iura attinentia. Item de bonis Henrici dicti Durzzeman

« السابقةمتابعة »