صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nostro cenobio in missis, psalteriis, ieiuniis, vigiliis et orationibus operari per nos et alias sanctimoniales, que erunt pro tempore, operari dignabitur clementia salvatoris. Statuimus preterea, ut cum aliquem ex vobis viam universe carnis introire contigerit et hoc nobis nunciatum fuerit, pro eo divinum officium et oraciones fiant per omnia sicut pro nostris sororibus decedentibus fieri est

consuetum.

Datum Diffindal, anno domini millesimo CC.LX.

Or. in München. S. ab.

706. Ritter Simon von Rüdesheim tauscht mit dem Stifte S. Peter zu Mainz Zehnten zu Kiedrich. 1261 Januar.

[ocr errors]

Ego Symon miles de Rudensheim. Notum esse desidero presencium inspectoribus universis, quod cum titulo feodi decimam de quibusdam agris, vineis et arboribus infra terminos ville Kederche sitis possiderem pacifice et quiete, concambii tractatus amicabilis inter me et honorabiles viros dominum.. decanum totumque capitulum ecclesie sancti Petri Moguntie mediantibus pluribus fidedignis in hunc modum intervenit, quod capitulum ecclesie sancti Petri predicte decimam feni de magno prato conventus Eberbacensis sibi debitam michi tribuit perpetuo possidendam, superaddens michi redditus quinque amarum hunici vini percipiendarum singulis annis ante torcular ipsius ecclesie in Eltevile. Et sic amicorum meorum usus consilio coram . . sculteto et . . scabinis ville Kederche decimam meam in Kederche pleno iure ipsi ecclesie resignavi. Ad maiorem quoque evidenciam et testimonium premissorum presentes litteras dedi sepedicte ecclesie sancti Petri sigilli mei munimine roboratas.

Datum anno domini M.CC.LXo. primo, mense Januario.

Or. im St.-A. Das angehängte dreieckige S. des Ausstellers in braunem W. (Adlerflügel) ist beschädigt. Gedr. Würdtwein, Dioec. Mog. II, 312.

707. — Gotfrid III. von Eppenstein und sein Sohn Gotfrid ertheilen dem Deutschordenshause zu Coblenz für dessen Güter Befreiung vom Zolle zu Braubach. 1261 April 27.

[ocr errors]

Godefridus de Eppensteyn et Godefridus eius filius. Officiatis suis in Brubach dilectis sibi presentibus et futuris salutem et omne bonum. Volumus et mandamus vobis sub obtentu gracie nostre firmiter precipiendo, quatinus naves dilectorum nobis fratrum sancte Marie Theutonicorum in Confluencia cum rebus et omnibus doliis vini, quas vel que iidem fratres firmiter dixerint esse suas vel sua, descendendo per Renum seu ascendendo in perpetuum permittatis sine thelonei exactione qualibet libere pertransire nec sinatis eos a vestris subditis extorsione aliqua molestari.

Datum anno domini M.CC. sexagesimo primo, feria quarta in diebus pascha.

Or. in Wien. Gedr. Hennes, U.-B. des D. Ordens I, No. 193. Vergl. Hennes in Pick's Zeitschr. III, 521; Goerz, Mittelrh. Regg. III, No. 1689.

708. Fridericus abbas de Arnesburg ordinis Cysterciensis, Irmengardis abbatissa totusque conventus de Trono sancte Marie ordinis eiusdem bekunden, dass magister Rudolfus ecclesie Wetflariensis scolasticus dem Kloster Thron eine von ihm für 26 Mark gekaufte Jahresrente von 2 Mark schenkte. 1261 Mai.

Huius facti testes sunt: Gyselbertus decanus, Conradus custos, Ortho, Henricus de Berchusen, Arnoldus de Derenbach, Henricus de Kalsmunt, Johannes de Lidere canonici Wetflarienses. Item Eberwinus et Wezelus fratres de Garbenheim, Conradus de Cruftele, Gerlacus Lesche milites. Item Richolfus Eberti, Richolfus de Brath, Ludewicus quondam villicus, Conradus de Dridorf, Eckehardus, Theodericus Rufus scabini Wetflarienses.

Actum anno domini M°.CC. LXI., mense Maii.

Or. im St.-A. Es siegelten Abt Friedrich, Aebtissin Irmengard und magister Rudolfus. Nur das S. der Aebtissin ist erhalten. Dasselbo izt spitzoval, in braunem W. und hängt an grünen Seidenschnüren; es zeigt die Aebtissin in ganzer Figur, stehend, r. Stab, 1. Buch haltend. Umschr. Sig..... abbatisse de Throno.

709.—1261 (X kal. Novembris) October 23.

Schreiben des Klosters Mariachausen an den Erzbischof Werner von Mainz über seine traurige Lage; dasselbe sei von Feinden so zu gerichtet, ut in nobis iuxta elogium sanctorum a planta pedis usque ad verticem vix ulla sit sanitas".

[ocr errors]

Aus dem Or. mitgetheilt Bodmann S. 237.

710. — Rheingraf Werner schenkt dem Kloster Johannisberg die Fischerei auf dem Rhein bei Oestrich. 1261 November 25.

In dei nomine. Wernherus comes Reni recognoscimus et ad universorum noticiam volumus pervenire, quod nos ob reverentiam dei beateque Marie virginis, presertim ob spem retributionis eterne aquam nostram piscariam in Reno iuxta Hosteriche, que vulgariter nuncupatur gundele, dilectis nobis in Christo fratribus in monte sancti Johannis libere contulimus, ita quod exnunc eandem aquam piscariam possideant in perpetuum. Et ut hec gratia a nobis et successoribus nostris inconvulsa permaneat, presentes litteras sigilli nostri munimine dedimus roboratas. Testes, qui interfuerunt, hic annotantur: Embricho de Heppinheffte, Heinricus de Gerhartstein, Symon de Rudensheim, Meingotus Stange et alii quam plures.

Acta sunt hec anno domini Mo. CC. LXI., in die sancte Catharine virginis. Abschr. von Schott in dem Urkundenbuche zu seiner Gesch. des Rheingräflichen Hauses; hiernach Kindlinger 137, 92. Gedr. Bodmann S. 510; Roth II, 21. Vergl. Bodmann S. 313.

711.

Philippus de Valckenstein verleiht zu seinem, seiner Söhne Philipp und Wernher und seiner Tochter Guda Seelenheil dem Kloster Eberbach Befreiung von dem Rheinzoll bei seinem Schlosse Kuben. 1261 im November.

Actum anno domini M.CC. LX. primo, mense Novembri.

Or. im St.-A. Die an Pergamentstreifen hängenden Reitersiegel des Ausstellers und seiner Söhne sind stark beschädigt. Abschr. Ocul. mem. II, 10. Gedr. Baer, Beiträge II, 290; Rossel, Eb. U.-B. II, 125; Pfalzgrafenstein S. 18 (Separatabdr. aus Heft XLVI der Jahrbücher des Ver. der Alterth.-Fr. im Rheinl.).

712. Schultheiss und Schöffen zu Andernach schreiben dem Gerardus de Scarpensten, dass Odilia, Frau des Leo, und deren Kinder vor ihnen und Ritter Embrico de Lonsten auf ihre Geldforderung an ihn verzichtet haben. December I.

Actum anno domini Mo. CC. LXI., in crastino Andree.

1261

Or. im St.-A. mit dem S. der Stadt Andernach an roth und grünen Seidenschnüren. Gedr. Rossel, Eb. U.-B. II, 126.

713. Die Grafen Gotfrid III. von Eppenstein, Friedrich von Beichlingen, Heinrich von Weilnau, Diether von Katzenelnbogen, Günther von Schwarzburg und Werner V. von Bolanden, welche im Gefolge des Erzbischofs Werner von Mainz der Krönung des Königs Ottokar von von Böhmen und seiner Gemahlin Kunigunde zu Prag beigewohnt haben, bekunden die von dem Könige dem Erzbischofe, dem Domkapitel und ihnen gemachten Geschenke. 1261 December 25.

In nomine domini amen. Gotefridus de Eppenstein 1), Fridericus de Bichelingen, Henricus de Wilenowe, Dyetherus de Kazzellebogen, Guntherus de Schwarzburg comites et Wernherus de Bollandia imperialis aule camerarius recognoscimus et testamur, quod nos cum venerabili patre domino et consanguineo nostro domino Wernhero, sancte Maguntine sedis archiepiscopo, fuimus presentes in ecclesia Pragensi anno domini Mo.CC. LXII, in dominica die nativitatis domini, ubi ipse dominus archiepiscopus unxit et coronavit in regem dominum Othacarum, heredem regni Boemie, et uxorem eius Kunegundim in reginam. Idem etiam rex, qui et fuit dux Austrie ac Styrie marchioque Morabie, assumpserat Erfordie in expensas et conductum suum in eundo Pragam, ubi procuravit nos XVIII. diebus, et in reditu usque Erfordiam nos et dominum archiepiscopum memoratum et totam ipsius familiam cum personis et rebus eorum. Ministravit quoque nobis omnibus copiosas expensas. Dedit etiam domino archiepiscopo pro iure suo centum marcas auri. Item pro iure curie sexaginta et quatuor marcas argenti. Preterea duas marcas auri capitulo Maguntino pro iure suo ad emendum ecclesie aliquid in ornatum. Insuper honoravit nos in spadonibus et aliis xeniis pulchre satis et taliter ut decebat eundem.

Acta sunt hec anno domini in die predicto.

Abschr. im Lib. reg. eccl. Mog. No. 1. Hiernach gedr. Guden. I, 693. Vergl. O. Lorenz,

D. Gesch. I, 229; v. d. Ropp, Erzb. Werner 26, 159, No. 74.

1) Soviel ich sehe das einzige Mal, dass derselbe sich schlechthin comes ohne den Zusatz in Wide nennt.

[ocr errors]

714. Abt Heinrich von Bleidenstatt erklärt, dass Ritter Heinrich Mul von Habenscheid zum Beweise der von ihm beanspruchten Rechte auf die Klostergüter zu Habenscheid und Cramberg in einem hierzu angesetzten Termine zu Klingelbach einen zwischen dem Abte Jofreid und seinem verstorbenen Vater über diese Güter abgeschlossenen Erbpachtsvertrag vorgelegt habe und beurkundet den wesentlichen Inhalt dieses Vertrags. 1261.

[ocr errors]

Nos Henricus dei gratia abbas monasterii in Blydinstat Moguntine diocesis. Scire volentes, quo iure Henricus miles dictus Mul de Habynscheit1) sibi vendicaret bona monasterii nostri ibidem sita et in Krampurg tam in curtibus, quam in agris, censibus, decimis et aliis ipsorum bonorum attinentiis, ipsum super hiis omnibus iuris rigorem adhuc differentes amicabiliter duximus conveniendum. Postulato et indulto sibi a nobis deliberandi termino ad eundem terminum in Kuningilbag) quoddam in medium produxit instrumentum sub sigillo Jofreidi quondam monasterii antedicti abbatis 3) continens, quod ipse abbas habito quorundam seniorum suorum consilio. . quondam patri suo bona ipsa concesserat iure hereditario possidenda hac adiecta conditione, quod eadem bona particulariter in plures scindi seu dividi non deberent heredes, sed maior annis proles legitima predicta bona pro certe pensionis quantitate statutis terminis eidem monasterio persolvenda possideret ac in Epyphania domini singulis annis abbati quinque marcas Coloniensium denariorum bonorum et legalium persolveret minus solo fertone, cellerario marcam, camerario fertonem, quam pecuniam si die ipsa non persolveret, ius, quod in ipsa pensione habere dinosceretur, et privilegium amitteret et bona ipsa sicut et antea ad prefati monasterii mox spectabunt et pertinebunt libere proprietatem. Privilegium enim meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Preterea in cena domini quinque gallinas et quinquaginta ova cellerario assignabit memorato, hospitalario dimidium maldrum siliginis maioris mensure. Instrumentum autem istud ad transscribendum a nobis cum instantia postulatum et denegatum tandem in multorum virorum fide dignorum audientia sub tenore et verborum sententia premissorum extitit in publico recitatum, horum videlicet: domini Henrici abbatis in Gronouwe et Annonis capellani ipsius, Herbordi tunc capellani nostri, Godefridi plebani in Habynscheit, Johannis plebani in Kuningilbag, . . plebani in Durstorp monachorum 4)

1) Der jetzige Hof Habenscheid bei Cramberg.

2) Klingelbach.

3) Abt Gotfrid urkundlich 1191, Gud. I, 305. Der hier vorgelegte Erbpachtsvertrag ist verloren.

4) Die genannten Pfarrer gehörten dem Kloster an, welchem der Kirchensatz in den drei Orten zustand, vergl. Sauer, Lehnsbücher der Herrschaft Bolanden S. 25. Dörsdorf ist als unmittelbare Gründung des Klosters Bleidenstatt anzusehen, da der h. Ferrutius daselbst Kirchenpatron war. Ein im St.-A. befindlicher Siegelstempel aus dem Ende des 17. Jahrh. zeigt den gepanzerten h. Ferrutius in halber Figur über einer Mauer; Umschr: †S: Varrucius. G:S:z: Dorstrof. u: 3 Dorffer.

et sacerdotum, item Conradi et Henrici fratris sui dicti dapiferi 1), Thylemanni filii sui et Heynemanni, item Henrici, filii Theoderici de Turri, et Johannis dicti Kescilhoit militum, item Wikeri sculteti nostri in Kuningilbag et aliorum plurium honestorum virorum ac fide conspicuorum, quorum super premissis veritatis testimonium dignum duximus invocandum. Nos autem Henricus dei gratia abbas in Gronouwe supradictus rogati a sepedicto domino H. abbate in Blydinstat nostro una cum ipsius sigillis presens instrumentum inde confectum. duximus roborandum.

Datum 2) anno domini Mo.CC. LXIo.

Or. im St.-A. Von den beiden angehängten S. ist das erstere, das des Abts von Gronau, in beschädigtem Zustande erhalten; dasselbe ist spitzoval, von braunem Wachse und hängt an grünen und rothen Seidenschnüren, es zeigt den auf einem mit Thierköpfen verzierten Stuhle sitzenden Abt mit Buch und Stab; Umschr.: † S. Heinri ... bb ....... runouwe.

715. Dudo filius Wigandi de Kuben et domina Guda uxor schenken dem Kloster Eberbach eine Jahresrente von einem Schilling Cölnisch aus ihrem Weinberge bei Kaub in bacherberg que dicitur wolperinstücke zur Beleuchtung der Crypta unter der Kapelle des Infirmitoriums. 1261. Für den Aussteller, der kein S. hat, siegelt Heinricus de Heppenhefte. Actum anno domini M°. CC. LXo. primo.

716.

Or. im St.-A. S. fast völlig zerstört. Gedr. Rossel, Eb. U.-B. II, 119.

1261.

„Verzeichniss der Briefschaften, welche im Mainzischen Archiv zu Königstein vor 1793 verwahrt lagen, jetzt mit dem Schloss Königstein gesprengt und verbrannt sind.“.

[ocr errors]

No. 13: Lehnbriefchen über etliche Güter zu Sindlingen gelegen. 1261.
Kindlinger's Sammlung 132, S. 280.

717. Ritter Johann von Sinheim verzichtet vor dem Official Philipp von Hohenfels, Schultheiss und Schöffen zu Boppard auf seine Ansprüche an Weinberge des Klosters Eberbach zu Camp und Rokkolveskele. 1262 Januar 30.

Philippus de Hoenvels officialis Bopardiensis, Sillungus sculthetus, milites, scabini et cives Bopardiensis universi. Constare cupimus universis presentem cedulam inspecturis, quod Johannes miles de Sinheim super questione, quam movebat contra ecclesiam Eberbacensem de vineis, quas dicta ecclesia comparaverat erga Ruckerum militem socerum, que site sunt aput Campe et Rokkolveskele, effestucavit et se dictam ecclesiam super predictis numquam convenire debere coram nobis omnibus compromisit et huic actioni pro se et uxore sua Karissima et omnibus liberis suis renunciavit. Huius rei testes sunt: scultetus predictus, Wilhelmus notarius et quam plures alii fide digni. In cuius rei testimonium et

1) Truchsess des Grafen von Katzenelnbogen, vergl. Wenck, H. L.-G. I, 2, 31.
2) Die Ausstellung der Urk. erfolgte demnach später als die Verhandlung.

« السابقةمتابعة »