صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

verfallen würde, mit den Lehen, so er von S. F. Gnaden gehabt, seine hausfrauwe Margarethe, eine Tochter des Grafen von Gülch, und ihre Tochter aus Gnaden versehen wolle.

803.

Auszug bei Wenck, Hess. L. G. Ib, S. 36. Vergl. Böhmer, Wittelsb. Regg. S. 33.

1269.

Henricus de Bothindal.

Bodmann S. 302.

804. Die Herren von Eppenstein vergleichen sich mit dem Grafen Eberhard von Katzenelnbogen und Poppo IV. von Wertheim wegen der Lehen des verstorbenen Gerhard von Eppenstein. 1270 März 19.

Nos Godefridus senior et Godefridus iunior, filius noster, domini de Eppinstein, ad universorum noticiam presenti pagina cupimus pervenire, quod ad litem redimendam, que inter nos ex una parte et E. de Catzenelnbogen et Bopponem de Wertheim comites, uxores suas matremque ipsarum super bonis feodalibus ex obitu Gerhardi de Eppinstein, nostri consanguinei pie memorie, vacantibus ex altera vertebatur, secundum pronunciacionem nostrorum arbitrorum, videlicet Dyetheri comitis de Catzenelnbogen et Wolfframi sculteti de Franckinfurt, centum quadraginta marcarum reditus, de quibus XL cedent Elizabeth, socrui predictorum comitum, nomine dotis sue, reliqui vero comitibus ipsis cedent, pro mille quadringentis marcis Coloniensibus in pignore obligavimus in locis subscriptis, ipsis etiam comitibus renunciantibus omnibus iuribus et actionibus, que eis occasione predictorum feodorum in nos competere videbantur. In Nollenscheid XXX. marcarum reditus, in Delkelich XXX., in Costheim XXII., in Clestad X., in Auheim ex ista parte Mogi versus Hagen XX., in Auheim ex altera parte cum curia nostra et attinenciis et villa Hemstad XV., item circa Aschaffenburg XVIII., quas villas et reditus cum omni iure, prout hactenus obtinuimus, possidebunt exceptis maioribus emendis, scilicet homicidiis perpetratis, blutrunst et his similibus, de quibus nobis in iudiciis, que lantgerichte dicuntur, nostre comicie attinentibus satisfactio exhibebitur et emenda, que iudicia homines villarum prescriptarum querent, sicut hactenus querere consueverunt. Minores vero emende, videlicet dissensio verborum, evaginacio gladiorum et hiis similia, que infra bannezune committentur, cedent comitibus antedictis hac condicione interclusa, quod nos nostrique heredes et posteri in bonis ipsis obligatis possumus et debemus redimere decem marcarum reditus pro centum marcis et non minus, sed magis, si facultatem habuerimus in hiis locis, que nobis elegerimus et in quibus nobis videbitur magis expedire, quocunque tempore anni ab ipsis requisiti fuerimus, contradictione aliqua non obstante. Si autem homines nostros ultra statuta coarctaverint, nobis iniuriam reputabimus intulisse. In quorum omnium testimonium presentes literas conscribi fecimus ac sigillorum nostrorum munimine roborari.

Acta sunt hec anno domini MCCLXX, quarta feria ante dominicam

Letare.

Gedr. Joann. Spicil. 291, Aschbach, Grafen von Wertheim II; Auszug Joann. I, 625a, Fischer, Isenb. Geschlechtsregister, U.-B. 67. Vergl. Scriba, Regg. I, 2563, mit unrichtigem Datum 1274 März 10; Aschbach a. a. O. I, 87; v. d. Ropp, Erzb. Werner 52; Wenck, Dynasten von Eppenstein II, 45; Schliephake II, 98, 119.

805. Gotfrid III. von Eppenstein und sein Sohn Gotfrid IV. verkaufen dem Domcapitel zu Mainz für 1050 Mark ihr Dorf Flörsheim mit Ausnahme ihrer dortigen Ministerialen und ihres Jägers. 1270 April I.

Nos Godefridus senior et Godefridus iunior, filius noster, domini de Eppenstein. Recognoscimus hiis nostris litteris publice protestando, quod de consensu et voluntate Elyse et Methildis, uxorum nostrarum, vendidimus et tradidimus honorabilibus viris domino. . decano et capitulo ecclesie Moguntine pro mille quinquaginta marcis villam nostram Flersheim cum agris, vineis, curtibus, pratis, pascuis, molendinis, aquis, nemoribus, terris cultis et incultis, hominibus ibidem existentibus vel redire volentibus, qui se ad loca alia transtulerunt et hereditatem habent ibidem, hiis, qui sunt milites vel pueri militum et Theoderico venatore dumtaxat exceptis, Elyzabet uxore ipsius venatoris et pueris ipsorum tamen remanentibus apud capitulum memoratum, cum omni dominio, iurisdictione et iuribus quibuscunque infra terminos ipsius ville, que nos hactenus in villa habuimus supradicta; sic eciam, quod incolas ipsius ville non compellamus de cetero venire ad aliquod iudicium nostrum sive Metildistul seu alias in loco quocunque nec facient volgam, que centa vocatur, sed eos ab hiis omnibus eximimus testimonio huius scripti. Iudicium autem erit in ipsa villa vel infra terminos suos iuxta arbitrium capituli memorati. Item redempcionem medietatis molendini ibidem siti et obligati pro viginti marcis Arnoldo dicto Bunre cedimus capitulo memorato. Item de omnibus feodis, que nos sive a domino nostro archiepiscopo Maguntino seu alio aut aliis quibuscunque tenuimus, faciemus plenariam recompensam, super qua facienda et de debita warandia prestanda dedimus sufficientem fideiussoriam cautionem 1). Prefatum autem capitulum obtinebit et procurabit nobis apud predictum dominum nostrum archiepiscopum, quod contentus erit recompensa feodorum a Maguntina ecclesia descendencium, que annuatim decem marcarum valenciam non excedat. Capitulum autem prefatum de predicta pecunia retinebit apud se centum et decem marcas, donec Elysa uxor nostra G. senioris curtim et bona, que ibidem specialiter comparavit, duxerit resignanda. Nos etiam bona, si qua sunt obligata de bonis predictis, faciemus libera et soluta. Promisit autem nobis sepedictum capitulum, quod milites et pueros militum eiusdem ville nobis attinentes in honore et iure, in quibus hactenus eos habuimus, conservet firmiter et illesos. Ut autem omnia hec predicta firma permaneant et inconvulsa, presentes litteras conscribi fecimus ac sigillorum nostrorum munimine roborari.

Actum anno domini M°. C°Co.LXX., tercia feria post dominicam, qua cantatur

Judica.

Orig. im Staats-Archive. An der Urk. hängen an Pergamentstreifen: 1) Das kreisförmige Reitersiegel Gotfried III. von Eppenstein, in gelblich-braunem Wachse; Durchmesser 65 Mill.

1) Durch die nachfolgende Urk. von demselben Tage.

Umschrift: S... llum Godefidi de Eppenstein. 2) Das Siegel Gotfried IV. von E., von dem gleichen Wachse und ebenfalls kreisförmig; dasselbe zeigt den einfachen Eppensteiner Schild mit dem Turnierkragen. Umschrift: † S. Go.... idi iunioris d... ... stein. Vergl. Tafel II, No. 3, 4. Gedr. Joann., Spicil. 293. Auszug Joann. I, 625a, Fischer Geschlechtsregister von Isenburg U.-B. 57. Vergl. v. d. Ropp, Erzb. Werner 52, Thudichum, Rechtsgesch. der Wetterau 320.

[ocr errors]

806. Gotfrid III. von Eppenstein und sein Sohn Gotfrid IV. leisten dem Domcapitel zu Mainz Gewähr bezüglich ihrer Passivlehen in dem an das Domcapitel verkauften Dorfe Flörsheim. 1270 April I.

Nos Godefridus senior et Godefridus iunior, filius noster, domini de Eppenstein. Recognoscimus et publice protestamur, quod cum villam nostram Flersheim cum omnibus pertinentiis vendiderimus. domino decano et capitulo Moguntino, faciemus recompensam et warandiam tam de feodis illis, que ab ecclesia Moguntina habuimus, que recompensa tamen ex procuratione capituli annuatim decem marcarum valentiam non excedat, quam de aliis feodis, que ab alio seu ab aliis tenuimus quibuscunque. De hac autem reconpensa facienda ac warandia ipsius ville et bonorum prestanda debita et consueta nos ambo predicto capitulo nos fideiussores constituimus fide data et insuper ad maiorem cautelam ipsi capitulo hos fideiussores nobiscum obligavimus, videlicet Henricum Flemingum, Swickerum fratrem suum, Herbordum de Funtena, Henricum de Halbz dapiferum milites, Brogeschid, Rudolfum, Guntramum, Johannem, Arnoldum de Flersheim, Henricum iudicem, Jo. de Lichtenstein tali condicione, quod si predictum capitulum sive sit in reconpensatione feodorum vel in warandia facienda aliquid impedimentum sive dampnum sustinuerit, alter nostrum cum nostris fideiussoribus Moguntiam intret omni fraude penitus exclusa more fideiussorio tamdiu soluturi, quousque impedimenta huiusmodi ipsi capitulo integraliter deponantur et licet alter nostrum satisfaciat, tamen ambo in fideiussione permanebimus, quousque fuerint hec completa. Si quis eciam ipsorum fideiussorum cesserit vel decesserit, infra dies XIIIIcim substituemus alium eque bonum vel reliqui tamdiu nobiscum satisfaciant, quousque alter loco premortui fuerit substitutus. Dantes hac nostras litteras in testimonium super eo.

Anno domini M°.CC.LXX., III. feria post Judica.

Abschr. im Lib. reg. eccl. Mog. No. 1.

Flörsheim trugen die Eppensteiner vom Grafen von Loen zu Lehen. „Item von eym grafen von Loen die borgk in Swalheim [und die fauthey] mit allem sym zugehore und daz dorff in Vlersheim und die fauthey in Seyelfurt und die fauthey in Kostheym und in Gimszheim, die fauthey in Stoctat und die zense in Delkelnheim." Eppensteiner Lehnsbuch saec. 13.

807.- Das Domcapitel zu Mainz bekundet seinerseits den Ankauf des Dorfes Flörsheim von den Herren von Eppenstein. 1270 April I.

---

Nos Symon decanus totumque capitulum ecclesie Maguntine recognoscimus hiis nostris litteris publice protestando, quod Godfridus senior et Godfridus iunior

filius eius, domini de Eppinstein, de consensu et voluntate Elise et Mechtildis uxorum suarum vendiderunt et tradiderunt nobis pro mille quinquaginta marcis villam suam Flersheim cum agris, vineis, curtibus, pratis, pascuis, molendinis, aquis, nemoribus, terris cultis et incultis, hominibus ibidem existentibus vel redire volentibus, qui se ad loca alia transtulerunt et hereditatem habent ibidem, hiis, qui sunt milites vel pueri militum et Theoderico venatore dumtaxat exceptis, Elizabeth uxore ipsius venatoris et pueris ipsorum tamen apud nos remanentibus, cum omni dominio, iurisdictione et iuribus quibuscunque apud terminum ipsius ville, que ipsi hactenus in villa habuerunt predicta, sic etiam, quod incolas ipsius ville non compellent de cetero venire ad aliquod iudicium suum sive Mechtildistule seu alias in loco quocunque nec facient vvolgam, que centa vocatur, sed eos ab hiis omnibus exemerunt testimonio sui scripti. Judicium autem erit in ipsa villa vel infra terminos suos iuxta nostrum arbitrium. Item redemptionem medietatis molendini ibidem siti et obligati pro viginti marcis Arnoldo dicto Bunre nobis cesserunt. Item de omnibus feodis, que ipsi sive a domino nostro archiepiscopo Maguntino seu alio aut aliis quibuscunque tenuerunt, facient plenariam recompensam, super qua facienda et de debita warandia prestanda dederunt sufficientem fideiussoriam cautionem. Nos autem obtinebimus et procurabimus ipsis apud predictum dominum nostrum archiepiscopum, quod contentus erit recompensa feodorum a nostra ecclesia descendencium, que annuatim decem marcarum valenciam non excedat. Nos autem de predicta pecunia retinebimus apud nos centum et decem marcas, donec Elizabeth uxor ipsius Gotfridi senioris curtim et bona, que ibidem specialiter comparavit, duxerit resignanda. Ipsi etiam bona, si qua sunt obligata, de bonis predictis facient libera et soluta. Promisimus autem ipsis, quod milites et pueros militum eius ville eis attinentes in honore et iure, in quibus eos hactenus habuerunt, conservabimus firmiter et illesos. Ut autem omnia hec predicta firma permaneant et inconvulsa, presentes literas conscribi fecimus et sigillo ecclesie nostre muniri.

Actum anno domini MCCLXX, tercia feria post dominicam, qua cantatur

Judica.

808.

Gedr. Joann., Spicil. S. 293, Auszug Joann. I, 625a, Note d.

Philipp I. von Falkenstein überträgt die von Giselbert von Sulzbach erkaufte Vogtei zu Sindlingen seinem Enkel Philipp. Königstein 1270 April 6.

[ocr errors]

Philippus senior de Falkenstein ad universorum noticiam presenti pagina cupimus pervenire, quod advocaciam in Sundelingen, quam apud Giselbertum de Sulspach comparavimus, Philippo nato Wernheri filii nostri iunioris de Falkenstein dedimus proprietatis tytulo perpetuo possidendam. Dantes has litteras in testimonium super eo.

Actum in Konigstein, anno domini MoCCoLXX, in die palmarum.

Abschr. in den Königsteiner Copiaren zu Ortenberg und Würzburg. Uebersetzung saec. im Falkensteiner Cartular zu Würzburg Fol. 41, mit unrichtigem Jahre 1257, hiernach gedr. Archiv für Hess. Geschichte VIII, 236,

809. Probst und Convent zu Eibingen verpflichten sich gegen das Kloster Rupertsberg zur Ausführung der vom Erzbischofe Werner von Mainz getroffenen Bestimmungen über das gegenseitige Verhältniss beider Klöster. — 1270 Mai 16.

Starkeradus prepositus et Agnes magistra totusque conventus sororum in Ibingen ordinis sancti Benedicti. Cum domina magistra et conventus montis sancti Ruperti strepitu iudicii debitum societatis vel devocionis seu subiectionis cuiusdam a nobis exigerent et hec questio inter nos fuisset sepius agitata, nos tandem pro bono pacis et concordie ordinante domino dictis domine magistre et conventui malum discordie bono concordie retondentes et vinculo caritatis nos ipsis unientes presentibus litteris recognoscimus et publice protestamur, quod nos subscriptos articulos iuxta sententiam venerabilis patris ac domini nostri Wer. archiepiscopi Maguntini super causa predicta latam, prout in litteris suis continetur, tenemur inviolabiliter observare. Quocienscunque magistra nostra fuerit eligenda, advocetur magistra ecclesie sancti Ruperti et presens per salutem animarum moneat et hortetur nos, ut talem eligamus in magistram, que nobis et nostro cenobio in spiritualibus et temporalibus preesse valeat et prodesse. Magistra autem sancti Ruperti electam confirmabit, si fuerit ideonea, et eidem committat officium magistratus. Nos quoque quociens magistra apud sanctum Rupertum fuerit eligenda, ad electionem vocabimur et expectabimur vice versa. Insuper quandocunque eadem magistra sancti Ruperti fuerit apud nos, exercebit magistratus officium nec aliqua nostrarum sine licencia eiusdem magistre egredietur mansura per noctem, que etiam corriget graves excessus nostros, si per magistram nostram fuerit requisita. Corriget eciam ipsam magistram nostram, si eam in corrigendo subditas suas intellexerit existere neglientem, nisi aliquid talium emerserit corrigendum, quod ad diocesani officium pertinere dinoscatur. Preterea sorores nostre professionem facture apud sanctum Rupertum profiteri et ipsius loci sororibus in verbis, gestu et habitu per omnia conformes esse debebunt. Nos eciam vocate ad ecclesiam sancti Ruperti in anniversario beate Hildegardis et in festo dedicationis ecclesie divinis intererimus nos conventui loci officio et habitu conformantes. Et quia nemo cogitur, propriis stipendiis militare, tunc nobis ministrabitur prebenda equaliter sicut ipsius loci sororibus ministratur. Porro magistra ecclesie sancti Ruperti existens apud nos in suis expensis nostras sorores tenebitur procurare. In cuius rei perpetuam memoriam nos presentes litteras sigillis dominorum Herbordi decani et Heinrici archipresbiteri ecclesie Pinguensis executorum in predicta causa a predicto domino archiepiscopo Maguntino delegatorum et nostri conventus tradidimus communitas.

Actum et datum anno domini M.CC.LXX., XVII. kalend. Junii.

Or. in Coblenz. Die S. in braunem W. hängen an Hanfschnüren, das des Dechanten von Bingen beschädigt, die des Archipresbyter und Klosters Eibingen sind wohlerhalten. Vergl. Goerz, Mittelrh. Regg. III, 2510. Der gleichfalls in Coblenz vorhandene Revers des Klosters Rupertsberg wurde mir erst bekannt, als der Druck so weit vorgeschritten war, dass die Einfügung nicht mehr anging. Der Revers folgt daher im Nachtrag.

« السابقةمتابعة »