صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

25.
4 Febr. 1253.

Perugia. Innocentius episc. s. s. d. venerabili fratri .... archiepiscopo Nidrosiensi salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati tue paterna uolentes in posterum sollicitudine prouidere auctoritate tibi presentium indulgemus ut ad receptionem uel prouisionem alicuius in pensionibus uel prebendis. aut beneficijs in ecclesia Nidrosiensi compelli non possis neque per alium prouideri ualeat de hijs in eadem per litteras apostolice sedis siue legatorum eius nisi predicte sedis littere de hac indulgentia et toto tenore ipsius plenam et expressam de uerbo ad uerbum fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem [etc. usque incursurum). Dalum Perusij .ij. Nonas Februarii pontificatus nostri anng xo.

Episcopus Bergensis datus est ei super hoc Conseruator". ( Dette betyder, at et lignende Brev er udstedt til Biskop (Arne) af Bergen

med Paalæg om at paase Overholdelsen af Hovedbrevet.

Pave Innocentius IV tillader Erkebiskop (Sörle) af Nidaros at aflöse en Del

geistlige og Lægmænd, der for Vold mod geistlige og Mordbrand ere
saldne i Ban, uden at de behöve at reise til Rom, naar Forseelsen ikke

er altfor grov. (Jfr. No. 14 ovenfor.)
Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Innoc. IV. an. X. T. II. ep. 421.

26.
4 Febr. 1253.

Perugia. Innocentius episc. seru. seru. dei venerabili fratri .... archiepiscopo Nidrosiensi salutem et apost. benedict. Tua fraternitas nobis exposuit quod nonnulli clerici et laici ciuitatis et diocesis ac prouincie Nidros um iniciendo manus uiolentas in clericos uel religiosas personas et incendia committendo excommunicationis sententiam incurrerunt. quorum clericorum quidam susceperunt ordines et diuina celebrarunt officia sic ligati. Quare de ipsorum salute sollicitus nobis humiliter supplicasti ut cum graue ac dispendiosum sit eis pro absolutionis et dispensatinnis miunere oblinendo apostolicam sedem adire, ut pote qui sunt ita remotis partibus constituti. super hijs eis prouidere salubriter curaremus De tua igitur circumspectione plenam in domino fiduciam obtinentes fraternitati tue, presentium auctoritate concedimus ut eosdem hac uice excommunicatos absoluas, ab huiusmodi excommunicationum sententijs iuxta formam ecclesie uice nostra, iniuncto eis quod de iure fuerit iniungendum. Prouiso quod iniectores manuum passis iniuriam et incendiarij quibus dampna per incendia intulerunt satisfaciant competenter. Etiam si aliquorum fuerit grauis et enormis excessus, illos mittas ad sedem apostolicam absoluendos. Cum illis autem clericis qui iuris ignari uel immemores facti non obtento absolutionis beneficio susceperunt ordines et diuina officia celebrarunt. iniuncta eis pro modo culpe penitentia competenti et ea peracta liceat de misericordia que superexaltat iudicio prout eorum saluti expedire uideris dispensare. Si uero prefati clerici excommunicati scienter non tamen in contemptum clauium talia presumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis. et impositis ipsis penitentia salutari, eos postmodum si fuerint bone conuersationis et uite, ad gratiam dispensationis admittas. Presentibus post triennium minime ualituris. Datum Perusij .ij. Nonas Februarji. Pontificatus nostri anno xo.

Pave Innocentius IV tillader Erkebiskop (Sörle) af Nidaros at dispensere

hundrede uægtefödte geistlige i sit Stift fra mindre Mangler ved deres

Födsel, saa at de kunne opnaa alle Grader og Beneficier i Kirken.
Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Innoc. IV. an. X. T. II. ep. 422.

[ocr errors]

27.
4 Febr. 1253.

Perugia. Innocentius episc. seru seru. dei venerabili fratri archiepiscopo Nidrosiensi salutem et apostol. benedict. Ut eo subditis tuis gratiosior habearis, quo per te sibi gratiam impendi senserint potiorem, dispensandi cum centum clericis ciuitatis et diocesis lue super defectu natalium quem patiuntur, dum modo non sint geniti de adulterio regularibus uel incestu si tamen sunt honeste conuersationis et uite, quod eorum quilibet defectu non obstante predicto, possit in susceptis nunc ordinibus promoueri ad omnes ordines et ecclesiastica beneficia etiam si curain animarum habeant obtinere, fraternitati tue auctoritate presentium concedimus facultatem. Datum Perusij .ij. Nonas Februarij. Pontificatus nostri anno xo.

Pave Innocentius IV stadfæster paa Erkebiskop (Sörles) Begjæring Valget af

Prædikebroderen Peler til Biskop i Hammer.
Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Innoc. IV. an. X. T. II. ep. 528.

28.
11 Marts 1253.

Perugia. Innocentius episcopus s. s. d. venerabili fratri Petro de ordine predicatorum episcopo *Humarensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum sic venerabilis frater noster .... archiepiscopus Nidrosiensis metropolitanus tuus nobis exposuit nos ei uiua uoce dedimus in mandatis ut Hamarensi ecclesie pastore ut dicebatur tunc de iure uacanti prouideret de persona idonea in episcopum et pastorem. idemn attendens te uirum prouidum et discretum ac in spiritualibus et temporalibus circumspectum et quod per tue diligentie studium dicta ecclesia potest in utrisque auctore domino grata suscipere incrementa huiusmodi auctoritate mandati de te prouidit ecclesie memorate. Nos igitur ipsius archiepiscopi et tuis precibus inclinati quod per eundem prouide factum est in hac parte, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusij .v. Jdus Martij. Pontificatus nostri anno .xo.

Pave Innocentius IV paalægger Biskop (Laurentius) af Skara at overdrago

Roko (?) Kirke (paa Hedemarken), hvis Besættelse nu er Paven hjemfalden, til Canniken Thord (Theodorus), der af Capitelet var valgt til Biskop

i Hammer, men hvis Valg Paven ikke stadfæstede. Efter Orig. Reg. i d. pavel. Ark., Reg. Innoc. IV. T. III. fol. 54. vs. an. XI. ep. 430. (Trykt i Dipl. Svec. I. No. 417 est. Vastovii Vitis Aquilonia. 178, jfr. Dipl. Norv. I. No. 49.) 29.

11 Febr. 1254. Rom (Lateran). Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri . . episcopo Scarensi salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius Theodorus canonicus ecclesie Hamarensis, quod licet ipse a capitulo eiusdem ecclesie fuisset in Hamarensem episcopum postulatus, quia tamen per nos est de alio in pastorem ecclesie prefate prouisum, idem canonicus de sua electione graues labores et expensas non modicas subijt de Norwegia ad sedem apostolicam ueniendo. Cum itaque sicut accepimus ecclesie beati Michaelis de *Noko Hamarensis diocesis tanto tempore iam uacauerit, quod ipsius collatio est ad nos per lapsum temporis deuoluta. Nos dictum canonicum affectu beniuolo confouentes, mandamus quatinus siquod de vacatione ipsius ecclesie proponitur ueritate fulcitar, eam prefato canonico per te uel per alium auctoritate nostra conferas et assignes. Non obstante quod idem alias beneficiatus existat siue aliqua indulgentia quibuscumque personis locis uel dignitatibus de partibus illis ab apostolica sede concessa quod suspendi uel interdici, aut excommunicari seu ad prouisionem alicuius compelli non possit, nisi de indulgentia ipsa plena et expressa seu de uerbo ad uerbum in nostris litteris mentio habeatur. Contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Datum Laterani .iij. Jdus Februarij. Pontificatus nostri anno .xjo.

[ocr errors]

Pave Alexander IV paalægger Biskoppen af Stavanger, Abbeden i Nidarholm

og Prioren i Helgeseter at undersöge Erkebiskop Eysteins Liv og Mirakler, da den af 3 andre norske geistlige efter Innocents IV.s Befaling

foretagne Undersögelse ei havde været tilfredsstillende. Efter Orig. Reg. i d. pavel. Ark., Reg. Alex. IV. an. I. T. I. fol. 55. ep. 385.

(Jir. Dipl. Norv. I No. 23 og ovenfor No. 22 og 23.)

ac

30.
5 April 1255.

Neapel. Alexander episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri *Stawrangensi episcopo, et dilectis filiis . . . . abbati de Holmi

priori de Sancta Sede sancti Benedicti et sancti Augustini ordinum Nidrosiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster archiepiscopus et dilecti filii capitulum Nidrosiense sua nobis petitione monstrarunt quod cum felicis recordationis Innocentius) papa predecessor noster venerabili fratri nostro .. episcopo Bergensi ... Nidrosiensi et . ... Osloensi de ordine fratrum predicatorum prioribus sub certa forma suis dederit litteris in mandatis ut de uita et miraculis pie memorie Augustini archiepiscopi Nidrosiensis diligenter inquirerent, et quod super hijs inuenirent ad sedem curarent apostolicam destinare. ipsi forma huiusmodi non seruata in huiusmodi negotio minus prouide processerunt. Jdeoque mandamus quatinus in negotio procedatis eodem iuxta priorum directarum ad prefatos episcopum et priores continentiam litterarum. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exsequaris. Datum Neapoli Nonas Aprilis. Pontificatus nostri anno jo.

Pave Alexander IV udnævner ver Provision den Færðiske Biskop Peter til

Biskop i Bergen, uagtet det Bergenske Capitels ukanoniske Postulation. Ester Orig. Reg. i d. pav. Ark., Bullar. Alex. IV. T. II. an. 3. fol. 73. ep. 580. 31. 19 Aug. 1257.

Viterbo Alexander episc. seruus seruorum dei venerabili fratri Petro Bergensi episcopo salutem et apostol. benedictionem. Recte tunc ecclesiarum utilitati prospicitur et indempnitati salubriter precauetur, cum discretis et prouidis earum cura committitur uiduatarum regimini pastores ydonei preponuntur. Vnde Romanus pontifex cui ex apostolatus officio imminet de uniuersis ecclesijs sollicite cogitare hoc maxime circa ipsas accendit et ad id propensius inuigilat ut per bonos et dignos gubernentur rectores per duces perspicuos in suis gregibus dirigantur per sacros et eruditos ministros in spiritualibus fulgeant et per dispensatores prudentes temporalium proficiant incrementis. quia nauis que perito remige ducitur liquida recte percurrit spatia et domus ubertate rerum excrescit que patrefamilias regitur studioso ac uinea quam diligens cultor curat in botros exuberat opulentos et ager in segelem fecundam fructificat quem agricola bonus colit. Sane Bergensis ecclesia pastoris solatio destituta capitulum ipsius uocatis omnibus qui uoluerunt debuerunt et potuerunt comode interesse, die ad eligendum prefixa conuenientes in unum et spiritus sancti gratia, prout moris est inuocata te tunc Farensem episcopum in eorum presulem postularunt dilectos filios magistros Johannem dictum Anglicum et Johannem Franconem et Thomam eorum concanonicos ad sedem apostolicam transmittentes ac petentes humiliter per eosdem ut postulationem huiusmodi admitlere de speciali gratia curaremus. Nos igitur eiusdem postulationis discusso processu quia ipsam inuenimus minus canonice celebratam illam de fratrum nostrorum consilio exigente iustitia non duximus admittendam. Verum postmodum considerato attente quod per tuam circumspectionem prouidam et prouidentiam circumspectam eadem ecclesia laudabilibus tam in spiritualibus, quam temporalibus auctore domino proficere poterit incrementis. Nos uolentes eidem ecclesie ne dampna ex longa uacatione subiret, salubriter prouidere, de ipsorum fratrum consilio et apostolice plenitudine potestatis te predicte ecclesie in episcopum prefecimus et pastorem. absoluentes le a uinculo quo Farensi ecclesia tenebaris et ad dictam Bergensem ecclesiam transferentes tibi ad illam libere transeundi licentiam concedendo. firma spe fiduciaque concepta quod tue diligentie studio per quam prefata Farensis ecclesia multiplex suscepisse cernitur incrementum predictam Bergen

« السابقةمتابعة »