C. Valerii Catulli carmina varietate lectionis et perpetua adnotatione illustr. a F.G. Doering

الغلاف الأمامي
 

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 12 - Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
الصفحة 76 - O quid solutis est beatius curis? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
الصفحة 6 - Ipsam tarn bene quam puella matrem, Nee sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo hue modo illuc Ad solam dominam usque pipiabat. I0 Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : Tam bellum mihi passerem abstulistis.
الصفحة 196 - Colchis avertere pellem 5 ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, caerula verrentes abiegnis aequora palmis. Diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae.
الصفحة 134 - Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, Illa Lesbia, quam Catullus unam Plus quam se atque suos amavit omnes, Nunc in quadriviis et angiportis Glubit magnanimi Remi nepotes.
الصفحة 34 - ... et vino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene : nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suavius elegantiusve est: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque; quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum!
الصفحة 10 - Comata silva; nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia...
الصفحة 7 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male ! vae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
الصفحة xlvii - Parcissime veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant ; diu deinde servatum ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis. Erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
الصفحة 27 - Septimi, Gadis aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda : Tibur Argeo positum colono 5 sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque.

معلومات المراجع