صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

-Carum nescio quid lubet iocari,

(Ut solatiolum sui doloris:

Credo, ut tum gravis acquiescat ardor)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristis animi levare curas;

Tam gratum mihi, quam ferunt puellae

10

ad Catullum libro citato ex coniectura parum probabili. 6. piget fere omnes coniecturas, quas V. V. D. D. ad hunc locum attulerunt, chartae illinere. Et solatiolum sui doloris credo, Voss. ut solatiolum Vulp. Pro credo ut v. seq. tentabat Scaliger credunt. difficultatem nimirum huius loci peperit ingrata repetitio particulae ut et diversa eius significatio. Hinc diversae sententiae, coniecturae, et explicationes. Heinsius in notis ad Cat. pro ut legendum esse suspicatus est Tu, et, cum ne sic quidem difficultates remotas videret, versus ita constituendos et transponendos esse putavit: Corde cum gravis acquiescit ardor, Ut solatiolo sui doloris Tecum ludere, sicut ipsa possim. Denique totum versum excidisse putat, quo donatum sibi a puella passerem poëta sit testatus. Audacissimus omnium in hoc loco emendando fuit Corradinus de Allio, qui, ut molliter dicam, non emendavit, sed misere saepe corrupit et mutilavit poëtam. Nam quamvis libros Manuscriptos iactet, non unius tamen assis aestimaudae sunt plurimae, quas affert, lectiones. Has igitur non recensebo, quodcunque autem in eius editione reperitur frugi, bona fide laudabo et proferam. quid mihi de hoc loco emendando et explicando videatur, dixi in notis. V. 9. posse Vossius, Vulpius et alii. V. 11. tam gratum id mihi Muret. tam gratum est Vossius et Vulpius.

siusculas inprimis tum, quando illi (pro quo eleganter: desiderio meo nitenti) lubet suaviter iocari et animi caussa ludere, haud dubie (credo) in doloris sui levamen, ut tum (inter iocandum) aestus animi et fluctus componantur. Ergo Lesbiae fuit passer id, quod nobis fere male affectis instrumentum aliquod musicum. V.9- ad possem subintellige si, quae particula nonnunquam emitti solet. Vid. Burmann. ad Ovid. Amor. III. 3. v. 9. si possem, inquit poëta, eodem modo, ac puella mea, passere illo uti ad levandas animi curas, tam gratum id mihi

[ocr errors]

foret, quam quod gratissimum.

V. 11. Post gratum supplendum est: foret. Pernici puellae Atalantae, Schoenei filiae, quae cursu certavit cum procis suis et victa tandem obiecto malo aureo nupsit Hippomeni. Ovid. Metamor. X. v. 609. Fuerunt autem duae Atalantae, quae saepe confunduntur. Vid. Spanhem. ad Callimach. Hymn. in Dian. v. 216. et Perizon. ad Aelian. Lib. X. c. 1.

V. 13. Quod zonam sol. d. ligat. h. e. quod malum aureum effecit, ut viro traderetur, qui tandem zonam solveret. Solvebatur autem zona, qua virgines

Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluït diu ligatam.

contra vim libidinosorum praecinctae fuerunt, a sponso primo concubitu. Diligenter et fuse hunc morem exsecutus est Schraderus ad Musaeum

p. 343-349. cf. Ernesti ad Callimach. Hymn.in Dian. v. 16. et Burmann. ad Ovid. Heroid. ep. II. v. 116.

CARMEN III.

LVCTVS IN MORTE PASSERIS.

Deflet poëta in hoc carmine mortem passeris Lesbiae, quem vocat mellitum, sed melle dulcius est ipsum carmen flebilibus modis deductum et plane ad doloris sensum compositum. Si verum est, quod verissimum puto, maximam veterum carminibus di→ gnitatem conciliari gravitate sententiarum, quibus repente saepe lectorem in rebus ludicris occupatum ad seria abripiunt, nominatim Horatias, Tibullus, Propertius et Anacreon; profecto hoc Catullianum carmen iure sibi hanc laudem vindicat. Nam quem non horrore quodam perfundat Orci descriptio? – Non poenitebit cum nostro contulisse Ovidii epicedium in mortem psittaci Amor. II. el. 6. Eiusdem argumenti carmen apud Statium II. Silv. IV. et Lotichii, poëtae suavissimi, carmen in funus Delphini Lib. II. Eleg. 7. Eleganter carmen nostrum transtulit in vernaculam Ramlerus in Oden aus dem Horatz, Berolini 1769.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

Et quantum est hominum venustiorum.

V. 2. quantum est hom. venust. h. e. quotquot sunt homines elegantes et delicati. nam venustus non semper ad formam, sed ad motuum saepe suavitatem et elegantiam refertur, et idem est, quod nobis: artig, galant, infra carm. XXII. Y. 2. homo est venustus, et di

cax, et urbanus. XIII. 6. ad Fabullum venuste noster. Cicero de Orat. II. c. 56. Sed cum omnium sis venustissimus et urbanissimus. Idem Pro Domo c. 34. de facilitate iocandi Sermo venustus et urbanus. Contra invenustus, quicquid elegantiae et honestati repugnat, unartig,

Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem:
Nec sese a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,

5

10

V. 4. Hic versus abest in Stat. MSS. et aliis editionibús, sed Scaliger eum in suo MSS. invenit. Tuetur eumdem Cantabrigiensis edit. ex fide MSS. Auget certe hic versus vim doloris, nec displicet eiusdem versus ex superiori carmine iteratio. V. 6. ipsa Vossius et MSS. Stat. V. 10. pipiabat Vossius et Cantabrigiensis. alii piplabat, pipulabat, pipilabat. pip

unamanierlich. Infra carm. XII. v. 5. de furto sudarii res est sordida et invenusta. Nec huc traxerim felicitatem amoris, quam notionem interpretationi suae immiscet Cl. Harlesius in Chrestom. Poët. Lat. 155. quamvis venustus eleganter alias dicitur, cui Venus in amore favet, invenustus (pódios) cui non favet. vid. Hemsterhus. ad Lucian. T. I. p. 242. Sed haec notio huc non quadrat. Citantur enim Veneres, Cupidines et elegantissimi quique homines ad lugubres passeris exsequias non aliam ob caussam, quam quod ipse passer fuerat dulcissimus mellitissimusque.

V. 5. Quem plus oculis suis amabat, h. e. quo nihil ipsi fuit carius. Ab oculis enim, pretiosissima corporis nostri parte, variae summi declarandi amoris formulae petitae sunt. cf. Mosch. Idyll. III. v. 9. et quae ibi observat elegantissimus

Manso. Plura vid. apud Rittershus. ad Oppian. Halieu. I. V. 703. et Spanh. ad Callimach. H. in Dian. v. 211. Plautus saepius: oculitus amare. cf. infra carm. XIV. v. 1.

V. 6. suamque norat ipsam tam bene suam ipsam h. e. suam dominam. Nam ipsa substantive pro domina dicitur more Graecorum, qui saepe dominum vrÍV et dominam vocant. Sie Plautus Casina, Act. IV. 2. 10. Ego eo, quo me Ipsa (domina) misit. vid. quos laudat

Doctiss. Harlesius ad Chrestomath. Graec. p. 51.

V. 10. ad dominam. h. e. versus vel adversus dominam.

V. 11-14. iter tenebricosum nos die finstre Todesbahn. Sallust. Catil. LII. §. 14. inferorum loca sunt tetra, inculta, foeda atque formidolosa. ubi vid. similia exempla a Cortio collecta. V. 12. unde neg. red. qu. Similiter Orcus apud Oppianum Halieut. IV. v. 394.

quemquam:

Hluc, unde negant redire
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

15

piebat Muret. V. 12. illud MSS. Stat. V. 16. bellus ille passer Ald. et Col. o malae tenebrae Muret. o factum male, vae pusille passer Meleager, qui in antiquis libris invenerat, bonum factum male bellus ille passer. V. 17. Vestra nunc opera Aldus. cuia nunc opera Vossius. nostram lectionem tuentur Cantabrig. Vulp, et omnes fere libri scripti.

[blocks in formation]

Phaselum suum concelebrat poëta ob insignem sibi olim praestitum usum, nunc vero emeritum et recondita quiete senescentem. Summa eius laus ponitur partim in celeritate, partim in roboris firmitate, qua tot et tanta emensus fuerat itinera. Suavissime autem ipsum Phaselum inducit depraedicantem merita sua et denique solemni modo Castori et Polluci se consecrantem. Ceterum vix dubitari potest, quin totum hoc carmen ad Graeci cuausdam poëtae exemplum compositum et adumbratum sit; CATUL, Carm.

B

[ocr errors]

adeo spirat Graecorum indolem, leporem et in usu metaphorarum audaciam. Nec desunt exempla, ubi ipsae naves vel merita sua extollentes inducuntur, vel Deo cuidam dedicantur. cf. Antiphili Epigr. 26. in Analect. V. P. G. Tom. II. p. 176. et Macedon. 22. 23. Tom. III. p. 117. edit. Brunck. Est autem hoc carmen, quod meris Iambis constat, numeris suis absolutissimum tantaque arte et facilitate compositum, ut, artemne magis in illo admireris, an leporis et ingenii venustatem, ipse nescias. Hinc recte iudicat Vulpius, vel ex hoc uno carmine perspici posse, cur veteres docti nomine nostrum insignierint. Expressit autem hos iambos totidem iambis graecis puris Ios. Scaliger, qui leguntur in eius notis ad h. 1. cf. Parodiae ad Phaselum Catulli a diversis auctoribus scriptae cum notis philo Andr. Senftlebii Lips. 1642. 8.

Phaselus

haselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

[ocr errors][merged small]

V. 1. Phasellus. Aldus et Statii MSS. V. 6. Voss. quia in nonnullis MSS. legerat negant, reponit nec aut male! nam sic perit quaesita poë tae elegantia.

V. 1. Phaselus est navicula longior et simul angustior, mira inprimis velocitate nota, quam praestabat prora longe et oblique supra aquam porrecta. Fuse de hac voce et eius etymologia disputat Vossius ad hunc locum.

V. 2. ait fuisse nav. celerrimus ex noto graecismo, casus primus pro casu quarto. Virg. Aen. II. v. 377. sensit delapsus in hostes. vid. Bentleius ad Horat. Epist. I. 7. 22.

V. 3-6. Sensus: et potuisse cuiuslibet navigii velocitatem

superare, sive remorum, sive velorum usu certandum fuisset, trabs pro navi ex primo navium usu. cava trabs apud Virgil. Aeneid. III. v. 191. palmula proprie remi pars extrema, in modum palmae protenta, pos

s. praeterire cursu superare. παρέρχεσθαι, παρατρέχειν. volare ve lociter navi currere. Virgil. Aeneid. III. v. 124, sic

apud Graecos. vid. Interprett. ad Hygin. p. 122. edit. Stav. hinc ipsa navis vocatur πολυπλατ νέων ἀνέμων πτερὸν apud Mace don. in Analect. Vet. Poët.

« السابقةمتابعة »