صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN XXXIX.

AD EGNATIVM.

Egnatium, hominem stultum et ineptum exagitat, qui, quum ex more patrio, Celtiberis proprio, dentibus urina quotidie lotis et perpolitis candorem conciliare studuisset, usquequaque ut dentes candidos ostentaret, nec loci nec temporis ratione habita, in re gravi aeque ac tristi, ridere solebat. Ab hoc igitur inepto et importuno risu avocare studet hominem, ex ea praecipue ratione, quod, quo candidiores et expolitiores eius dentes sint, eo plus urinae cum bibisse indicent. - Catulli rivalem fuisse Egnatium apparet ex carmine XXXVII., ubi iam notavit eius stuporem v. 17. seq. - Compara cum Nostro iam a Mureto allatum locum Alexidis Comici apud Athenaeum lib. XIII, ubi inter alias meretricum artes refert: Ευρυεῖς ὀδόντας ἔσχεν, ἐξ ἀνάγκης δεῖ γελον, ἵνα θεωροξιν οι παρόντες τὸ στόμ ̓, ὡς κόμψου φορ:τ etc. cui addle Ovid. Art. Am. III, v. 279. seqq.

Egnatius, quod candidos habet dentes,

Renidet usquequaque: seu ad rei ventum est
Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille: seu pii ad rogum fili

Lugétur, orba cum flet unicum mater,

Renidet ille: quidquid est, ubicumque est,

5

V. 2. pro seu ad vitandam diphthongi elisionem in hoc et quarto versu

V. 2. renidet, renidere iam est: os ridendo ita diducere, ut dentes, quos Graeci inde yikativous vocant. Pollux II, c. 4. Sect. 91., renideant et effulgeant. usquequaque, h. e. quovis tempore et loco, quavis occasione; eleganter mox ipse hanc particulam circumscribit.

V. 5. unicus filius iam est povys, ut acerbior luctus ex

primatur, alias fere unicus est αγαπητός dilectus.

V. 6. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit- seu ad rei ventum est sub. etc., h. e. seu ad causam reo ex subselliis dicendam ventum est, ubi causae patronus orationis gravitate saepe ita percellit animos adstantium, ut sibi a lacrimis temperare nequeant. Subsellia

Quodcumque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:

Si urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut pastus Umber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuvinus ater atque dentatus,

Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes;
Tamen renidere usquequaque te nollem:
Nam risu inepto res ineptior nulla est.

10

15

Bone Egnati pauci.

Vossius legit si. V. 9. Quare monendus est mihi. Vossius legit quidem es, sed interpungit post mihi. V. 11. parcus Umber in plerisque vet. unde fecit Scalig. porcus Umber, quem sequitur Bipont. parum recte! noluit enim Catullus Umbros ridere, sed potius laudare succulenta Umbrorum corpora. pro Parthus, quod invenerat Meleager, legit fartus — pinguis Umber quidam. V. 12. Lanuvinus acer in quibus

in iudiciis sunt sedes iudicum et patronorum utriusque partis. vid. Ernesti Clav. Cic. ad h. v. sed hoc loco reis quoque subsellia assignantur, fletum excitare de miserabili dicendi genere explicat Vulpius.

V. 7. Hunc habet morbum: morbus passim de vitio animi vel insania. Ter. Eunuch. II, 1, 19. alia exempla dabit Cort. ad Sallust. Catil. XXXVI, p. 223. sic apud Graecos. cf. Victor. V. L. I, 14. et Triller Obs. Critic. p. 377.

V. 10 Si etiamsi, licet. vid. Graev. ad Cicer. Epist. ad Famil. XII, 11. Drackenborch. ad Liv. XXXIII, 49. T. IV, p. 758. urbanus, h. e. Romanus. Sic urbanus pro Romano dicitur Cic. Brut. 46. ut urbs saepissime pro Roma. vid. Cort. ad Sallust. in Catil. LII, p. 333. - Recenset jam poëta nobiles quosdam ItaCATUL. Carm.

liae populos, a bona corporis habitudine et puritate laudandos.

V. 11. pastus Umber [ex emendatione Vossii, vid. Variet. Lect.], h. e. pinguis, bene saginatus, bene curata cute πιμελής. cf. Vossius. obesus Etruscus e copiosis, inquit Muretus, frequentibusque sacrificiorum epulis, quibus ea gens plurimum dedita fuisse dicitur.

V. 12. Lanuvinus ater. Lanuvium fuit oppidum Latii et municipium, cultu Iunonis Sospitae celebre.

V. 13. ut meos quoq. atting. nam Verona pertinet ad Italian transpadanam.

V. 14. lavit a lavere, quod apud Virgilium, Horatium et alios occurrit.

V. 16. Nam risu inepto res ineptior nulla est. Antiquum et verum dictum. Sic in Gnonicis N

Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
Quod quisque minxit, hoc solet sibi mane
Dentem atque russam defricare gingivam;
Ut quo iste vester expolitior dens est,
Hoc te amplius bibisse praedicet loti.

20

dam vet. V. 17. Nunc Celtiberus, Celtiberia in terra vel nunc Celtiber, Celtiberia in terra in plerisque vet. edit. et MSS. teste Statio. Scaliger in MSS. et vett. edit. se invenisse ait: Celtiber ex Celtiberia in terra, unde ille legit Celtiber in Celtiberia terra. editor Cantabrigiensis bene tentat Nunc Celtiber et Celtiberia in terra, sed male explicat: Nunc cum sis Celtiber, et Heins. in Not. ad Catull. vult: Nunc Celtiber e Celtiberia terra; fortasse, ut meam quoque interponam sententiam, Nunc Celtiber, at Celtiberia in terra. Quam in textum recepimus lectionem, Nunc Celtiber es, exstat in edit. Gotting. et Bipont. haud dubie ex edit. Corrad. de Alio. V. 19. punicare gingivam legit Apuleius in Apologia hunc versum proferens.

v. 83. 84. p. 224. edit. Brunck. Γέλως ἄκαιρος ἐν βροτοῖς δεινὸν κακόν. Γέλα δ ̓ ὁ μῶρος, καν τι μὴ γελοῖον ᾖ.

V. 17. Nunc Celtiber, populus Hispaniae Tarraconensis. Celtiberia terra dictum ut terra Africa, terra Hispania, terra Campania. vid. Vulp. ad Tibull. I, 9, 33. et V. V. D. D. quos bene multos in hanc rem laudavit Drackenborch. ad Sil. Ital. XVI, v. 180. cf. eumdem

ad Liv. XXV, 7. Tom. III, p. 956.

V. 18. Quod quisque minx. etc. Idem de Celtiberis tradit Diodior. Sicul. Lib. V, to cpx λούουσι οὕρῳ καὶ τοὺς ὀδόντας, ubi vid. Wesseling. T. I, p. 357. qui in eamdem rem indicat locum Strabon. Lib. III, p. 249, ubi cf. Casaubonus.

V. 21. praedicet declaret, patefaciat. Loti urinae.

CARMEN XL.

AD RAVIDVM.

Furorem Ravidi increpat, qui aeterna a Iambis Catulli timenda contumelia se deterreri non passus sit, quo minus eius puellam, vel puerum ad amorem sollicitaret.

Quaenam

uaenam te mala mens, miselle Ravide,

Agit praecipitem in meos iambos?

Quis Deus tibi non bene advocatus
Vecordem parat excitare rixam?
Anne ut pervenias in ora volgi?
Quid vis? qua lubet esse notus optas?
Eris: quandoquidem meos amores

Cum longa voluisti amare poena.

[ocr errors][merged small]

V. 6. In uno MS. Statii legebatur Quia vis hinc fecit Quo vis qualubet esse notus optas. Cuivis qualubet esse optas Vossius.

V. 1. Quaenam te mala mens etc. mala mens mentis perversitas, dementia.

V. 3. Quis deus non bene adv. nam mala consilia aeque ac bona a diis immissa dicebantur. Vulpius laudat Hom. Iliad. XVII, 469. Αυτόμεθον, τές του νυ δεν ηκερδία βουλὴν Ἐν ςήθεσσιν ἔθηκε, καὶ ἐξέλετο φρένας ἐσθλάς.

V. 4. rixa vecors, cum quis alterum, cui impar est, temere ad rixam lacessit.

V. 5. ut pervenias in ora volgi, ut per iambos meos vulgo innotescas et ore omnium feraris et differaris.

V. 6. Quid vis? Quid quaeris et tibi vis? qualubet sc. ratione, quocumque modo, notus esse optas?

V. 8. amare meos amores puellam meam tangere. cf. ad Carm. X, V. 1. cum longa poena, ut semper duret inde tibi contracta ignominia ad posteros per iambos propaganda.

CARMEN XLL

IN AMICAM FORMIANI.

Meretricem quamdam turpem et deformem, quae a se TOgata, ingens pro nocte pretium poposcerat, delirare et medicorum propinquorumque curae tradendam ait,

Anne

Anne sana illa puella defututa
Tota? millia me decem poposcit;
Ista turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curae,
Amicos medicosque convocate:
Non est sana puella; nec rogare

[blocks in formation]

V. 1. Acme illa, illa puella defututa Tota. in plerisque edit. vet. quod tenuit etiam edit. Bipont. In libris MSS. fuit ameana vel amean, unde fecit Stat. Acme una puella et Vossius Ain' sana puella — Vulpius ex edit. Vossii servavit Ah me, an illa puella defututa -nos dedimus lectionem prae ceteris nobis probatam ex edit. Gotting, cui egregie respondere videtur vers. 7. V, 7-8. Nec rogate Qualis sit solet haec imaginosum. L.MSS. et omnes fere impressi. Nec rogare Qualis sit solet haec imaginosum. Muret, qui imaginosum explicat de speculo, ut sit: speculum de sua forma

V. 1. Defututa tota, h. e. assiduo scortationis usu plane confecta et detrita. Infra Carm. CX, v. 8. Quae sese toto corpore prostituit-millia decem sc. sestertium.

V. 4. Formiani Mamurrae Formiis nati. vid. Argum. ad Carm. XXIX, v. 5. Propinqui, furiosorum enim eorumque pecuniae curam ex lege suscipere debebant agnati et gentiles. Auctor. ad Herenn. 1. c. 13, Hinc Horat. Epist. II, 2, 136. Hinc ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helle

boro morbum. cf. eumdem Sat. HI, 3, 218.

V. 78. nec rogare Qualis sit solet etc. Non parum hic locus ingenia Virorum Doctorum exercuit. [vid. Var. Lect.] Plerique sequuntur Scaligerum, qui legit nec rogate, qualis sit. Solet haec imaginosum, et su

plet ad vocem imaginosum morbum aegrotare. per morbum imaginosum autem intelligit pa TμT, quae animo occurrunt, in cujus sententiam vide quae disputat Burmann. Sec. in Antholog. T. I, p. 463. Scaligeri

« السابقةمتابعة »