Qualis sit solet haec imaginosum. uon consulere solet. Salmas. ad Solin. p. 1037. legit: dolet haec imaginosum, quod explicat: pávita, &piviti imaginibus laborat. Vossius, ut novam inferret obscoenitatem, exculpsit ix payciov öz, quod quid sit apud ipsum videant harum deliciarum cupidi. Haec imago nasum inepte Turnebus, ineptius tamen Corrad. de All. en imago nasum! cui adhaeret edit. Gotting. vid. not, In edit. antiquis Venet, Gryph. et aliis cum sequenti carmine hoc coniungitur, a quo quidem illud disiungendum esse recte iam monuit Victor. Var. Lect. II, c. 15. explicandi rationem, quod mireris, amplectitur etiam Nic. Heins. in Not. ad Catull. qui per imaginosum morbum, quo laborasse meretricem volunt, intelligit cum concentus carminum audimus, el patentibus oculis somniamus, ut sensus sit: sana non est, nam tota nocte nil nisi aeris tinnitum meditatur. Equidem lubenter fateor, me nondum a sensu meo impetrare potuisse, ut in ulla a V. V. D. D. ad hunc locum allata vel explicatione vel emendatione acquiescerem. Imo totum locum vel plane mutilum, vel alia certe medela sanandum puto. Cardo rei vertitur in voce imaginosum, quae vel damnanda [si vox damnanda sit, quae semel tantum apud veteres occurrit] vel explicatione iuvanda videtur. Iam vero cum imaginari recte apud bo nos scriptores dicitur de iis, qui imaginem quamdam sibi fingunt et animo concipiunt, non video cur non eodem iure a Catullo imaginosa dici potuerit ea, cuius tamquam febri correptae phantasia in fingenda, qua sibi placeret, imagine, multum valuerit. Quod si verum est, locus fortasse ita constitui possit; - nec rogare qualis sit, solet; en imaginosam! h. e, nec in se descendere et quaerere solet, quam vilis et deformis sit; en quantum eius phantasia valet in fingenda sibi de se formaque sua imagine! In eamdem sententiam legi quoque possit: - nec rogare, qualis sit, solet haec imaginosa. Sed illud en imaginosam! non solum gravius finit epigramma, sed etiam ad antiquam lectionem in MS. Achillis Statii et imaginosum propius accedit. CARMEN XLII, IN QUAMDAM. Surreptis sibi a meretrice pugillaribus, hendecasyllabos advocat, ut eadem a furaci foemina efflagitent. Sed, quum nihil proficiant, mox, ut blandius id faciant, hortatur, Adeste, hendecasyllabi, quot estis Omnes undique, quotquot estis omnes, V. - hendecasyllabi, iaciendis enim conviciis aeque apti ac iambi visi sunt hendecasyllabi, ut apparet vel ex hoc carmine. V. 3. iocum me put. dignum quem ludat et parvi pendat. Sic passim iocus de iis, qui sunt lubibrio. Phaedr. Fab. I, 21, 2. Petron. c. 57. vid. ad utrumque locum Interpretes. V. 4. negat reddituram, sc. sc, quod saepe apud poëtas negligitur. vostra, nam sedem quasi propriam habent versus in poëtarum tabellis. pugillaria vel pugillares erant codicilli parvi, quorum tabellae, ut nunc quoque concinnari solent, fuerunt a fronte dissectae, a tergo quam videtis 5 consutae compactaeque; at plerumque in utraque planitie ceratae, vid. Schwarz. de Ornamentis Libr. Vet. p. 179 et 128. edit. Leuschn., et quae de usu et forma codicillorum disputat Burmannus in praefatione ad Petronium non longe ab initio. si pati potestis, si per vos fieri potest, ut inulta cum ista sua protervitate elabatur meretrix, sed certe id fieri per vos non potest; agedum igitur, persequamur eam et reflagitemus pugillaria. - Ita saepe apud poëtas nexus quaerendus est. Istam enim interpunctionem a plerisque editionibus receptam Pugillaria: i pati potestis, Persequamur eam et refl. vix verba admittere videntur. Turpe incedere, mimice ac moleste 10 15 -- V. 8. myrmice male in vett. edit. pro mimice, quod recte revocavit Stat. murice Corrad. de All. ritmice Ethardus ad Petron. c. 126. V. 13. o lutum, o lupanar vel o lutum luparum vult Stat. o lutum lupanare Vossius. oblitum o lupanar tentat Heins. in not. ad Catull. quia, teste Vossio, elim lectum sit oblitum lupanar. V. 16. non aliud potes: in MS. Stat. V. 8. Turpe incedere, quod fit ab iis, quorum incessus, ut Petronius ait, ita arte compositus est, ut ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrent. Eiusmodi autem gressum delicatum meretrices imprimis placendi causa fingebant. Hine Ovid. Art. Am. III, v. 299 seq. Est et in incessu pars non temnenda decoris, Adlicit ignotos ille, fugatque viros. Haec movet arte latus tunicisque fluentibus auras. confer in hanc rem Interpretes ad Petronium c. CXXVI, et Burmannum ad Phaedrum Fabul. V, 1, 13. incedere autem proprie de iis, qui gravitatem quamdam et dignitatem incessu affectant. Prop. II, 2, 6. cf. Serv. ad Virg. Aen. I, 46. mimice et moleste ridere est more mimorum et ingrato more ridere, catuli ore Gallicani ore patulo et late diducto, quali fere instructi sunt canes venatici Gallicani. V. 11. putida ridicula ob nimium et multa arte quaesitum placendi studium, ineptis moribus displicens. V. 13. o lutum pro lutulenta, sordida, ut saepe loqui solent Comici. Sic stupor supra Carın. XVII, v. 21. pro homine stupido. Sic coenum apud Cicer. ad Attic. II, 21. pro Pub. Sext. C. 11. cf. Turneb. Advers. XXIX, 17. lupanar pro lupa. Sic carcer apud Terent Phorm. III, 2, 25. pro homine carcere digno. V. 14. aut si quid perditius, h. e. vilius et abiectius. V. 16. Quod si non aliud pote est etc. Quod si non alia ratione ad extorquenda pugillaria nobis uti licet, exprimamus, exprimere certe tentabimus pudorem Ferreo canis ore, duro et impudenti ore. canis enim iam ab Ferreo canis exprimamus ore. antiquissimis temporibus fuit 20 adiecta est explicatio: durius quam quod molliatur et concoquatur [ab os, ossis] imo duri oris [non ossis] homo apud Ciceronem et Livium dicitur, cuius os nulla re facile mutatur aut pudore suffunditur, qui omnem pudorem exuit. V. 23. amplius alia ratione plus. CARMEN XLIII. IN AMICAM FORMIANI. Descripta Formiani amicae deformitate, non satis mirari potest poëta insipidum eorum ingenium, quibus ista bella et digna, quae cum Lesbia comparetur, videri possit. scriptum est Epigram. XLI, quod confer. In eamdem V. 1. nec nimio naso Scalig. probante Heins. in not. ad Catull. V. 1. Salve pavis, nam profecto illam non salvere, sed abire potius in malam rem iubet. Pari modo passim usu venire solet Vale, cf. ad Carm. XI, 17. Graviter autem hac solemni quasi allocutione exordiri alias solent poëtae carmina, Deor.m Nec longis digitis, nec ore sicco, Ten' provincia narrat esse bellam? Dearumve vel Heroum laudes celebraturi. - nec minimo naso. Fuit iste nasus, quem prae se tulit meretrix, turpiculus, ut vocatur Carm. XLI. v. 3. sive fuerit nec minimus, h. e. praeter modum graudis et expansus, sive nec nimius [vid. Var. Lect.] praeter modum parvus et depressus. Vossius nec minimo naso ridiculo interpretatur, quasi nihil plane nasi habuerit puella. - Nec bello pede, haud dubie nimis largo et spatioso, nam in laude fuit pes exiguus, Ovid. Art. Am. I, 623. et Amor. III, 3, 7. nec nigris ocellis, apud veteres quoque pars pulchritudinis ponebatur in nigris oculis, Propert. II, 12, 23. cf. Faber ad Anacreont. Od. XXVIII, 7. et Lambin. ad Horat. Od. I, 32, 11. Nec longis digitis cf. Propert. II, 2, 5. et ibi Passeratium. nec ore sicco, ex quo salivae quasi rivulus perpetuo rorat. V. 4. nec sane nim. eleg. ling. innuitur fortasse meretricis infantia vel loquendi rusticitas, vel ingratae vocis asperitas. V. 5. cf. ad Carm. XLI, v. 4. V.6. Ten' provincia. Scaliger intelligit Galliam, cuius pars esset Transpadana, ubi amica Mamurrae et ipse Catullus, cum haec scriberet, commoratus fuerit. V. 8. O seclum insipiens et inficetum! o aetatis nostrae homines ab omni sensu pulchri destitutos! CARMEN XLIV. AD FVNDVM. Ad coenam cum invitatus esset Catullus a Sestio quodam pessimo oratore, praelecta ab eo ineptiarum et stuporis plena oratione adeo affectus fuit, ut illico quassaretur tussi et gravedine. Ut igitur, quod in coena devorasset, acerbitatis virus evomeret, et male affectum corpus recrearet, adiit villulam suam, in pro cuius sinu mox convaluit otio et medicaminibus. – Laudat pterea in hoc carmine villulae suae praestantiam et egregium ab illa sibi praestitum beneficium, Sestiique nefaria scripta in CATUL. Carm. |