صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

posterum se nunquam manu triturum esse sancte pollicetur. Eamdem fere sortem, quam Catullus a Sestio, Philoxenus olim expertus est a Dyonisio, cuius praelectis carminibus adeo cruciatus et paene confectus fuit, ut redire mallet in latomias. vid. Diodor. Sicul. lib. XV, c. 6.

Funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,

Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana

Villa, malamque pectore expuli tussim,
Non immerenti quam mihi meus venter,

[ocr errors][merged small]

V. 7. pro expuli tussim Scaliger et Vossius malunt exspui, quod apud Terentium Eunuch. II, 1, 16. dicitur: miseriam ex animo exspuere. Sed haec levis causa ad proscribendam lectionem satis bonam, quae egregie stabiliri potest Horatii exemplo Epist. II, 2, 137. ubi est expulit helleboro morbum. Ceterum hic locus a Viris Doctis felicissime sanatus est ex corrupta et foeda MS. lectione aliamque pectore [vel petere] expulsus sum, non immerenti quam mihi mens vertitur, vel mens veretur, vel mens vertur, ut in Stat. MS., vel meus vertet, uti in Muret. MS. Lambini liber

V. 1. O Funde nost. s. Sab. s. Tib. Situs nimirum fuit Catulli ager in Sabinorum et Latinorum finibus ita, ut commode ad utramque regionem referri posset. Fuit autem ager circa Tibur, oppidum Latii ad Anienem amnem, amoenissimus, cuius suavissimam descriptionem lege apud Horat. Od. Ì, 7, 11. seqq. Tiburtem igitur Catullus, cum ob celebratam eius regionis amoenitatem, tum ob majorem villulae conciliandam dignitatem,fundum suum vocari maluit, quam Sabinum. Eadem de causa optat Horatius Od. II, 6, 5. seqq. Tibur - Argeo positum colono Sit meae sedes uti

[blocks in formation]

Dum sumtuosas appeto, dedit, coenas.
Nam, Sextianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiae legit.
Hic me gravedo frigida et frequens tussis
Quassavit, usquedum in tuum sinum fugi,
Et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum,

10

15

Corax venter. V. 11. Actium vel Attium in plurimis, sed verior lectio videtur nostra, quam Stat. e lectione MSS. minantium bene restituit. munacii in quibusdam vetustioríbus. V. 15. procuravi Scalig. Et me curavi in uno MS. Stat. qui coniicit : dictum sit. ocymoque Muret. V. 17.

V. 10. Sextianus conviva. haud dubie ad Sextium vel potius Sestium nostrum pertinent dicta Sestiana pro insulsis et ineptis apud Ciceron. ad Div. VII, 32. ad quem locum iam Victorius ostendit eumdem ibi Sestium a Cicerone innui, quem Catullus in hoc carmine perstrinxit. Fortasse de eodem haec habet Cicer. ad Attic. VII, 17. in quo accusavi mecum ipsum Pompeium, qui cum scriptor luculentus esset, tantas res, atque eas quae in omnium manus venturae essent, Sestio nostro scribendas dederit; itaque nihil unquam legi scriptum excidis magis Sestianum, h.e. magis insulsum et frigidum.

V. 11. Orat. in Ant. de Antio nihil certi pronunciari potest. Vossius intelligit C. Antium Restionem, qui legem tulit sumtuariam et proscriptus a Ariumviris anno V. C. 711. mi

Et me ne curavi, nt ne pro quidem Quae non es ulta peccatum in MSS.

ra servi fidelitate evasit, testibus Macrobio et Appiano Alexandrino.-petitorem perperam Vulpius, et quos ille sequitur, de eo explicant, qui in veste candida magistratum a populo petierit. imo petitor iam est actor causae, qui petit et litem intendit, cui opponitur unde petitur h. e. reus, quo sensu petitor passim apud Ciceronem dicitur. ut in Orat. pro Roscio c. 14. edit. Graev. cf, Terent. Eunuch. Prolog. v. 11, 12. Pro reo igitur quodam in oratione ista pestifera contra actorem Antium causam dicere ausus fuerat Sestius. - Plen. ven, et pestil. cf. supr. Car. XIV, v.19.

V. 13. gravedo frigida morbus, qui, ut Celsus docet IV, 2. nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet. - in sinum tuum eleganter summae familiaritatis et consuetudinis indicandae cansa pro ad te.

V, 17. meum peccatum, quod

Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sexti recepso, quin gravedinem et tussim
Non mî, sed ipsi Sextio ferat frigus,

Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.

Patav. Statii. quod non es ulte peccatum emendat Gabriel Faërnus, ut ad fundum referatur, quem sequitur Vulpius. non es ultn' peccatum Muret. V. 19. Sesti et vers. seq. Sestio scribunt alii, quod rectum puto ob locum Ciceronis in notis laudatum, ubi est angudisipo. cf. in hanc rem ad locum Cic. Leonard. Malesp.

temere me adduci passus sim, ut lautioris coenae causa hominem stultum adirem, qui paene me perderet et enecaret stultissimae orationis praelectione.

V. 18. Nec deprecor, nec recuso et a me amolior, recepso antique pro recepero.

V. 20. Non mi, sed ipsi Sest. explico: non mihi solum, sed ipsi quoque Sestio; quam quidem explicationem orationis nexus fere flagitat; huc accedit, quod particulae, non, sed haud raro apud optimos scriptores poni solent pro: non modo, sed etiam. vid. Cort. ad Sallust. Iugurth. XIV, 23. P. 484. et Drackenb. ad Liv. X, 6. T. III, p. 25. XXVIII, 26.

T. IV, p. 226. et adXXXVIII, p. 22. Tom. V, p. 199.

V. 21. Qui tunc voc. me, cum mal. leg. libr. mos erat apud veteres, ut convocatis ad coenam amicis doctos labores praelegerent, et, priusquam illos publici iuris facerent, eorum iudicio subiicerent; sed non raro huic mori male indulgebant homines stulti, ex insulsis scriptis laudem captantes. Huc pertinet Lucil. Epigr. LXXII. in Analogia Veterum Poët. Graec. Brunk. Tom. II, p. 331. Ποιητής πανάρισας ἀληθῶς ἶςιν ἐκεῖνος Όφις δειπνίζει τοῦ ἀκροπα σαμένους Ην δ' ἀναγινώσκη, καὶ νήσιας οικαδε τέμπτη, Εις αυτὸν τρεπέτω τὴν ἰδιὴν μανίην. De verbo vocare pro invitare vid. ad Carm. XLVII, 7.

CARMEN XLV.

DE ACME ET SEPTIMIO.

Versatur hoc carmen in ferventissimo Septimii et Acmes amore describendo, modoque declarando, quo mollissimos amoris sensus invicem sibi patefecerint. Septimius Acmen suam in gremio tenens, summum, quo erga illam flagrat semperque

flagraturus sit, amoris ardorem, perpetuae fidei obtestationc exponit primum; quem blande deinde excipit Acme dulci osculo, et multo vehementiorem, quo accenditur, erga illum amorem libere fassa, propriam se illi per totam vitam dicat. – Sed huic amori, cui nunc demum Amor dexter adspirasse dicitur, v. 8-9. et 17. 18. non respondisse antea videtur optatus successus, sive aspera primum fuerit Acme, sive alia impedimenta amori obiecta fuerint. Ceterum miram in mutuo invicem sibi aperiendo amore simplicitatem et venustatem quilibet, opinor, in hoc dulcissimo mellitissimoque carmine mirabitur. Expressit hoc carmen Kretschmar. in Carm. Teuton. p. T. II, 206.

Acmen Septimius, suos amores,

Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos,
Quantum qui pote plurimum perire:
Solus in Lybia, Indiave tosta,
Caesio veniam obvius Leoni.

V. 5. quoi pote in marg. libr. Bibl. Bodleian. Oxon.

V. 1. suos amores amicam suam. vid. ad Carm. X, 2, 5. Quant. qui pot. pl. per. h. e. quantum ullus amator amicam suam perdite amare potest. perire pro deperire cf. ad Carm. XXXV, v. 12.

V.6. Solus in Lybia pro sola in Lybia, h. e. deserta. India tosta arida, torrida. Non bene autem a Nostro Africam cum India componi observat Barthius ad Stat. Silv. IV, 3. v. 137. quod equidem non video. Voluit et potuit poëta iam quamlibet regionem remotiorem appellare, leones alentem, quod quidem de India aeque ac Ly

5

bia valere non dubium est, quamquam Lybia leonum frequentia nobilior sit, et Gaetuli inprimis leones saepe apud poëtas commemorentur.

V. 7. caesio leon. à caesius male vulgo explicant de glauco leonis colore. imo caesius leo plane est, qui Homero Iliad. XX, v. 172. dicitur xx, h. e. torvum intuens, quia oculi caesii truculentum quiddam et terribile habent. In quam sententiam recte etiam explicatur Minerva γλαυκώπες, vid. Hemsterhus. ad Lucian. Tom. I, p. 226., et Heins. ad Ovid. Art. Am. II, 659. Ter

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens,
Et dulcis pueri ebrios ocellos

Illo

purpureo ore suaviata,

10

V. 8. Sinistra ut ante Dextra sternuit approbatione MSS. fere omnes et editt. vett., nec video, cur non ita loqui potuerit Catullus: nostram lectionem produxit Statius ex MS. Patavino altero. — Hoc ut dixit Amor sinister ante, Dextram sternuit adprobationem Vossius, qui in quibusdam libris invenerat sinistrante ante. Ceteris lectionis monstris futilibusque recensendis coniecturis chartam perdere nolo. V. 12. Saviata Meleager.

ribilis autem leonis vultus multo gravius quam eius color ab Homero et aliis poëtis in adiunctis exprimi solet. Hinc updAros Iliad. XVIII, 579. xxponis Odyss. XI, 610. obvius veniam sc. ut me sceleratum et perfidum discerpat. Sceleratos enim praecipue a feris peti, vulgaris ferebat veterum opinio. Hinc. Horat. integrum vitae scelerisque purum se praedicans, sponte se inermem lupum in silva Sabina fugisse canit Od. I, 22, 9, sqq.

V. 8. Hoc ut dixit, Am. sin. ut etc. Sensus est: ab hoc tempore et hoc amoris declarandi modo favere coepit Amor Septimio et Acme, quibus antea minus favere visus est. Sternuere dextr. approb. est omen faustum, sinistr. appr. omen infaustum sternuendo praedicere. Sternutamenta enim antiquitus ad bona auspicia pertinuisse apparet ex Homero, ubi faustum eventum ex Telemachi sternutatione auguratur Penelope Odyss. XVII, 545. Sic de Menelao apud Theocrit. Idyll. XVIII, v. 16. Õ3⁄43⁄4u γαμβρ, ἀγαθός τις ἐπίπταροι ἐρχομένῳ

τοι, ἐς Σπάρταν. – Hinc vulgaris illa, qua sternuentes apud veteres excipiebantur, cantilena ζεῦ σῶσον. Translatum igitur est sternuere inde ab hominibus vel ad Deos, qui coeptis propitii adessent, praecipue ad Amorem, amantium votis obsecundantem. Theoer. Idyll. VII, ν. 96. Σιμιχίδα μὲν Έρωτες ἐπέπταpov. Propert. II, 3, 24. Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus Aureus argutum sternuit omen Amor vel ad alias boni ominis res, verbi causa ad crepitantem lucernae stridorem apud Ovidium Heroid. XIX, v. 151. vide in hanc rem interpretes ad locos laudatos, praecipue Burmann. Sec. ad locum Propert. et quos laudat Pet. Burmann, ad Ovid. 1. c. Memorabile autem est in nostro loco, quod Amor sinistram quoque approbationem sternuisse dicitur; unde non ad bona solum, sed etiam ad mala omina relata fuisse sternutamenta recte colligi potest, quod egregie confirmat locus Frontin. Stratag. I, c. 12. §. 11. V. 10 13. levit. cap. refl. nota est simillima illa Licym

« السابقةمتابعة »