صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sic, inquit, mea vita, Septimille,
Huic uno domino usque serviamus.
Ut multo mihi maior acriorque
Ignis mollibus ardet in medullis.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti,

Mutuis animis amant, amantur.

15

20

Unam Septimius misellus Acmen
Mavolt, quam Syrias Britanniasque :
Uno in Septimio fidelis Acme

V. 14. huic uni perperam in quibusdam, nani amat Catullus formam huius vocis antiquam, ut supr. Carm. XVII, v. 17.

niae osculationis descriptio apud Horat. Od. II, 12, 25. Dum flagrantia detorquet ad oscula Cervicem - ebrios ocellos, ebrii oculi sunt, quos vocat Quintilianus lib. XI, c. 3. Lascivos et mobiles aut natantes et quadam voluptate suffusos etc. Eodem plane sensu oculi vocantur apud Graecos poè, vid. Fischer. ad Anacr. Od. XXVII, V. 21. inprimis Bergler. ad Alciphr. p. 117. et quae de oculorum petulantia copiose notarunt Interpret. ad Petron.cap. CXXVI, v. 12. illo purpureo ore, h. e. pulchro. nihil amplius, ut recte Bentl. ad Hor. Od. III, 3, 12. sed observa vim in pronomine illo, h. e. cum nullo alio comparando.

V. 13. Sic, inquit, mea vita etc. particula sic respondet Tut v. 15. Sensus est: Quam certe ego te multo ardentius amo, tam certe semper ego cam tibi uni probabo fidem.

est igitur iurisiurandi genus: expende verborum ornatum. Huic uno domino duris et eleganter pro tibi. Serviamus eleganter hoc verbum ad amorem transfertur. Terent. Fan. V, 8, 3. Ovid. Amor. II, 17, 1. ut dovi apud Graecos. vid. Dorvill. ad Chariton. II, c. 17. p. 319. edit. Lips. Suaviter autem et molliter iam Acme Septimium suum dominum vocat, cum alias solae puellae apud poëtas appellentur dominae, quibus proprie servire dicunt amatores. Nisi quis forte verba: Huic uno domino suavissima imagine xxs ad Amorem tamquam praesentem referre malit. et sic similiter infra Carm. LXI, v. 134. dicitur: servire Thalassio.

V. 19. Nunc ad auspic. bon. prof. h. e. laetis ominibus amo

rem exorsi.

V. 21. misellus cf. ad Carm. XXXV, 14.

Facit delicias libidinesque.

Quis ullos homines beatiores

Vidit? quis Venerem auspicatiorem?

25

CARMEN XLVI.

AD SE IPSVM DE ADVENTV VERIS.

Quum ex Bithynia provincia, ubi male se habuerat in comitatu Memmii, in Asiam esset profecturus sub veris adventum, mirificam, quam inde percipit voluptatem hoc carmine describit, Laeto igitur animo comitibus valedicit.

Iam ver egelidos refert tepores,

Iam coeli furor aequinoctialis
Jucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi,
Nicaeaeque ager uber aestuosae.
Ad claras Asiae volemus urbes.

V. 1. egelidos tepores. egelidus est gelu expers, et dicitur de mollioribus auris primo vere spirantibus. Hinc ver egelidum apud Columell. X, v.282., ubi vid. de hac voce Beroaldus. furor caeli aequinoctialis, sublimius et exquisitius de ventis sub aequinoctium inprimis furere et bacchari solitis; videtur igitur scriptum hoc carmen post aequinoctium. Statius et alii parum commode aequinoctialis ad Zephyri trahunt, at Vossius et Vulpius aequinoctialis referunt ad coeli. ego iungo aequinoctialis furor.

V. 4. Phrygii campi, Bithynia enim antiquitus fuit pars Phrygiae minoris.

5

V. 5. Nicaeaeq. ag. ub. aest. vide de hac urbe Strabon. lib. XII. p. 389. [edit. Casaub.] ubi Nicaeam, μητρόπολιν τῆς Βιθυνίας vocat et eius πεδίον μέγα καὶ εἴδει μον laudat. aestuosa ex explicatione Vossii dicitur Nicaea, quod, quo vehementius ibi, teste Galeno, ob crassiorem aërem hyemali tempore saeviret frigus, eo gravior deinde, ut docet Aristoteles, ibidem ferveret calor.

V. 6. ad clar. Asiae urb. huc refer Pergamum, Zmyrnam, Ephesum, Miletum et alias. cf. omnino Ducker ad Liv. XXVI, 24. §. 9. Tom. III, p. 1104. edit. Drackenb.

fam inens praetrepidans avet vagari;
Iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
Longe quos simul a domo profectos
Diverse variae viae reportant.

10

V. 11. Diverse varie liber Heinsii. Diversos variae in MSS. teste editore Cantabrig. quam lectionem servavit Vulpius. diversae varie vel diversae et variae in quibusdam.

V. 7. mens praetrepidans. praetrepidare eleganter de iis, qui morae sunt impatientes et prae laetitia, vel cupidine alicuius rei, quam mox suscepturi sunt, sicut equi generosi, ut hoc exemplo utar, frenum mordentes trepidant.

V. 8. Iam laet. stud.ped. vig. versus ornatissimus pro vulgari:

iam pedes promti et parati sunt ad ingrediendum iter. studio sc. ambulandi. Vulpius, qui pedes de navium pedibus explicat, egregie, ut passim ineptit.

V. 9. O dulc. comit. haud dubie intelligit ceteros ex cohorte Memmii.

V. 11. Diverse in diversas terrae regiones.

CARMEN XLVII.

AD PORCIVM ET SOCRATIONEM.

Catullus cum homines nequissimos, Porcium et Socrationem a Pisone bene et laute haberi videret, Veranniolum vero et Fabullum prorsus negligi, animi sui indignationem hoc carmine declarat.

Porci et Socration, duae sinistrae

Pisonis, scabies famesque Memmi;

V. 2. in plerisque edit. praeter Vulp. recepta est lectio famesque mundi, quam quidem omnes libros MSS. nisi quod in nounullis pro mundi sit

V. 1. duae sinistr. Pisonis, h. e. quorum opera egregie uti poterat Piso in surripiendis aliorum bonis; de manu sinistra,

CATUL, Carm.

furto infami, vid. supr. ad Carm. XII, v. 1. erant igitur Porcius et Socration ministri et quasi instrumenta Pisonis nequitiae;

P

Vos Veranniolo meo et Fabullo
Verpus praeposuit Priapus ille?
Vos convivia lauta sumtuose
De die facitis; mei sodales
Quaerunt in triviis vocationes?

5

mondi vel mandi, prae se ferre testantur Achill. Stat. et Ianus Meleager. Sed ex mea sententia totus locus friget, nisi viri cuiusdam nomen iungatur substantivis scabies famesque. Iam vero cum Scaliger in libro suo invenerit: scabiesque Memmi, eamdemque lectionem offerat edit. Venet. anni 1493 et Gryph. anni 1537, servandam et revocandam illam putavi, praecipue cum Catullus eosdem bonos viros Pisonem et Memmium iam secum composuerit corumque impuritatem perstrinxerit supra Carm. XXVIII.

iidem paulo audacius mox vocantur scabies et fames Memmi ideo, quod Memmii avaritiae ita inservire studebant, ut istius scabiem et famem in semetipsis referrent, et eadem, qua ipse, aliorum bonis rapacitate inhiarent. Scabies de nimio et prurienti quasi lucrandi studio dicitur ab Horat. Epist. I, 12, 14 Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri Nil parvum sapias, et auri sacra fames de insana habendi cupiditate ex Virgilio satis nota est. Videant de hac mea explicatione doctiores. cf. Var. Lect. . Ceterum de Memmii avaritia et illiberalitate vid. ad Carm. X, de Pisonis ad Carm. XXVIII.

V. 4. Verpus Priapus ille, proprie salacissimus istę homo Piso, quasi totus penis. Sed. puto hac obscoena imagine nil nisi sordidissimam Pisonis avaritiam et turpitudinem notari, ut supra Carm. XXVIII, v. 12. nam nihil minore verpa Farti estis. idem adnotavimus de voce irrumator, vid. nos ad Carm. X,

V. 12. et verbo irrumare Carm. XXXVII, v. 8.

V. 6. de die, h. e. statim a meridie sive multa adhuc die; eodem modo passim apud Ciceronem dicitur de nocte pro: statim a media nocte, sive multa adhuc nocte. convivia igitur de die sunt tempestiva. vid. Interpretes ad Curt. V, 7. 2., ubi est de die convivia inire. cf. Burmann. ad Phaedr. III, 10, 20. Sic Graeci ἀ' ἡμέρας πίνειν, vid. Toup. Emend. in Suid. P. III,

P. 221.

V. 7. mei sodales Quaerunt in triv. vocat. at sodales mei in triviis exspectare debent invitationes ad coenam? vocationes sunt invitationes quemadmodum vocare, zxhi apud Graecos, simpliciter pro invitare dicitur, ut supr. Carm. XLIV, v. 21. cf. Cort. ad Plin. Epist. X, 117. Hinc servi ad coenam invitantes dicti sunt vocatores, Graecis ropes. vid. Ritthershus. ad Oppian. Halieu. III, v. 232. p. 270. qui pluscula in hanc rem dabit. in triviis, respexit

fortasse poëta coenam Hecatae, in cuius honorem sub initium cuiusque mensis apud Athenienses, praecipue a ditioribus

coena instructa et in triviis proposita fuit, ut diriperetur a pauperibus, de qua re vid. Hemsterhus. ad Lucian T. I, p. 330.

CARMEN XLVIII.

AD IVVENTIVM.

Iuventium, puerum formosum, a quopiam sibi deosculandum dari optat, cuius ne numerosissima quidem osculorum copia se expletum iri ait. conf. in eumdem Iuventium Carm. XXIV.

Mellitos oculos tuos, Iuventi,

Si quis me sinat usque basiare,
Usque ad millia basiem trecenta,

Nec unquam saturum inde cor futurum est;
Non si densior aridis aristis

Sit nostrae seges osculationis,

5

V. 4. Nec unquam videar satur futurus edit. Gryph. inde cor satur futurus invenit Stat. in MSS. unde tentat Nec mi unquam videor satur futurus. Vossius defendit librorum veterum scripturam Nec unquam inde ero satur futurus, quam se invenisse etiam in L. MS. et Edit. R. affirmat editor Cantabrigiensis, qui transposita voce satur versum sic concinnandum putat: Nec unquam satur inde ero futurus. Quam nos dedimus lectionem satis bonam, iam est in edit. Venet. ab an. 1493.

V. 1. Mellit. ocul. de more osculandi oculos vid. ad Carm. IX, 9. et cf. Carm. XLV, 11.

V.4. Nec unquam satur. inde cor futur. Nam ut Theocrit. canit Idyll. III, v. 20. E5ɩ xxi ἐν κινεῖσι φιλάμασι ἁδέα τέρψις.

V. 5. Non si dens. arid. ar. it seg. etc. versus suavissimi

et ornatissimi! aristarum comparatione ad ingentem alicuius rei significandum numerum et alii poëtae passim usi sunt. Ovid. Epist. ex Ponto II, 7, 25. Cinyphiae segetis citius numerabis aristas. cum arena Libyssa infinitam osculorum copiam comparat Noster supr. Carm. VII, 2.

« السابقةمتابعة »