صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN XLIX.

AD M. TCICERONEM.

M. T. Ciceroni, cui obstrictus pro re quapiam tenebatur Catullus, gratias in hoc carmine agit, quas potest maximas, et quanto ipse se omnibus poëtis inferiorem fatetur, tanto illum omnes oratores eloquentia superare ait.

Disertissime

isertissime Romuli nepotum

Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,

Quotque post aliis erunt in annis;

Gratias tibi maximas Catullus

Agit, pessimus omnium poëta:

Tanto pessimus omnium poëta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

5

V. 6. Hunc versum abesse in melioribus libris affirmat Vossins, quo quidem sublato nec sensum turbari idem existimat, cum quantus, qualis et similia pronomina sine relativis poni soleant; quod quamvis in nonnullis locis verum est, vid. Drackenborch. ad Liv. IX, 36. §. 2. Tom. II, p. 985. id tamen parum commode huic loco aptari posse videtur. Librariorum fortasse incuria ob verborum repetitionem, ut saepe factum est, hic versus excidit.

V. 2. quot sunt, quotque fuere, nota loquendi forma de rebus vel hominibus incomparabilibus. Sic supr. Carm. XXIV, 1-4. O qui flosculus es Iuven

tiorum, Non horum modo, sed quot aut fuerunt, Aut posthac aliis erunt in annis. cf. supr. Carm. XXI, v. 2 et 3,

CARMEN L.

AD LICINIVM.

Convenerat die quodam inter Catullum et Calvum Licinium, otio, quo fruebantur, ita uti, ut versibus invicem se lacesse rent, et alter ad alterius in Catulli tabellis scriptos versus responderet. In quo quidem certamine poëtico Calvi sale et leporibus ita abreptus fuit Catulli animus, ut domum reversus, cum totus esset in repetendis et admirandis Calvi facetiis atque leporibus, nec cibo nec somno iuvaretur. Cum igitur

ita esset animatus, poëmation hoc conscripsit, quo suos erga Licinium sensus testaretur. De Calvo Licinio vid. supr. ad Carm. XIV.

Hesterno,

lesterno, Licini, die otiosi

Multum lusimus in meis tabellis,

Ut convenerat esse; delicatos

Scribens versiculos uterque nostrûm,

Ludebat numero modo hoc, modo illoc,

V. 3. Ut convenerat esse, dedicatos in Patavin. altero, male!

5

V. 2. Multum lusim. in meis tab. versibus enim αυτοσχέδιας lin pugillaribus exaratis boni etiam nonnunquam poëtae animi causa ludere solebant, frequentius tamen poëtae deterioris notae. Horat. Sat. I, 4, 13. seqq. Ecce Crispinus minimo me provocat: Accipe si vis, Accipe iam tabulas, detur nobis locus, hora, Custodes: videamus, uter plus scribere possit.

V.3. ut convenerat esse, supple otiosos et explica: ut conventum inter nos fuerat hoc die esse otiosos; sic omnis, puto, qua impediti tenentur interpretes, remota erit difficultas. Male in editione Bipont. et aliis interpungitur post delicatos, quod ad versiculos referendum est; delicati versiculi sunt iocosi.

Reddens mutua per iocum atque vinum,
Atque illinc abii, tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,

Ut nec me miserum cibus iuvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos,
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer, cupiens videre lucem,
Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo iacebant,

Hoc, iucunde, tibi poëma feci,

Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,

V. 6. Reddens mutua sc. carmina, quod saepe omitti solet. Sic apud Virgil. Eclog. VII, 22.-proxima Phoebi Versibus ille facit. ubi si ad proxima supples carmina, non opus est cum Heynio, statuere proxima tamquam neutrum absolute positum esse pro proximos. cf. Virg. Eclog. IX, 36., et Aen. II, 239. reddere mutua igitur est quasi alternis canere. · per iocum atque vinum. insolentius dictum videtur per vinum, sed vid. exempla apud Drackenborch. ad Liv. XL, 7, 9. Tom. V, p. 439. supra dicebatur Carm. XII, 2. in ioco atque vino.

V. 7. illinc abii ex hoc certamine.

V. 8. incensus non ira ob praereptam sibi in hoc certamine a Calvo palmam, sed in bono sensu : facetiarum admiratione inflammatus, plane iis abreptus et in una harum fa

15

[blocks in formation]

V. 10. Nec somnus tegeret quiete ocellos. ornate additum est i quiete - indomitus sc. somno, furore ob furore. vincere igitur et domare furentem et nimium sibi indulgentem animum somnus nequibat.

V. 14-15. versus ornatissimi! defessa labore versando et circumagitando membra semimortua elanguida, inertia et adeo viribus exhausta, ut vix amplius versari et promoveri in lectulo possent, qualia fere sunt, quae morte appropinquante deficere incipiunt.

V. 17. meum dolorem, quem tui desiderio capio.

V. 18. precesque nostras refer ad vers. 13. optat nimirum et precatur, ut quamprimum Calvus una secum esse velit.

Oramus, cave despuas, ocelle,

Ne poenas Nemesis reposcat a te:

Est vehemens Dea; laedere hanc caveto.

20

V. 19. cave despuas ocello vitiose in quibusdam cum vett. tum recentioribus; nam quis unquam dixerit: ocello aliquem despuere? V. 20. Ne poenas Nemesis reponat: Ate est vehemens Dea Meleag. Voss. et editor Cantabrig, sed quilibet, opinor, vulgatam sine haesitatione praeferet.

V. 19. despuas, respuas et a te amoliaris; ductum inde, quod, qui rem mali ominis vel etiam homines sibi invisos aversarentur, ter in sinum despuere solebant. Tibull. I, 2, 96. Theoerit. Idyll. VI, 39. et XX, 11. ocelle carissime, quem iam supra Carm. XIV, 1. plus oculis a se amari dixit.

V. 20. Nemesis superbiae ultrix. Macrob. Saturn. I, c. 21. Nemesis quae contra superbiam colitur. cf. Vulp. et Herderum in zerstreute Blätter T. II, p. 230. seqq.

V. 21. Est vehemens dea quae graviter superbos ulcisci se let. βαρύς θεός.

CARMEN LI.

AD LESBIAM.

Beatissimum esse ait, cui Lesbiam suam alloqui et coram videre liceat, quod quam sibi contingit, privari sensibus et furore quodam se corripi fatetur. - Quam studiose Graecorum vestigia presserit Catullus, vel ex hoc carmine dilucide apparet, quod ad singula verba paene, ut infra Carm. LXVI. de coma Berenices ex Callimacho, expressum et translatum dedit ex Sapphus quodam carmine, a Longino servato de Sublimitate cap. X. ubi si quis acutissimi harum elegantiarum arbitri de sublimitate huius carminis legerit iudicium, nec meam nec In me peritiorum, opinor, commendationem desiderabit. gratiam iuvenum, ut, perfectissimo verae simplicitatis et naturalis pulchritudinis exemplo ante oculos posito, summam, nisi omni sensu pulchri destituti sint, ex instituta utriusque carminis comparatione percipiant voluptatem, subiiciendum curabo venustissimum Sapphus odarion, posteaquam de nexu ul

timae strophae, quam sensu suo ductus, Sapphicae imitationi Catullus addidit, quaedam praemisero. - Profecto enim in hoc carmine explicando multi graviter errarunt. Sic Vossius, qui Catullum in vertendo Sapphus carmine, otio in adeo tenui re abuti nolentem, abrupto filo, ultimam stropham censet addidisse; sic alii, qui hoc fragmentum esse alius carminis, cuius initium deperditum sit, existimarunt. Haud raro nimirum factum est, ut in locis poëtarum pulcherrimis, ac praecipue in amatoriis, in quibus vehementes ac varii omnino animi motus expressi sunt, valde allucinarentur eorum interpretes, nexumque sententiarum frustra quaerentes, eos locos vel falso reprehenderent, vel misere turbarent. Qua quidem in re ingenio suo nimis indulsisse magnum Scaligerum, vel ex eius traiectionibus in Tibullo et Propertio audacter tentatis, satis constat. Sed enim in poëtarum interpretatione, non tam doctrinae copiam (quam quis ausit derogare Scaligero, Vossio aliisque?) quaerendam esse puto, quam id nitendum, ut in eorum animum et cogitationem penitus intueamur. Quo circa vide quae praeclare disputat Cl. Heyne ad Tibull. de codic. et edit. p. XVI. edit. novae. Idem dicendum de ultima stropha capà «posdoxia carmini nostro addita, qua, ex meo quidem sensu, magna eidem dignitas et pulchritudo conciliatur. Si enim animo finxeris Catullum hac Sapphica imitatione, quam ad Lesbiam transtulerat, paene absoluta, seriore mox cogitatione instituta, atque in se reversum, in haec verba erupisse: Otium, Catulle, tibi molestum est; pulchrum sane locum habebis, quo nescio an alius sit praestantior. In eodem animi statu, quo haec verba scripta sunt, scriptum etiam videtur Carm. VIII. Miser Catulle, desinas ineptire; et sic saepe apud amantes, repugnantes plane invicem se excipiunt animi motus. Sic Tibullus I, 4, 75–81. qui modo iactanter se professus fuerat magistrum spretis amatoribus, et cuilibet se adituro Veneris praecepta promiserat, eodem momento v. 82. infr. furit, nec ulla arte indomito amoris furori resistere potest. Sic apud Terentium in Eunucho, Phaedria, in cuius mira arte adumbrato characters absolutissimum veri amatoris habes exemplum, modo aestuat, modo animi mollitiem eiicere tentat, modo ad pristinam insaniam redit. – Nec tamen in amore tantum eiusmodi conversiones apud magnos et lyricos praecipue poëtas locum habent, sed etiam in tractandis aliis rerum argumentis, cum gravioribus, tum

« السابقةمتابعة »