صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ludicris. Sic Noster supra Carm. XXII, postquam salse praestrinxerat Suffeni piaria, repente ad se redit vers. 18., ubi cf. argumentum. Sed, ut in gratiam redeam cum iis, quibus levia forte, quae in hanc rem attexere sustinui, videantur, apponam nunc Sapphus odarion ut legitur illud apud Longin. ex recensione Mori p. 62-66. Φαίνεταί μοι κῆνος ἴσος Θεοῖσιν Εμμεν ἀνὴρ, ὅςις ἐναντίος τοι Ιζάνει, καὶ πλασίον ἡδὺ φωνούσας ὑπακούει. Καὶ γελάς ἡμερόν τό μοι τὰν Καρδίαν ἐν ςήθεσιν ἐπτόασεν ὡς γὰρ εἴδα σε, βροχέως με φωνάς Οὐδὲν ἔτ ̓ ἔχει ἀλλὰ καμμὲν γλῶσσα ἔαγι λεπτὸν δ ̓ Αὐτίκα χρῷ πῦρ ὑποδιδρόμηκεν· Οππάτεσσιν δ ̓ οὐδὲν ὅρημ ̓, ἐπιῤῥομβεῦσι δ ̓ ἀκουαί.

Ille mihi par esse Deo videtur,

Ille, si fas est, superare Divos,
Qui sedens adversus identidem te
Spectat et audit

Dulce ridentem, misero quod omnes
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mî

[ocr errors]

5

V. 7. Suprema in nonnullis apud Stat. *** hanc lacunam olim explevit Parthenius ita: Quod loquar amens, et Corradinus de Allio: voce loquendum; certe tale quid postulant verba graeca βροχέως μου φωνᾶς οὐδὲν ἔτ ̓ ἔκκους, Sed quis ausit in antiquorum textum recipere quae a recentiore manu proficiscuntur? Is profecto qui Statii aut Ian. Dousae imitationem cum Catulliana audeat comparare. V. 9. Tenues in quibusdam male! nam

V.3. sedens adversus e regione, ries. incontra, vis-à

vis.

V. 5. dulce ridentem. notissimus ille locus Hor. Od. I, 1, 22, 23. Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem quod intellige spectare et audire Lesbiam. - misero mihi misere mihi amanti.

V. 6. simul pro simulac, ut sexcenties etiam in pedestris orationis scriptoribus.

V. 9. Lingua sed torpet, si-
CATUL. Carm.

gnum ferventissimi amoris. Sic in veteris carminis fragmento Aeditui, quod servavit Gellius Noct Attic. c. 9. verba labris abire in amore dicuntur. Hor. Epod. XI, v. 9. languor et silentium amantem arguit. cf. eumdem Od. IV, I, 35, 36., et Lessingii Schriften dritter Theil p. 50. tenuis flamma subtilis et mollis. dimanat permeat, dimanare autem, quod proprie de rebus fluidis dicitur, eleganter iam transfertur ad

Q

[blocks in formation]

est in Sapphus carmine λεπτὸν πῦρο V. 10. suapte pro sponte absolute positum vult Vossius, in quam rem laudat Lucret. VI, v. 755., sed ibi in optimis libris legitur sua vi. V. 11. tinniunt Muret. Gryph.

ignem tacite et celeriter serpentem. Sic manare et permȧnare apud Lucret. et alios de igne dicitur.

V. 13. Otium, Catulle, tibi molest. Comparandus omnino cum Nostro locus suavissimus Ovidii Remed. Amor. dignus ille profecto, qui totus legatur. Quaedam saltem ex illo delibare liceat. vers. 139, seqq. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus; Contemtaeque iacent, et sine luce, faces. Quam platanus vino gaudet, quam po

pulus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat. qui finem quaeris amoris; [Cedit amor rebus] res age; tutus eris. et paulo post v. 149. Desidiam puer ille [Amor] sequi solet. odit agentes Da vacuae menti, quo teneatur, opus. cf. Terent. Heavtont. I, 1, 57.

V. 15. otium et reges etc. vid. quae ad hanc sententiam illustrandam attulerunt Statius et Vulpius.

CARMEN LII.

AD SE IPSVM DE STRVMA ET VATINIO.

nes,

Catullus, quum Nonium Strumam et Vatinium, improbos homiad summos honores, hunc quidem ad consulatum, illum ad aedilitatem praeturamve evectos videat, ob vix ferendam rei indignitatem, non amplius in terra sibi morandum putat. Sic Horat. Epod. IV. invehitur in Maenam, Pompeii libertum, qui levitate et perfidia usque eo pervenerat, ut non solum divitiis, sed equestri dignitate superbiret.

Quid est, Catulle, quid moraris emori?

Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum peierat Vatinius.

Quid est, Catulle, quid moraris emori?

V. 1. quod moraris Muret. cuius lectionis patrocinium in se suscepit Vulpius, usus auctoritate Ciceronis, qui semper dicere soleat: quid, quod. sed in omnibus, quae produxit, exemplis & quod coniunctivus iungitur; et sic debebat etiam esse moreris; at omnes codices et libri veteres conspirant in lectionem quid, quae multo magis animi concitationem exprimit.

V. 2. Struma Nonius. meminit eius Plin. Hist. Natur. XXXVII, 21. cuius distinguendi causa addit: quem Q. Catullus poëta in Sella curuli visum indigne tulit Struma est cognomen a struma, cervicis quodam tumore; cuiusmodi multi apud veteres a naevis corporis traxerunt cognomina; ad locum Plinii de hac gente agit Harduinus. Ceterum cum aliunde, quos honores gesserit Nonius, non constet, ex sella curuli, magistratuum maiorum insigni,

in qua sedisse dicitur, Censorem vel Praetorem Aedilemve illum fuisse certe colligere possumus. Sedet cum contemtu de homine ignavo et stulto, cf. ad Carmen XXXVII, v. 6.

V.3. Vatinius, qui fuit consul cum Q. Fusio Caleno anno V. C. DCCVII. cf. supr. ad Carm. XIV, v. 3. peierat per consulatum; iurare enim per carissima quaeque ac praecipue sacrosancla solebant; eo gravius igitur commissum per ea fuit periurium.

CARMEN LIII.

DE QVODAM ET CALVO.

Ridendi causam dederat Catullo quidam ex populo, qui Calvum, audita eius multa vi et arte in Vatinii crimina habita oratione, disertum Salaputium vocarat.

Risi nescio quem modo in corona,

Qui, cum mirifice Vatiniana

Meus crimina Calvus explicasset,
Admirans ait haec, manusque tollens:
Dii magni, salaputium disertum!

5

V. 1. e corona affert Meleager e libro Comelini, quam confirmat Papyr. Pal. et libri editoris Cantabrig., cui favet etiam Edit. R. antiquiss., ubi est: et corona. V. 5. alii saluputium, vel saliputium, vel salapusium, vel sapientium, vel salapichium, vel solopugium, vel salicippium, vel sallicippium, vel salapantium, vel holopachium, vel ascolapation, vel colabotion — sed nolo iam nimius esse.

V. 1. corona est circulus hominum, qui iudicium in foro, audiendi causa, ab omnibus partibus cingunt.

V. 3. Calvus. de Calvo et Vatinio cf. ad Carm. XIV.

V. 4. manusque tollens, χεῖρας ανασχόμενος. morem veterum, summam sublatis manibus admirationem exprimentium notarunt et multis exemplis illustrarunt Nic Heins. et Burmannus ad Petron. c. XL.

V. 5. Dii magni. cf. ad Carm. XIV, v. 12. salaputium disertum. in constituenda significatione vocis insolitae, quae hic tantummodo occurrit, multi fuerunt interpretes, quorum dissidentes sententias hic referre haud animus est. Omnis

autem lis componi poterat loco Senecae Controv. III, 19, ubi de eodem Calvo: Erat enim parvulus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum salaputium disertum; sed et ibi libri turbant, et eadem fere in Senecae loco conspicitur lectionis varietas. Acquiesco igitur in lectione salaputium, quam optimorum tam Senecae, quain Catulli, quibus se usum esse affirmat, codicum auctoritate defendit, erudite de hoc loco disputans Scaliger adCatal.Poët. III, Epigr. 248. in Antholog. Burman. Secund. Tom I, p. 676. Putat autem Scaliger, salaputium esse nutricum

pisu tractum a putus vel pusus,

ico, unde praeputium est, a qua parte snos alumnos per lasciviam non modo putos, sed etiam salaputia, quasi tu salaces caudas dicas, appellarint. Quodcumque demum sit, vel ex quocumque tandem fonte hanc appellationem haustam putaveris, videntur certe

Romani voce salaputium vel huic simillima, cuius optio tibi datur in Var. Lect. in vita communi vel conviciandi, vel blandiendi et iocandi causa hominem pusillum denotasse. Sensus igitur est: Dii magni, quanta eloquentia latet in hoc pusillo corpusculo!

CARMEN LIV.

AD CAESAREM,

Urbanitatis et honesti sensum abiudicat Caesari, quem una cum sene Fuffitio homines quosdam deformes, sordidos et obscoenos in deliciis habere intellexerat.

[blocks in formation]

Tres primi versus male in quibusdam editionibus antecedenti carmini annexi sunt. V.1. post oppido in quibusdam vett. edit. additur est: quod haud dubie intrusum est ab illis, qui nexum carminis non caperent. V. 2. hic versus in quibusdam edit. post sequentem demum ponitur, quod etiam salva sententia fieri potest. Ceterum hic quoque versus, ut totum carmen varias formas in vett. edit. induit; in vetustioribus sine sensu legitur: At en rustice vel rusticac · Heri rustice Gryph. Muret. Etri rustica semiplota crura Scalig. Voss. at in libr. MS. teste Vossio legitur Etri vel Veteri, unde Vossius finxit nostram lectionem Vetti! in aliis est Peti vel

V. 1.Ex versibus huius poëmatii non nisi Sibyllae interpretatione sensum aliquem elici posse putabant Muretus, Vossius et alii, sed profecto, ut nunc illi leguntur, sine Sibyllae afflatu

in eorum mysteria penetrare possumus; sensus totius epigrammatis redit fere eo: O Caesar, [rustice] agrestes plane mores, sectaris et ab urbanitate et sensu pulchri alienissimus es

« السابقةمتابعة »