صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus proiicies amoris omnes:
Verbosa gaudet Venus loquela.
Vel, si vis, licet obseres palatum,
Dum vostri sim particeps amoris:
Non custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,

20

papillae in cod. Rom. teste Lipsio. V. 21. vel signis licet obseres palatum vult Vossius. V. 22. Dum vestri sim egit particeps amoris Gryph. Muret. Ceterae corruptae lectiones, quas editt. vet. et MSS. in hoc versu exhibent, vix commemoratu dignae sunt. V. 23. Sequentes decem versiculi adduntur in tribus antiquissimis editt. et in MSS. L. teste editore Cantabrigiens, Carm. LVIII. ad Coelium de Lesbia, et ita esse in plerisque MSS. affirmat quoque Vossius. Quem nunc in multis edit. occupant locum, assignavit his versiculis Iosephus Scaliger, quos tamen Vossius nec in hoc loco commode se habere, sed ad praecedens Epigramma pertinere et baud dubie deesse aliquid putat. Edit. Gryph. Muret. et alii constituunt eos post versum 12. En hic in roseis latet papillis. Interim ex meo sensu aptissime hoc ipsum carmen claudere videntur. V. 24. penniferve tres antiquissim. edit. ceterum egregie ad rem in editt.

V. 18. Si ling. claus. etc. conferatur in hanc sententiam Tibull. IV, 7. 1. et ibi Brouckhus. - linguam clauso in ore tenere, ut mox v. 21. palatum obserare, ornate pro reticere, occultare.

V. 19. fructus proiicies, abiicies, perdes.

V. 21-22. vel si vis, licet obser. palat. etc. sensus: vel per me licet, si tibi hoc magis placet, nihil plane de amoris tui lusibus mecum communices, modo in partem quamdam amoris tui veniens non plane a te seiungar. aut sic: vel si placet, alios omnes amorem tuum diligenter celes, modo ego unus illias sim conscius.

V. 23. Non custos si fing. etc. cum gravitate denuo sub fine carminis repetit, se nullo modo, licet insigni currendi

[blocks in formation]

Non Ladas si ego, pennipesve Perseus,
Non Rhesi niveae citaeque bigae:
Adde huc plumipedes volatilesque,
Ventorumque simul require cursum,
Quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
Defessus tamen omnibus medullis,
Et multis languoribus peresus
Essem, te, mi amice, quaeritando.

25

30

Muret. hic versus antecedenti praeponitur, ita ut hoc ordine et hac permutatione legantur et intelligantur versus: Non si laedos pennipesve Perseus, Non si Pegaseo ferar volatu, Non Rhesi niveis citisque bigis. V. 26. Citaeque bigae invenit Vossius in exemplar. Mediolan. quod de curru Medeae, utpote natae in oppido Cyta, intelligi posse autumat, V. 29. Mihi dicaris Gryph. Muret. V. 32. Esse in te vitiose in edit. Vossii. mihi amice Venet. Gryph. Muret.

V. 25. Non Ladas si ego sc. sim. Ladas nomen celebris cursoris in Olympicis. vid. Muret. et Vulpius pennipesve Perseus. profecturus ille ad necandam Medusam accepit a Nymphis alata_talaria στηνἀπέδιλα Apollodor. II, c. 4. Pausan. III, 17. p. 251. edit. Kühn, mythum more suo explicat Cl. Heyne in not. ad Apollodor. p. 295.

V. 26. Non Rhesi niv. cit. big. sc. si mihi sint. Erant autem Rhesi, regis Thracum, equi ex descriptione Homer. Iliad. X, 435. Λευκότεροι χίονος θείεεν δ ̓ ἀνέμοι· σιν ὁμοῖοι. Fabulam horum equorum, Troianis fatalium, ad locum Homeri memorat Eustath. et Schol.

V. 27. Adde huc plumipedes volatil. intelligo omnes, quicumque vel alatis talaribus

(plumipedes) vel omnino alis (volatiles) instructi fuerunt; pluribus enim in veterum fabulis alata talaria affinguntur. vid. nos in Comment. de alatis imaginibus apud veteres, Goth. 1786. p. 21. Muretus plumipedes non male explicat de Zethe et Calai, Boreae filiis; alati certe eorum pedes finguntur apud Apollon. Rh. I, 219.

V. 29. Quos iunctos h. e. omnes; durius alii ad iunctos supplent currui. - dicares ad usum meum concederes.

V. 30. defessus tamen. **κόλουθον hoc loco animadvertit Vulpius, sed non sensit particulam si v. 23, 24, 25. pro quamvis positam esse.

V. 31. peresus viribus exhaustus et confectus.

CARMEN LVI.

AD CATONEM.

Catonem secum ridere iubet ob rem, ut vocat, ridiculam et nimis iocosam, si unquam res turpis et nimis obscoena, quam refert, ridicula et honestis auribus digna vocari potest. Immo vehementer dolendum est, Catullum in tractandis eiusmodi argumentis tam turpiter abusum esse ingenio,

Orem ridiculam, Cato, et iocosam,

Dignamque auribus, et tuo cachinno,
Ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
Res est ridicula et nimis iocosa.
Deprendi modo pupulum puellae
Trusantem. Hunc ego, si placet Dionae,
Pro telo rigida mea cecidi.

[ocr errors]

5

V. 2. dignam naribus legendum esse censet Scaliger. V. 3. si quid amas in margine edition. Gryph. V. 5. pupulum puellae crissantem vult Vossius et explicat antisovra. At nolumus cum illo de obscoenitate pugnare. V. 6. sic placet Dionae eleganter coniicit Stat. V. 7. Protelo pro adverbio accipit Vossius, ut sit iugiter, eodem tractu et tenore rives, cui subscribit Vulp. cf. Gesneri Thesaur. s. v. protelum.

[blocks in formation]

placet, accommodatius iam dicit: si placet Dionae. Eleganter autem formula illa solemni si diis placet cum sale quodam uti solemus in describendis rebus ineptis et ridiculis. vide Brisson. de Formul. p. 66. et 68. Sed, ut fatear, multo magis mihi arridet coniectura Statii, pro si rescribendum esse suspicantis sic, unde hic fere sensus exit: sic enim puniendos vult Venus, qui nondum eius sacris initiati temere illa contaminant. Dione, mater Veneris, non raro pro ipsa Venere ponitur.

V. 7. pro telo. teli loco rigida sc. mentula. cecidi verbum obscoenum de maribus, de quo

CARMEN LVII.

AD MAMYRRAM ET CAESAREM.

Singularem Caesaris et Mamurrae morum similitudinem et mirificam inde inter illos enatam unanimitatem familiarissimamque consuetudinem salse describit et exagitat. cf. omnino Carm. XXIX.

Pulchre convenit improbis cinaedis

Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
Urbana altera, et illa Förmiana,
Impressae resident, nec eluentur.

vide Scioppium ad Lus. Carm.
XII, v. 1.

V. 1. Pulchre conven. improb. cinaed. Mam. etc. h. e. arctissima inter Mamurram et Caesarem ob unum idemque vitae studium intercedit necessitudo - amicissime Caesar et Mamurra in unum idemque conspirant.

V. 2. Mamurrae pathicoq. Caesariq. h. e. tam Mamurrae quam Caesari pathico. Haud raro enim ita sibi respondent copulae que que, nisi copulam que primo loco T pathico additam pro nimirum scilicet, explicare malis. pathicus ut cinaedus designat hominem mollem, qui muliebria patitur, et foedissima libidine polluitur.

V. 3. maculae pares utrisque etc. sensus: utrique enim eodem plane flagitiorum genere impressae sunt maculae, quae nunquam deleri et obliterari possunt; alteri quidem Caesari ob commissa flagitia et nequissime disperdita bona in urbe, Romae, alteri Mamurrae For

5

miis veteri Campaniae oppido, ubi ille natus fuit. observa autem illa in versu 4. pro altera positum esse. alter-ille pro alter-alter passim apud bonae notae scriptores iungi solent. vid. Ducker. ad Flor. IV, 7, 10. et Ioh. Frider. Gronov. ad Liv. XXXV, p. 40. – Ceterum loquendi genus: maculae impressae resident nec eluentur, haud dubie ductum est ex placito illo philosophiae Socraticae a Platone inprimis in Phaedone aliisque dialogis exposito et exornato, ubi maculae ille etlabes, quas animus, nimium in vita indulgendo cupiditatibus, sibi contraxerit, post mortem etiam apud inferos conspici nec ulla ratione elui posse dicuntur. Locus classicus apud Platonem est in fine Gorgiae p. 356-60. et in Phaedone p. 61. A. B. edit. Ffr. Dignus est qui in hanc rem consulatur, Meinersius, qui praeclare veterum Philosophorum et inprimis Platonis placita exposuit cum

Morbosi pariter, gemelli utrique:

Uno in lectulo, erudituli ambo:

Non hic, quam ille, magis vorax adulter,
Rivales socii puellularum.

Pulchre convenit improbis cinaedis.

10

-

V. 7. Vulgatam distinctionem post lectulo tollit Meleager et respici putat proverbium uno in lectulo edocti: ita ut ambo in omnibus sibi simillimi et in eodem quasi lectulo improbitatis nequiter instructi intelligantur Unilectuli coniectat Statius. V. 8. magis vorax et adulter Venet. Non hic quam ille magis vorax adulter Rivalis socius puellularum tentat Stat. puellarum Vossius. In editionibus potioribus constanter legitur: rivales socii et puellularum; at in edit. Bipont. quam sequimur, copula et post soci omissa est, quae profecto incommode post soci ponitur. Legendum fortasse rivales et socii puellarum, vel rivales sociique puellarum.

in tribus illis, quae variarum dissertationum nomine inscripsit, voluminibus, [Vermischte Schristen] tum in suavissimo et lectu dignissimo libro, Geschichte der Wissenschaften in Griechenland und Rom, T. II, p. 404. seqq. et 770. seqq. Ad bunc mythum suavissimum, seu involutum fabulosa narratione philosophema Platonicum, respexit etiam Virgilius in nobilissimo illo loco Aeneid. VI, v. 730 - 41. de quo tres tantum versus describam: Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes: penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. ubi cf. Heyne in not. et uberiorem eiusdem disputationem in Exeurs. XIII, ad Libr.VI, p. 664-669. - maculae illae flagitiorum impressae apud Graecos vocantur imodo siatk

modo όλα!, modo μώλωπες, mode κηλίδες vel plenius ἀνεξάλειπτα ὀνείδη - Alia loca in hanc rem congessit Vulpius.

V. 6. Morbosi pariter turpi amore laborantes. vid. Bentleius ad Horat. Od. I, 37. 9. gemelli honestiore nomine cinaedi vocantur fratres cf. Burmann. Sec. ad Anthol. T. I, p. 641.

V. 7. uno in lectulo expo, summae et turpissimae simul consuetudinis indicandae causa. erudituli eruditionis gloriae ele. vandae gratia.

V. 8. vorax adulter, qui bona sua in adulterio perdit et expatrat. cf. supra Carm. XXIX, v. 6. Nolim huc trahere, obscoenam significationem, quam infra habet verbum vorare Carm. LXXX, v. 6.

V. 9. Rivales socii puellul. h. e. socii et una rivales puellularum. cf. Var. Lect.

« السابقةمتابعة »