صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN LVIII.

AD COELIVM DE LESBIA.

Lesbiam prae ceteris omnibus olim sibi amatam, adeo a pristinis moribus recessisse scribit Coelio, ut Romae in angiportis meretricium quaestum faciat.

Coeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,

Illa Lesbia, quam Catullus unam

Plus quam se, atque suos amavit omnes,
Nunc in quadriviis et angiportis
Glubit magnanimos Remi nepotes.

V. 5. Magnanimi Remi vult Vossius.

V. 1. Coeli. Fortasse cum Pet. Victor. Var. Lect. Libr. XVI, c. 1. M. Coelium Rufum intelligere possumus, in quem exstat oratio Ciceronis; fuit certe is, qui pro indole sua facile rebus amatoriis aures praeberet. Accuratius de eius vita, moribus et fatis exposuit Manutius ad Epist. Cicer. ad Div. I, VIII, in praefat. ad Comment. in Epistolas Coelianas; ad eumdem Coelium pertinet infra Carm. C. - Sed nimis argute Victorius et alii sub Lesbiae nomine Clodiam latere putant, quam una cum Coelio amoris causa Catullum adiisse et hinc nostram iam vocasse frustra contendunt.

V. 2. Illa Lesbia ippurins, additur et repetitur illa, h. e. olim tam amabilis et honestis moribus conspicua. Sic Virgil. Aeneid. II, 274. quantum mutatus ab illo Hectore. cf. Hor. Od. IV, 13, 18.

V. 3. plus quam se etc. sic

5

infra de Lesbia Carm. LXXV, p. 1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam, Vere, quantum a me Lesbia, amata mea cs. similis orationis color est supra Carm. XXXVII, v. 12 et VIII, v. 5.

V. 4. angiportis. in vicis enim angustis prostabant scortilla abiectissima. Hor. Od. I, 25. 10. Flebis in solo levis angiportu.

V. 5. glubit. verbum obscoenum. deglubere occurrit apud Auson. Epigr. LXX, v. 7glubere vel deglubere propriam sedem habet in re rustica et significat vel corticem detrahere vel granum tunica sua nudare, quod, ut multa alia ex re rustica petita, ad turpem sensum translatum est ut Graecorum σχολύπτον et ἀποσκολύπτει. vid. Casaubon. ad Athenaeum III, 34. vel dit di, quod Vulpius ex Glossis Philoxeni adducit, qnem confer. magnanimos Remi

nepotes, h. e. Romanos, quos

siam vocat magnanimos, qui potius ob turpissimum libidinis genus, ut supra

Carm. XXVIII, v. 15. Piso et Memmius, vocari debebant opprobria Remi.

CARMEN LIX.

DE RVFA ET RVFVLO.

Rufae cuiusdam ex Bononia infimae conditionis mulierculae et famelicae, nequissimo modo abominandae Rufuli cuiusdam libidini morigerantis, infamiam notat et evulgat - Rufuli nomen accepit fortasse impurus iste homo, ab ipsa libidinis suae ministra Rufa. Ruforum gentem amplam et honestam olim floruisse Bononiae observat Vulpius ex Martial. VI, 85., sed hoc Catullianam Rufae nostrae descriptionem vix potest suspectam reddere.

Bononiensis Rufa Rufulum fellat,

Uxor Menenî, saepe quam in sepulcretis
Vidistis ipso rapere de rogo coenam,

V. . Rufa Rufum fellat Venet. margini edit. Gryph. adscriptum est me rursum fallit — Rufa Rufulum fallat ab antiquo verbo fallare pro fallere acriter defendit Scaliger. V. 2. uxorne Meni? quod fecit ex veteri, ut ait, scriptura. uxor nemeni Scaliger, quem perperam sequitur edit. Bipont., nam praeter Scaligerum, veterem illam scripturam nemo reperit, immo omnes libri MSS. quibus ceteri interpretes usi sunt, constanter servant uxor Meneni, signum interrogandi post Meneni et in fine apparet in edit. Cantabrig. in sepulchris Venet.

[ocr errors]

V. 1. fellat. fellare proprie est lac sugere, quod verbum ut multa alia, improprie hic accipitur.

V. 2. sepulcretis de locis sepulturae destinatis.

V. 3. rapere de rogo coenam. intellige coenam feralem, quae cum corpore simul in rogum ingesta, cremari et ab infimae conditionis hominibus et famelicis, vel certe rapacioribus et

CATUL. Carm.

impudentioribus, ex ipsò igne
peti solebat. Hinc factum est,
ut loquendi genus coenam e
commode transfer-
rogo rapere
rent vel ad suminam pauperta-
tem voracitatemque describen-
dam, vel ad eam aliis exprobran-
dam imprecandamve. Sic apud
Terent. Eunuch. III, 2.36.
Parmeno ad Thrasonem: Tace
tu: quem ego esse infra infimos
omnes puto Homines: nam qui

S

Cum devolutum ex igne prosequens panem

Ab semiraso tunderetur ustore.

5

V. 5. tonderetur Vossius ex auctoritate plurimorum librorum vet. et sic est in edit. Gryph. et Venet. accipit autem Vossius tondere pro vellicare, radere, lacerare et carptim ferire, et addit ante penultimam more antiquo in tonderetur corripi.

huic animum assentari induxeris, E flamma petere te cibum posse arbitror. hinc apud Plautum eiusmodi homines rapaces et voraces bustirapi vocantur. Pseudol. I, 3, 127. cf. Kirchmann de Funeribus Romanis Libr. IV, c. 5. inprimis Hemsterhus. ad Lucian. T. I, p. 519. Atque huc pertinere etiam puto locum Tibulli, ubi poëta paupertatem imprecatur aniculae hoc modo I, 5. 53, Ipsa, fame stimulante furens, escasque sepulcris, Quaerat, et a saevis ossa relicta lupis. Non enim cum Heynio in versu maiori herbasque sepulcris, sed cum Mureto potius escasque sepulcris legendum esse puto. Ex meo enim sensu proverbialis illa extremam mendicitatem describendi vel imprecandi locutio escas sepulcris quaerere, h. e. de rogo deripere, ut gravior et imprecationi accommodatior, longe praeferenda videtur insolenti et novae plane paupertatis descriptioni: herbas sepulcris quaerere. Nec causae, ex quibus Mureti lectionem escasque reiiciendam censet Heyne in Observat. ad Tibull. p. 50.

[ocr errors]

satis idoneae videntur: nam primum non de silicernio, quod ab escis feralibus rogo impositis distinguendum esse docet Hemsterhus. 1. 1. cum Mureto cogitandum est; deinde, quod addit Vir summus, hoc (silicernium) dabatur ad rogum, non ad sepulcrum, minime enervare potest loci explicationem, cum sepulcrum ex usu loquendi vel de ipso rogo, vel de loco certe, ubi rogus exstructus fuit, recte omnino accipi posse videatur. Sic Terent. Andria I, 1, 100. Funus interim procedit: Sequimur: ad sepulcrum venimus: In ignem imposita est. et sic passim sepelire ut Graecorum Sá, pro cremare, vel de combustione mortui dicitur. vid. Cuper. Observat. I, 7. Dorvill. ad Charit. p. 244. edit. Lips. et quos ibi laudat.

V. 5. ab semiraso ustore ustor, νεκροθάπτης vel νικροκάντης servus bustuarius a comburendo cadavere, quod curabat, ita dictus. semirasus, quia eiusmodi mancipiorum genus admodum sordidum et semirase plerumque capillo fuit.

CARMEN LX.

Duri cuiusdam amici perfidiam accusat, cuius in re tristi auxilium vel solatium frustra imploraverat. Ad quem scriptum sit hoc carmen, nisi longioris carminis fragmentum potius habendum sit, vel qua in re Catullo defuerit amicus, frustra quaeras. - Pessime certe in edit. Venet. ab an 1500 et Griph. cum superiori coniungitur, nec probabiliter in edit. Parthenii Venet. 1493 ad Camerium inscribitur. Mihi quidem egregie respondere videtur argumentum huius carminis illi ad Cornificium supra carm. XXXVIII.

Num te leaena montibus Libyssinis,

Aut Scylla latrans infima inguinum parte,
Tam mente dura procreavit ac tetra,
Ut supplicis vocem in novissimo casu.
Contemtam haberes? O nimis fero corde?

V. 1. Libystinis mavult Scaliger, cui accedit Vossius.

V. 1. Num te leaena. cf. in hanc sententiam infr. Carm. LXIV, v. 154. et ibi not.

V. 2. Aut Scylla latrans infima ing. parte, in simili re Tibull. III, 4, 89. Scyllave virgineam canibus succincta figuram. Fabulam Scyllae lege apud Ovid. Metam. XIV, 59. seqq. et Hygin. Fab. CLI. Est autem haec Scylla Phorci filia, quae passim a poëtis cum altera Scylla, Nisi Megarensium regis filia, confunditur, ut apud Virgil. Eclog. VI, 74. 75. Quid Loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est Candida suc

5

20

cinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates. de qua utriusque Scyllae apud poetas confusione erudite egit Nic. Heins. ad Auli Sabini Epistol. tres, tribus Ovid. Epistol. respond. I, v. 33. in Ovid. edit. Burmann. T. I, p. 846. in eamdem rem ad Virgilii locum laudat Heyne Perixon. Animady. histor. c. 9. - Monstrosam Scyllae formam illustrant nummi gemmae in Dactyl. Lippert. Mill. I, 1. 127.

128.

V. 4. in novissimo casu, h. e. extremo et tristissimo.

CARMEN LXI.

IN NVPTIAS IVLIAE ET MANLII.

Nuptias Iuliae et Manlii solemni carmine celebrat poëta, ac mira simul arte et suavitate ritus nuptiales describit et persequitur - In primo carminis limine a versu i usque ad 15 rite appellat et salutat nuptiarum praesidem Hymenaeum, eumque ad concinenda carmina nuptialia nuptiali ornatu adesse iubet.- A versu 16 - 26. sequitur brevis sed ipsa hac brevitate absolutissima exquisitissimaque insignis, qua Iulia enitebat, formae descriptio. V. 26-36. Iterum Hymenaeum ad virginem in domum novi coniugis evocandam et sponsorum animos arctissimo amoris vinculo coniugandos, ab Helicone invitat. V.36-46. solemni invocationi Hymenaei, ut eo libentius dux ille Veneris his celebrandis nuptiis dexter adesse velit et propitius, accinere iubet indelibatas virgines. - Locus sequens a V. 46 – 76. versatur in decantanda Hymenaei laude. A versu 76 sigillatim enarrantur ritus nuptiales, quibus solemni pompa ad novi mariti aedes virgo deduci, ibique excipi solebat. V. 100-115 summa amoris constantia maritum semper inhaesurum esse solis eius amplexibus pollicetur. V. 121–126. puerorum chorus, ad ianuam sponsi venientem sponsam excepturus, iubetur faces extollere et hymenaeum in modum concinere. V. 126-128. cantus lascivorum carminum Fescenninorum mox instituendus indicitur. V. 128–141. concubinus a furtiva sponsi consuetudine excluditur. V. 141-151. ipse sponsus, in posterum a molli puero abstineat, rogatur; at sponsa V. 151 seqq. ut votis mariti, tam nobilitate quam divitiarum copia praestantis, morigeretur et satisfaciat, monetur. V. 166 seqq. ipse sponsae adventus ad sponsi ianuam poëtae nunc obversatur animo. iubetur igitur nova nupta intrare domum, et ferventissimum mariti amorem coram cognoscere V. 171 seqq. mox e manu ductoris dimissa V. 181 seqq. a spectatac fidei feminis collocatur in lecto, V. 186., ad quem vocatur maritus, V. 191 seqq., qui sine mora adest, V. 201., hic bonos coniuges ludere sinit poëta pro lubitu et voto, ut prognato puero, vivis coloribus expressam patris imaginem et matris pudicitiam

« السابقةمتابعة »