صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Negare litus, insulasve Cycladas,

Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum,
Ubi iste, post Phaselus, antea fuit
Comata 'silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima

Graec. Tom. III. Epigramm. 23. p. 117. edit. Brunck. contra eleganti metaphora id, quod de navigio proprie dicitur, transfertur ad volatum. Ita Virgilius dixit remigium alarum. Aeneid. I. v. 3o1 et VI. V. 19. Ceterum observandum est, tres diversas metaphoras hic coniungi, natare, ire, volare ut mox v. 12. ubi pro fronde coma, quae loqui et sibilum edere dicitur. Quam quidem poëtae ab una metaphora ad aliam transilientis audaciam graviter reprehendit Muretus. Sed recte observat Ernesti in Initiis Rhetor. §. 319. non nimis huic legi adstringendos esse poëtas, quibus, prae ingenii aestu non semper licet omnia severe ad praecepta expendere, et id modo tenendum esse, ne subiecto metaphorice expresso, tribuamus, quae isti metaphorae non conveniant.

cf. Klotz. Lect. Ven. p. 417 seq. et Tollius ad Longin. 32, 2. p. 173.

V. 6-10. Et hoc negat negare hoc affirmare ait litus minacis Adriatici. Adriaticum mare est sinus maris Mediterranei inter Italiam et Illyricum. minax procellosum, impetuo

sum.

10

Cyclades Iusulae maris. Aegei. Rhodus insula Cilicii vel Carpathii maris, colosso, mercatura, artibus et philosophia nobilis. clara vocatur apud Horat. Od. I. 7. 1. Thracia, regio ultra Macedoniam, Septentrionem versus. horrida vel ad feros et barbaros mores trahendum est, quo sensu Germania horrida dicitur apud Horat. Od. IV. 8. 22. vel ad asperam et gelidam regionem. Propontis, pars maris inter Hellespontum et Bosporum Thracium. Ponticus sinus mare Euxinum. Animadvertant autem tirones in hoc carmine elegantem metaphoram ab affectu irae de mare translatam in adiectis trux, minax, impotens. cf. Doctiss. Harles. ad hunc locum in Chrest. Lat. Poët. contra ira fervere, aestuare, fluctuare dicitur.

V. 10-19. ubi in regione Ponti, quae largissimo arborum navibus struendis aptarum proventu nota est. Hinc naves ibi exstructae nobilitatem suam iactabant. Horat. Od. I. 14. 11. Quamvis Pontica pinus, Silvae filia nobilis, Iactes et genus et nomen inutile. Mira autem suavitate recordatur Phaselus usu

Ait Phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; laeva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem.
Neque ulla vota litoralibus Diis

15

20

V. 23. a mari Stat. in Maffei lib. in aliis amaret. Sed nostram lectionem a mare defendunt grammatici, cf. Sanctii Minerva Lib. VII. p. 195.

et aetate nunc exesus, se olim inter arbores frondosas floruisse in iugo Cytorio et foliorum agitatione dulcissimos susurros edidisse, quod dicitur V. 12. Loquente coma edidit sibilum. Eleganter enim arboribus vox et cantus tribuitur a poëtis, Petronius Car. 120. Mollia discordi strepitu virgulta loquuntur. ubi similia exempla larga manu dabunt interpretes p. 567. edit. Burman. et ad Virgil. Eclog. V. v. 28. Sed satis notum vel ex primo versu Theocriti: πού τι τὸ ψιθύρισμα καὶ ὁ zirus. Simili modo pristinae suae conditionis memor navis inducitur in Epigr. incerti cuiusdam poëtae graeci in Analect. Vet. Poët. Graec. T. III. Ep. 385. p. 232. edit. Brunck. Oρισιν ἐν δολικοῖς βλωθρὴν πίτυν ὑπιός με Πρόῤῥιζον γάιος ἐξεκύλισσε Νότος. Ενθεν ναῦς γενόμην, ἀνέμοις πάλιν ö‡på pùzwvni. "Apwmotas ποτε φειδόμενοι. Amastris urbs Paphlagoniae Sesamum olim nuncupata, proxima monti Cytoro, qui buxifer dicitur propter abundantiam buxorum. Virgil. Georg. II. v. 437. Et

invat undantem buxo spectare Cytorum. V. 15 ultima ex origine, non, uti omnes interpretantur, ab antiquissimis inde temporibus, sed potius ex antiquissima et nobilissima arborum stirpe. nam arbores ducunt quasi familiam quamdam, ideoque apud poëtas matrum filiarumque nomine appellantur. Ex multitudine exemplorum, quae interpretes afferunt, unum huc facit a Statio laudatum ex Cornelio Nepote in Attico Cap. I. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus.

V. 19-22. laeva sive dextera v. au. sive utr. cet. Sensus: explevi boni navigii partes sive ab una tantum parte (a dextera vel a sinistra), sive ab utraque parte ventus secundus ita adspiraret, ut plenis velis currere liceret. Pedes dicuntur nautis funes, quibus inferiores veli anguli (die äussersten Spitzen des Segeltuchs, poggia ed orza italice) puppim versus adducuntur. Quodsi igitur ab utraque parte ventus secundus adflat, ab utraque etiam parte

Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere; nunc recondita

Senet quiete, seque dedicat tibi,

25

Gemelle Castor et gemelle Castoris.

novissime in MSS. Scalig. et Statii. V. 27. gemelle Castorum et gemelle Castoris invenit Vossius in libris MSS.

pansis pedum ope velis ille éxcipitur, et hoc est: incidit ventus in utrumque pedem sive utroque pede curritur. sin vero ventus obliquus spirat, et vel a dextera vel a sinistra vocat, tunc uno tantum pede inferior veli angulus ad excipiendum ventum attrahitur. Acriter de hac dictione disputarunt Scaliger et Vossius ad bunc locum, Salmasius ad Solin. p. 400. Potter ad Lycophron v. 1015. Graevius ad Cic. lib. XVI. ad Attic. ep. 6. Burmannus ad Ovid. Fast. III. 565. et plures alii. Sed nemo accuratius rem excussit quam Illust. Heyne ad Virg. Aen. V. v. 830. - Iuppiter pro vento est res nota. Hinc vocatur oplos, cuius celebre fanum fuit in ora Ponti Euxini, de quo erudite Wesseling. ad Diodor. Si

cul. et Petit. Commentar. L. L. Attic. lib. 5. 4. p. 503.

V. 22. seqq. ornate pro: se nunquam expertum fuisse tempestatem. Nam saeviente tempestate nautis suscipiebantur vota in littore diis solvenda, quod nunquam opus habuit Phaselus. Dii litorales sunt dii quivis marini in littore expiandi. cf. Virgil. Georg. I. v. 436. a mare novissimo, remotissimo, Pontum Euxinum puta. limpidus lacus est Benacus, ad quem sita fuit Sirmio peninsula, v. 25 Sed haec prius fuere: Haec fuerunt olim Tibul. Eleg. 5. lib. 2. vid. de hac formula Gatacker in Dissertat. de n. instrum. stylo p. 115. V. 27. Gemelle Cast. et gem. Cast. Castor et Pollux, navigantibus propitii. cf. Horat. Od. I. 3. 1. et ibi Doctiss. Iani,

CARMEN V.

AD LESBIAM,

Hilari animo assurgit poëta et puellam suam ad delicias faciendas evocat mortis admonitu. Eodem argumento ad mutui amoris cohortationem abusi sunt alii nequitiae magistri. Propert. I. 19. 25. II. 15. 24. Tibullus I. 1. 70. Plura exempla collegerunt

Muretus ad hoc carmen et Burmannus ad Lotich. Lib. II. Eleg. 8. v. 65. Ceterum compara cum nostro Martial. VI. 34.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

Rumoresque senum severiorum
Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dorinienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille, deinde centum:

5

V. 8. Dein mi altera da secunda centum Voss. in suis exempl. et sic est in libro manuscripto et edit. R. nisi quod in priore verba transponuntur altera mi da secunda centum - dein mille altera deinde secunda Stat. MSS. Dein mille altera, da secunda centum. Cantabrig. V. 9. Deinde

V. I. Vivamus: genio in dulgeamus et amorem exerceamus. Horat. Epist. 1. 6. 65.

sine amore iocisque Nil est iucundum, vivas in amore iocisque. Petronius cap. 34. p. 164. Ergo vivamus, dum licet esse bene. ubi vide Burmannum. Sic z apud Graecos.

V. 2. Rumores sen, sev. quidquid de amore nostro spargant et crepent senes morosi.

V. 4. 7. Soles occidere et red. poss. Accommodate Horat. Od. IV. 7. 13. Damna tamen celeres reparant coelestia lunae; Colorem inde duxit Lotich. lib. III. Eleg. 7. 23. Ergo ubi permensus coclum Sol occidit, idem Purpureo vestit lumine rursus humum; Nos, ubi decidimus, defuncti munere vitae, Urget perpetua lumina nocte sopor. vid. quae ibi notavit Burmann. Sec. V. 5.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

10

usque altera mille omnes Statii MSS. et Catabrigiensis. V. 10. pro fecerimus mavult Heinsius in notis ad Catullum fixerimus male! vid. not.

quorum rationes sunt conturbatae, quae sibi non constant, nec paria faciunt. cf. Burmann. ad Petron. c. 39. p. 169. et quos ibi laudat.

V. 12. ne quis malus, invidus et hinc maleficus, veneficus. malus enim ut graecorum κακός, saepe de rebus magicis et veneficis usurpatur. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. VIII. . 500. et Burmannus ad Pe

tron. Carm. LXIII. P. 318. invidere invidia nocere. Homines invidi autem aliorum bonis nocere tentabant nimia laude tanquam fascinationis genere. cf. Virgil. Eclog. VII. 27-28. et ibi Cerdanus. invidere igitur hoc loco est, quod in patria lingua superstitiosis dicitur: beschreyen, quod mox Carm. VII. v. 12. mala lingua fascinare dicitur.

CARMEN VI.

AD FLAVIVM.

Frustra a Flavio petierat Catullus, ut sibi indicaret amoris sui delicias et, quo beatus vulnere, qua pereat sagitta, secum communicaret. Ex hac igitur Flavii tergiversatione suspicatur, illum laborare in vili aliqua morbosaque meretrice, quae salva honestate indicari non possit, quam quidem suspicionem alia quaedam signa externa confirmabant. Iterum nunc rogat Flavium, ut, cuicunque tandem amori vacet, diutius ipsum ne celet, addita promissione, se celebraturum esse eius amores lepidis car

minibus.

Flavi, delicias tuas Catullo,

Ni sint illepidae atque inelegantes,

V. 1. Catullo eleganter pro mihi, summae familiaritatis de

clarandae caussa.

V. 2. ni sint illepid. atque

« السابقةمتابعة »