صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Flere desine. Non tibi, Aurunculeia, periculum est, Ne qua femina pulchrior Clarum ab Oceano diem Viderit venientem.

Talis in vario solet Divitis domini hortulo Stare flos hyacinthinus. Sed moraris, abit dies; Prodeas, nova mupta.

Prodeas, nova nupla, sis:

Iam videtur, et audias

90

95

sine diphthongo pro quae scriptum obtulerit. cf. not. V. 87. in MS. Statii Arunculcia, unde forte legendum putat Arunculea. Herculeia in edit. Ald. Venet. Gryph. Muret. V. 96. Prodeas nova nupta si Iam videtur in omLibus MSS. et editionibus antiquissimis, quae quidem lectio facilitate sua ita se commendat, ut iure mireris eius integritatem in disceptationem vocatam fuisse a Scaligero. Emendavit autem Scaliger hunc locum ita, ut in textu et plerisque post Scaligerum editionibus nunc legitur, quo nihil elegantius a poëta in toto hoc poëmatio scribi potuisse pronunciat. Elegantissimus poëta, ait ille μμntixis imitatur festinationem votorum in vulgo. Nam cum vulgus optat aliquid, tametsi id non evenit, tamen quasi evenerit, sibi ipsum persuadere conatur. Elegauter omnino sic scribere poetam et rem ad sensus vocare potuisse quis neget? Sed cum nullum plane in libr. MSS. et editt. vet. latentis in hoc loco vitii appareat ve

gis flet et tardius procedit. Meliorem rationem ex verbis paulo impeditioribus bonum et commodum sensum eliciendi equidem reperire non potui. Sensus autem, qui ex mea interpretatione, et recepta lectione exit vel propterea commodus et rei conveniens videri potest, quod, quo magis saepe homines in re tristi a lacrymis sibi temperare iubentur, eo magis in eas erumpere et dolori indulgere solent. Quod vel maxime de pudore virginali valet. vid. Var. Lect.

V. 86. Flere desine etc. a fletu iam ideo Aurunculeiam abstinere iubet, quod formae venustati, qua ab nulla omnino superetur femina, vel maxime fidere, et hinc felicissimum augurari possit coniugium. Clarum ab Occano diem vid. ven. ornatissime pro simpliei: exstiterit.

V. 91. Talis in vario sol. cf. omnino Carm. LXII, 39, seq. horto vario h. e. floribus versicoloribus distincto. stare h. e. florere. Sic saepe res stare di→ cuntur, quae in summo flore

[blocks in formation]

stigium, quis vere Catullum ita scripsisse praestet? Quod si enim verba si iam videtur frigent, friget quoque, quam substituit Scaliger, particula sis, quae eamdem significationem habet. Equidem ex lege, quam mihi in interpretandis veteribus scripsi, ab iis lectionibus, in quas omnes libri MSS. et edit. vett. amice conspirant, si ullo modo sensus ex iis erui potest idoneus, non facile discedendum puto. — Vossius, haud dubie exemplo Scaligeri inductus, pro si reposuit st, ut sit nota silentii, sed valde cum Vulpio vereor, ut haec particula sine vocalis adiumento syllabam explere pussit. V. 98. viden' ut faces vitiose in Griph. et quibusdam aliis invito metro. vide ut faces rectius vult Statius. V. 105. papillulis Venet. contra

sunt. V. 96. vid. Var. Lect.

V.99. fac. dur.com. q. cf. ad 7. 78. Sic χρύσεαι ἔθειραι ἄφρων, de coruscante siderum splendore in Orph. Fragm. VI, v. 22, p. 366, edit. Gesner. xpusio púas Κρατᾶς Αφρογενείας vocatur Hespe rus apud Bion. Idyll. VIII, v. 1.

V. 101. in mala adultera h. e. lasciva et proterva: ut contra supra v. 19. bona virgo honesta et pudica. deditus in aliqua Lucretiana locutio, vid. Gifan. in Indic. Lucret. - probra turpia turpem amorem. a tuis papillis exquisite pro a te.

V. io6. Lenta qui-velut ass.

Nobilissima a vite arbori impli cita ad adumbrandum coniugalis amoris vinculum arctissimum translata comparatio, qua certatim usi sunt sequioris aetatis poëtae. Sic Lotich. Eleg. IV, 3,:47. Ergo velut patula vitis se tollit in ulmo, Vitis et impositum sustinet ulmus onus. Sic pius uxori vir adhaereat - lenta elegans epitheton, flexibilem vitis tenacitatem notans, qua arborem, cui annexa est, complectitur. Adiungebantur autem vites praecipue ulmis. Columella de Re Rustic. XI, 2, 79. Ulmi quoque recte vitibus maritantur,

O cubile, quot, o nimis
Candido pede lecti,

Quae tuo veniunt hero,
Quanta gaudia, quae vaga
Nocte, quae media die
Gaudeat! Sed abit dies;
Prodeas, nova nupta.

115

120

metrum. V. III. *** Hic tres versiculi ab omnibus MSS. atque editionibus antiquioribus sine ulla exceptione ut Scaliger affirmat, absunt, et hi duo, quos ad edit. Bipont. excudi curavimus, varie et corrupte leguntur. Piget fere adscribere, quot modis lacunam huius strophae explere studuerit virorum doctorum sagacitas. Apud Aldum integra stropha legitur sic: O cubile quot omine Candido lacteo pede Quae tibi veniunt bona, Gaudeas sed abit dies, Prodeas nova nupta. In edit. Gryph. hoc modo: O cubile quod homine Candido pede lectulis Quae tibi veniunt bonu, Gaudeas, sed abit dies, Prodeas nova nupta. In edit. Muret. ita: O cubile quot omina Candido pede lectulis, Quae tibi veniunt bona? Gaudeas, sed abit dies. Prodeas nova nupta. Scaliger duos versiculos, ut in libris MSS. leguntur, ad sensum inde extorquendum iungit et digerit cum sequenti stropha ita: O cubile [o nimis Candido pede lecti] Quae tuo veniunt hero, Quanta gaudia. Vossius omissis tribus versiculis prioribus et asterisco notatis legit: O cubile quot omnibus Candido pede lecti. Heinsius in notis ad Catullum tentat: O cubile quot omina, alii aliter. Ego vero ad hunc locum tam interpretandum, quam emendandum ne verbulum quidem addo. Cui volupe est in eiusmodi locis exercere ingenium, per me licet quemlibet sensum ex hoc corrupto loco extundat, aut mutila et deperdita membra resarciat. Mihi quidem antiquitatis monumentum mutilum et detruncatum multo magis placet, quam additamentis a manu recentiori interpolatum et expolitum nitidissimis. V. 119. Gaudeas in quibusdam.

atque haec ipsa vitis cum ulmo coniunctio vocabatur coniugium, ulmus mas, vitis femina. vid. inprimis Cerda ad Virgil. Georg. I, 2. et conf. Carm. LXII, v. 54.-assitas h. e. iuxta satas, nam recte et saepe seri dicuntur arbores. Multa exem

CATUL. Carm.

pla collegit Heins. et Drackenborch. ad Sil. Ital. X, v. 533.

*** V. 111. vid. Var. Lect. V. 116. Gaudia sexcenties in Veneris usu, vaga nocte – vaga poëtae appellant, quaecumque motu perpetuo feruntur. vid. Brockhus. ad Tibull. I,

V

Tollite, o pueri, faces:
Flammeum video venire.
Ite, concinite in modum:
Io Hymen Hymenaee io,
Io Hymen Hymenaee.

Neu diu taceat procax
Fescennina locutio;
Neu nuces pueris neget

Desertum domini audiens

Concubinus amorem.

125

130

[ocr errors]

V. 122. videor venire dedit Scaliger et ex graeca loquendi ratione z explicat. nonnulli legunt videor videre, sed nostra lectio video venire est in omnibus MSS. teste Statio. Nec in quibusdam. ne Voss. Vulp. V. 127. Fescennina iocatio citra necessitatem coniectat Heinsius in not. ad Catull. V. 129. Desertum Deum audiens vel desertum dominum audiens ex MSS. affert Statius, qui corrigit: defectam dominam audiens Concubinus; in versu sequenti pro amorem alii legunt amores, at Vossius vult amore; nec dubitamus, quin recte aliquis desertus amore ut desertus amicis dici possit, sed sic dure supplendum est se; magis placet coniectura editoris Cantabrigiensis: desertos domino audiens Concubinus amores, vel desertum

[blocks in formation]

Hinc Fescennina licentia apud Horat. Epist. II, 1, 145. vid. Interpretes ad locum Horat. et ad Claudiani Carmina XI – XIV, Fescennina inscripta et inprimis Menagius in Origg. Gallicis s. v. charivari - Neu nuces pueris neget. Antiquus in nuptiis Romanorum nuces spargendi mos. Spargebantur autem nuces, nupta iam in domum et thalamum deducta, cum a novo marito (Virgil. Eclog. VIII, v. 30. sparge marite nuces) tum ab eius concubino, quo turpiter hactenus ille usus fuerat, haud dubie ut indicarent, se relictis, et pueris, qui sparsas nuces colligerent, traditis iam, quibus adhuc indulserant, ineptiis, ad seria et viris digna transituros esse. Hinc nuces relinquere Per

Da nuces pueris, iners Concubine. Satis diu Lusisti nucibus. Lubet Iam servire Thalassio. Concubine, nuces da.

Sordebant tibi villuli

Concubine, hodie atque heri:
Nunc tuum cinerarius

Tondet os. Miser, ah miser

Concubine, nuces da.

135

140

domino audiens Concubinus amorem. V. 136. Hic versus tam lectione quam interpretatione misere fluctuans et impeditus non parum exercuit interpretum ingenia. in edit. Venet. ab an. 1493. et antiquissimis edit. legitur: Sordebant tibi villicae, et sic legunt quoque Muret. et Achill. Stat. ne yù quidem de lectionis varictate addentes. Subiecta vero est a Mureto haec interpretatio: « Tu, inquit, nuper villicarum dissuaviari te cupientium vscula, pro innata formosis omnibus superbia, refugiebas, et amore domini ferox et formae bono: at nunc certe istos animos demittes, cum et dominus ad nuptias animum adiecerit et tondere te iusserit, quod indicio est, te ei amplius in deliciis non fore >>. at in ceteris editionibus fere omnibus Ald. Gryph. Scalig. Voss. Cantabrig. Vulp. Bipont. hic versus ita profertur: Sordebam tibi villice Concubine, cui Vossius subiungit hanc interpretationem: « Sordebam tibi, inquit, o concubine villice, meque indignum tuis iudicabas amoribus, elatus nempe et superbus formae tuae praestantia, et simul quod villicus seu dispensator et omnia esses apud dominum; sed con

sins Sat. I, v. 10. dixit pro virilia negotia capessere; vid. ibi Casaubon. Alii alias huius ritus causas afferunt, vid. Interpretes ad h. 1. et fuse de hac re disputantem Cerdam ad Virgil. Eclog. VIII, v. 3o. - desertum domini doctius pro vulgari: a domino. vid. Var. Lect.

V. 131. iners concubine, eleganter iam vocatur iners ob cunctationem et consilii inopiam, praecipue cum cinaedi et pathici naturalibus ex causis sint inertes et ignavi, servire Thalassio Hymenaei sacris operari. Thalassius unde dictus Hymenacus,

vid. apud Liv. I, c. 9. et ibi Stroth.

V. 136. Sordebant tibi villuli. (vid. de hac recepta lectione Var. Lect.) sensus est: Sordere tib: iam inde ab aliquo tempore, h. e. ingrata molestaque esse coepit succrescens tibi et genas inumbrans lanugo, ecce nunc tempus adest, quo cinerarius nuptae iussu os tuum tonsurus hanc tibi molestiam eximet. Egregie autem haec loci nostri explicatio confirmatur loco Martial. I, 33, v. 5. Dum nulla teneri sordent lanugine vultus. - hodie atque heri, h. e. nuper

« السابقةمتابعة »